*Ait ergo eum, qui opinionem minùs
probabilem amplectitur, cùm illi placeat, eo ipso
per assensum eidem adhærere
: eo autem ipso
quòd eam amplectatur, veram censet, & quia veram, eam cuicumque alteri præfert, & consequenter censet probabiliorem. Quod quidem stare optimè potest, etiamsi oppositæ sententiæ motiua directa probabiliora ipsi visa fuerint antecedenter ad suam determinationem
: illa enim maior
probabilitas per motiua, quæ assensum consequuntur, superatur, quia propria opinantis auctoritas, & obiectum ipsum vt comparatum cum
priori iudicio, illique perfectè correspondens, semper accedunt tamquam noua motiua repræsentantia verisimilitudinem ipsius obiecti. Nouum
ergo motiuum est propria auctoritas, quam vnusquisque plurimi facit. Itaque si obiectum vnà
cum rationibus pro priori habitis (ijs scilicet quibus vt probabile fuit repræsentatum
) sumatur
prout simul substat auctoritati hominis actu sic
iudicantis, non potest non apud ipsum iudicantem vt anteponendum omnibus apparere, quæ
pro contrario afferuntur. Prætereà nouum motiuum præstat amor, quo ad tale obiectum quis
amplectendum inclinatur; cùm experientia constet ea, quæ amamus, ipso amore amabiliora nobis accidere, & vt amentur digniora in oppositione contrariorum, in quibus displicet, apparere.
Vnde rationes priores
(quæ scilicet probabilitatem ostendunt
) prout huic amori coniunctæ necessariò apparent maiores, quàm apparerent absque tali consideratione coniunctæ; quia amor
ille complacet sibi in rationum illarum apparentia, & displicet sibi in apparentia rationum oppositarum. Cognitio ergo reflexa motiuorum
illorum, vt huic complacentiæ & displicentiæ
substantium, ostendit vnum eorum vt congeneum cum iudicantis genio heterogeneum alterum. Tertium motiuum est proprium iudicium
imperiovoluntatis respondens, quo affirmat vnum
& negat alterum esse verum. Ex quo fit vt obiectum quatenus illi substat verosimilius appareat
quàm oppositum, cùm illud appareat falsum, &
tale iudicetur. Est ergo nouum illud, licet reflexum, motiuum ad maiorem probabilitatem conducens.