*Addunt autem aliqui limitationem spe
cialem, vt videri præsertim potest apud Lezanam
n. 12.
& 2.
citatis. Et Ioannem de la Crux
Lib. 2.
de statu Religioso. Cap. 6.
Dub. 2.
Conclus. 1.
&
2. citatum Fr. Emmanuelem: si videlicet in Religionibus sit receptum Breue Iulij Secundi,
die
7.
Ianuarij. An. 1515. in quo extat concessio Reu.
Generali PP. Prædicatorum facta, qua vti possunt
omnes habentes communicationem priuilegiorum, qua reuocauit
licentias & immunitates con
cessas Religiosis eiusdem Ordinis, quas Magister
ipse Ordinis reuocandas diiudicauerit, & vndecumque emanaturas, sine licentia Superiorum Confessiones sic auditas annullando. Sic habet illud coram
Reu. P. Francisco Romæo præsentatum & lectum, atque acceptatum Salmanticæ in Capitulo
Generali.
An. 1551. Post quod adducit aliud idem
Ioannes de la Cruz concessum ad instantiam
Sed P. Palao non obstare.
Reu. Magistri Stephani Vsusmaris.
die 17.
Ianuarij. An. 1555. Sed Patri Castro Palao videtur
Tomo 4.
Tract. 23.
Disput. vnica. Puncto 14.
n. 24.
non obstare quominùs validæ sint Confessiones
dictorum Patrum virtute Cruciatæ aut priuilegij alterius factæ, quia in dicto Breui illud non
reuocatur
: quin immò excipiuntur licentiæ manu Papæ, aut de consensu Cardinalis Protectoris,
vel Vice protectoris signatæ. Et hunc explicationis modum amplectitur Pater à S. Raymundo
suprà n. 50. Sed videtur ille prorsus inuerosimilis, quia licet in dicto Breui non reuocentur priuilegia Bullæ, & alia; conceditur tamen dictis
Superioribus facultas reuocandi quascumque
licentias vndecumque emanaturas: quæ vniuersitas
omnes comprehendit, & ita etiam illas, de quibus agimus, vnde supra ipsas etiam potest cadere
prohibitio, dum Religiosus ab audiendis Confessionibus generaliter remouetur. Et ita generatim
id asserit Ioannes à Cruce; licet addat priuationem debere esse iuridicam in conuictum, quia
pœna grauis est, & ita habet vsus Religionum
benè & suauiter omnia disponentium. Quod laudat Thomas Hurtadus
suprà n. 2156. addens in
sequenti, quod si Prælatus sub præcepto formali
præcipiat vt non admittat licentiam audiendi
Confessiones, subditus illo non tenebitur, nisi iuridicè fuerit declaratus inhabilis: quia sicut suspendi nequit, nisi post sententiam iuridicam, ita
neque habilitas electionis ab Episcopo faciendæ
in ordine ad electionem.