*Dico quartò. Si res ad eum statum venerint, vt de Religiosis non plus, quàm de sæcula
ribus Sacerdotibus speretur, poterunt Reges
Catholici id quod sibi bene visum fuerit circa
eorum conseruationem imperare, neque enim
ad illam videntur obligati, vt satis declarat Philippus Secundus in citatâ Schedulâ
num. 1. Pro
quo & facit, quòd cùm dubia sit conseruationis
vtilitas respectu Indorum, manifesta est in conseruatione pernicies respectu Religiosorum, vt ea
ostendunt, quæ adducit Dom. Solorzanus
Lib. 3.
Cap. 16.
num. 37.
& seqq. & in Politica
Cap. etiam
16. & adeò irrefragabilia sunt, vt nequeant nisi
per contradicendi pessimum spiritum denegari.
Dubia autem vtilitas præponderare non debet
damno manifesto, vt est compertum, & Doctorum omnium assensu firmatum. Immò cùm dubia est vtilitas, & damnum item dubium, nequit
præponderare illa, sed debet quis sibi consulere,
quia & se plus amare debet; vnde & vulgatum
axioma est charitatem in vnoquoque à se ipso
debere incipere: quod quidem tunc est verissimum, quando de damnis spiritualibus agitur, circa temporalia enim alia est ratio. Videantur P.
Palaus
Tomo 1.
Tract. 6.
Disput. 1.
Puncto 7. & alij apud ipsum. Pro quo est & regula illa, quam
ex doctis Scriptoribus adducit Bassæus verb.
Charitas, num. 24. quòd scilicet in iis, quæ pertinent ad singulas coniunctiones, magis diligendi sunt illi, qui secundùm eas sunt nobis coniunctiores. Prælati ergo Religionum magis diligere
debent Religiosos suos, quàm eos, quibus dari
ad Parochialem curam possunt, stante eo, de quo
loquimur, statu, & ita eos ab imminentibus damnis remouere: immò & prouidentiam circa hoc
sublimiorem habentes, quia & illis incumbit vniuscuiusque statui, pro illius conseruatione, secundùm modum sibi possibilem, accuratam solicitudinem adhibere. Quod de Regibus etiam
nostris asserendum, quibus Indiarum donatio ab
Apostolicâ Sede facta, & cura in spiritualibus peculiaris imposita
: ad quam non vltimo loco spectat Religiones, quæ in Indiis existunt, iuxta
propria instituta viuere
: quia si secus accidet,
magnum inde propagationi fidei, & Christianæ
Reipublicæ statui potest detrimentum comparari.