*Quòd autem remissio circa hoc non ad
mittatur, etiamsi circa illud exerceri liberalitas
videatur, ex eo prouenit, quia restitutio Ecclesiæ
facienda est, & ita Ecclesia ius habet creditoris,
(qualecumque illud sit) in cuius præiudicium
nequit remissio aut renuntiatio fieri.
L. 3.
finali.
D. quæ in fraudem Credit. ibi:
Omnis prorsus alienatio in fraudem creditorum facta, reuocetur. De obligatione autem restituendi Ecclesiæ manifestè
pronuntiat Textus in cit. Cap.
Exigit, dum dicitur in illo:
Duplum eius, quod receperint, Ecclesiæ, à
quâ id receptum fuerit, intra mensem reddere teneantur. Non quidem ex eo quòd ab Ecclesia ipsa
semper receptum sit, cùm apertissimè procedat
Constitutio dicta de acceptis à quocumque ex visitatis, vt ex vltimis eius verbis constat, ibi:
Nulla
Nomine Ecclesiæ qui veniũtveniunt.
eis in hoc dantium remißione &c. Et ex aliis antecedentibus, dum dicitur:
Debitam exigere pecuniam,
vel etiam à volente recipere, vel aliàs Constitutionem
ipsam recipiendo munera &c. Vbi Glossa sic habet:
& posito quòd dantes munera vellent eis remittere,
nihilominùs accipientes tenentur ea restituere in du
plum. Sic illa. Non ergo dantes Ecclesiæ tantùm
sunt. Cùm autem dicitur,
Duplum eius, quod acceperunt, Ecclesiæ, à qua id receptum fuerit, intra mensem reddere teneantur: ex quo videtur sequi solum
id, quod est ab Ecclesia receptum, eidem esse restituendum
: nomine Ecclesiæ ij veniunt, qui ad
Ecclesiam visitatam pertinent: nam & Ecclesia
in primis visitanda est, & ex eius bonis solui procuratio solet, & ij, qui ad eam pertinent, eius nomine designantur, etiam quando non ab Ecclesia, sed à Communitate solet procuratio solui:
tunc enim Ecclesia non materialiter, sed formaliter sumitur pro speciali fidelium congregatione. Et ita Indorum populis facienda restitutio,
vbi illi ad procurationem contribuunt: quam
consuetudinem sustinendam decernit Synodus
Diœcesana Limensis
Lib. 1.
Cap. 10.
Tit. 7. Quòd
autem Constitutio accipientes à quibuslibet ex
visitatis complectatur, præter dicta probat etiam
Decretum Concilij Tridentini citatum, dum ad
eam se refert; nec tamen nomine Ecclesiæ vtitur;
sed dantes & recipientes quoslibet comprehendit: vnde vtriusque mens est eadem, & ita idem
|
esse debet etiam intellectus. Licet autem in
CōstitutioneConstitutione eadem, audacia, temeritas, & præsum
ptio in receptione damnetur, ex eo solùm deduci potest non esse pœnis dictis obnoxios, qui ex
ignorantia, aut prætextu aliquo non irrationabili contra eamdem deliquerint, iuxta dicta
Tit.
12.
num. 286. Qui autem scientes & volentes
(vt omnes præsumendi sunt facere, qui transgressores fuerint deprehensi eò quòd primum
hoc quasi principium in suo officio nequeant ignorare) tale aliquid fecerint, excusari à directa
transgressione nequeunt, vnde neque à pœnis in
Constitutione signatis, quia verè audax, temerarius, & præsumptuosus est, qui contra legem adeò
grauem & momenti tanti, sciens volensque delinquit: vnde Concilium Tridentinum, cùm
prohibitionem
cauendi verbo propuisset, dicens
:
Interimque caueant: posteà verbo
præsumendi est
vsum verbis illis;
Accipere præsumpserint: vt præsumptio tunc intelligatur adesse, quando incautè à scientibus & volentibus quidquam ex prohibitis fuerit attentatum. Propter hæc ergo Concilium Limense meritò potuit obligationem restituendi duplum ad forum conscientiæ spectantem affirmare. Quomodo autem pro victualibus accipi pecunia possit, & ita circa dictam
CōstitutionemConstitutionem moderatio quoad hoc fuerit adhibita à Bonifacio Octauo, videndum in Cap.
Felicis
eodem Titulo.