DE PRIVILEGIIS INDORVM CIRCA SACRAMENTA. CAPVT VIII.

De Priuilegiis circa Baptismum.
NOnnulla circa illum discutienda succurrunt, & pro ipsis occurrit

DIFFICVLTAS PRIMA.

An quæuis neceßitas in Indis pro Baptismi receptione sine solemnitate sufficiat.
193
*CIrca hoc extat Pij V. Gregorij XIII.
Priuilegia circa Baptismum.
& Vrbani VIII. concessio, de qua in Compendio. Verb. Baptismus. Et in Bulla Vrbani, quæ incipit, Cùm sicut accepimus. Quia verò temporalis fuit, si priuilegio est opus, ad aliud recurrendum. Et P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 6. Singulari 11. Verb. Baptismus. adducit Bullam Leonis X. à se relatam Singulari 3. num. 7. vbi relatio illius nulla. Adducit item Bullam Innocentij Quarti, quæ est non vigesima illius apud Emmanuelem, vt ipse ait, sed 19. in qua sic loquitur: Præsentium vobis auctoritate concedimus, vt
in terris, quæ adhuc Sedis Apostolicæ magisterio non intendunt, proponere verbum Dei &c. Et ipsos, seu etiam alios conuerti ad vnitatem fidei cupientes, recipere, baptizare, & aggregare Ecclesiæ filiis valeatis. &c. Sic ille Prædicatoribus infidelium, hæreticorum, & schismaticorum. Vbi tamen dubium circa infantes occurrit, quia concessio dicta de solis videtur adultis procedere. Sed cùm fauorabile priuilegiũpriuilegium sit, ad illos est etiam extendẽdumextendendum, si quidquam speciale in hac parte concedit: illi enim etiāetiam dici possunt advnitatem fidei Christianæ conuerti, cùm èex diaboli seruitute, & diuisione ab Ecclesiæ vnitate, in qua sunt ratione communis talium gentium status, ad vnitatem Christianæ fidei, quam habitualiter recipiunt, conuertuntur. Pro quo facit doctrina Emmanuelis Roderici Tomo 1. qq. regul. q. 31 art. 3. de Indiis
loquentis: quòd licet in particulari nouiter conuersi dicantur, qui iam adulti sunt baptizati: nihilominus in generabili cōsiderantibusconsiderantibus illam noui huius Orbis Ecclesiam in Deo adunatam, omnes & singuli illarum partium nouiter conuersi apparebunt: quod fideli ministrorum Euangelicorum apud eos laborantium testimonio com|probatur: Hæc ille aliàs; & eidem concinens Miranda in Manuali Tomo 1. quæst. 43. artic. 2. §. Præter de quo & posteà: sed, vt dixi, caussæ potest præsenti accommodari. Videtur autem in prædicta concessione nihil haberi speciale ad intentum, quia tantùm conceditur id, quod est ad conuersionem necessarium, & illius præcipuum fundamentum: baptizari inquam, conuerti cupientes: circa modum autem nihil dicitur, vnde
Quid Innocentius concedat..
recepto Ecclesiæ mori videtur relinqui. Nihilominùs rectè potest concessio dicta, cùm adeò fauorabilis sit, & priuilegij aliquid contineat, ad omnem modum extendi, qui ad conuersionem conuenientior fuerit iudicatus: vnde & ad Baptismi collationem sine solemnitate, si id visum fuerit expedire.
194
*Adducitur etiam pro eodem Bulla A
driani Sexti Ann. 1522. quæ dicitur Omnimoda, in quâ ad petitionem Caroli V. Imperatoris, & Hispaniarum Regis, concessit vt Prælati Ordinum Mendicantium, & alij, quibus ipsi de Fratribus suis in Indiis commorantibus, duxerint committendum, tam quoad Fratres suos, & alios cuiuscumque Ordinis, qui fuerint ad conuersionis opus deputati, ac super Indos ad fidem Christi conuersos, quàm etiam ad alios Christicolas ad dictum opus eosdem comitantes, omnimodam auctoritatem Apostolicam, tantam, quantam ipsi, & per eos deputati de Fratribus suis, iudicauerint opportunam & expedientem pro conuersione Indorum, & manutentione, ac profectu illorum in fide Catholica, & obedientia Romanæ Ecclesiæ. Quod priuilegium quoad forum conscientiæ non esse reuocatum affirmat Emmanuel Rodericus suprà. quæst. 20. art. 9. in fine. Et quoad vtrumque forum vim suam retinere asserit Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessariis Indorum fol. 125. pag. 1. de quo aliàs, Iuxta illud ergo licebit baptizare Indos Religiosis priuilegiatis, prout opportunum iudicauerint. Sed difficultas proposita locum adhuc obtinet, an scilicet quæuis necessitas debeat sufficiens iudicari. Refertur item Vrbani Octaui concessio: sed illa etsi iterata fuerit Pauli V. gratia, iam ante annos aliquot expirauit, vt recognoscit generaliter de illius Pontificis concessionibus ipse Pater Quintana. Singulari 3. licet Singulari 2. num. 4. vbi tenorem concessionis adducit, nullam temporis limitationem adhibeat, scribentium incuriâ. Sunt etiam priuilegia Pauli Tertij, & Pij V. de quibus dictus Fr. Emma
Priuilegia alia.
nuel Artic. 3. citato, vt in omnibus Monasteriis Ordinum, vel extra illa, in locis ipsarum partium ipsis deputatis, poßint Religiosi baptizare. Vbi de gradu necessitatis nihil, vt solemnitas possit prætermitti. Pro quo
195
*Dico Primò. Quælibet necessitas, quæ
verosimiliter videatur vrgere, sufficiens est vt Indi possint sine solemnitate baptizari. Id constat ex adductis priuilegiis; cùm enim facultatem in ordine ad hoc concedant absolutè loquendo ita, debet profectò intelligi, vt numer. 193. dicebamus. Et priuilegio illo Innocentij Quarti non fruuntur Religiosi, Sed quicumque alij conuersioni Indorum deputati, quales sunt Indorum Parochi, & ad titulum Indorum etiam ordinati, quamuis Parochi non sint.
196
*Dico secundò. Etiam sine priuilegio
aliquo baptizari Indi sine solemnitate possint, necessitate qualibet occurrente, quæ talis in aliis non sufficiens haberetur. Probatur. Quia minùs aliquid pro ipsis exigitur, iuxta dicta, & prætereà periculum esse potest, si baptismus pro infantibus differatur, ob socordiam matrum eos suffocantium inter dormiendum, aut verentium, si semel repulsæ, eos iterùm ministris sacris præsentare, etiamsi morbo videant laborantes, de cuius vi ferre iudicium nequeunt: vel si morientes videant, iam fortè Baptismi opportunitas, ob Ministri defectum, auolauit. Quia verò etiam respectu adultorum tale aliquid potest accidere, circa illos similiter est philosophandum. Pro quo faciunt quæ habet P. Quintanad. Tomo. 1. Tract. 1. Singulari 20. num. 3. Quod ergo Pontifices in concessionibus pro Societate adductis dicunt, posse scilicet Nostros extra Ecclesias, & sine consue
Pontificum mens.
tis cæremoniis, quando ipsi iudicabunt ad maius Dei obsequium fore: quoad hæc non habet rationem temporalis concessionis; quando scilicet necessitas exigit, talis prudenter iudicata, sed absolulutæ declarationis, quæ quidem eatenus tantùm esse temporalis potest, quatenus statim additur: Propter paucitatem operariorum, & incommoditates, quæ se offerunt: hæc enim ad necessitatem non videntur pertinere. Quamquàm & rationes illæ tales sint, vt sufficere etiam ad prædictum effectum possint. Quis enim dubitet propter paucitatem operariorum, & incommoditates occurrentes, posse Baptismum sine ordinariis solemnitatibus ministrari? Solemnitates enim accidentia quædam sunt, sine quibus stare tota substantia & Baptismi effectus possunt: vnde propter eas non debet periculo amissionis exponi: quod sanè contingeret, si paucitate operariorum existente, circa cæremonias nimis occuparentur: tunc enim non posset omnibus satisfieri, & ita substantia propter accidentia relicta, in maximum plurium damnum redundaret. Quod item accideret si incommoditatibus se offerentibus, circa cæremonias esset insistendum, defatigatio enim operarios breui consumeret, vel ad animarum salutem vix relinqueret efficaces. Vnde existimare quis posset concessionem dictam ob sedandos aliquorum scrupulos à Sede Apostolicâ prodiisse: nisi huic cogitationi obstaret fuisse illam temporalem, & breuioris
Concessio quomodo temporalis.
æui quàm aliæ: ad decennium enim à Pio V. & Gregorio XIII. solùm facta reperitur: licet ab Vrbano decennium fuerit duplicatum: quæ enim tales sunt, videntur futuræ perpetuæ. Nihilominùs vt temporalis esset, rationem aliquam potuerunt habere Pontifices, vt scilicet cura petendi illam, in ministerio tanto operarios redderet attentiores. Verùm Pontifices alij circa hoc liberaliores, Operariorum labores hac voluerunt indulgentiâ munerari, & Indorum saluti abundantiùs subuenire. Omnes tamen piè, sanctè, & prudenter, in suis sensibus abundarunt.
DIFFICVLTAS II.

DIFFICVLTAS II.

An alij præter Parochos sine eorum licentiâ possint Indos solemniter baptizare.
197
*AFfirmant Emmanuel Rodericus Tomo
1. qq. regular. q. 31. art. 3. Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Indorum Confessarijs, fol. 199. pag. 2. num. 40. P. Quintanad. Tomo 2. Tractat. 6. singulari 11. ob priuilegia Pauli III. à Pio V. confirmata, de quo num. 194. Addit Fr. Emmanuel, quem Fr. Ioannes Baptista ferè semper ad verbum referre, & transcribere solitus, & sequitur etiam Miranda suprà, & art. 5. §. Secundo dico, quòd Fratres solùm debent baptizare in Ecclesiis Monasteriorum sui Ordinis, in quibus habitant, etiam in ciuitatibus seu oppidis Hispanorum, vt fit Mexici, & in locis, quæ habent de visita, vt vocant. Nam indecens esset quod Sacramentum, quod tantas cæremonias & solemnitates publicas petit, administraretur in alienâ Parochiâ sine licentiâ proprij Parochi, quia sic confunderetur Ecclesiasticus ordo contra Sacros Canones Cap. Perennis 11. q. 1. Quòd si Papa particulariter non exprimit in concessione, nullo modo debere intelligi, vel deduci ex concessione generali, vt est concessio Pauli III. numquam enim Papa in generali concessione visus est alicui præiudicare. Et addit non esse dubium quòd in Ecclesiis Fratrum supradictis possit fieri Baptismus; aliàs concessio Pauli III. suum effectum non consequeretur. In quibus etiam baptizare possunt Indos aliorum populorum, siue Clericorum, siue alterius Ordinis: quia sic factum fuit à principio in his Prouinciis, vt constat ex testimonio virorum grauium, qui ex illis partibus in Europam remearunt. Hæc omnia dictus Fr. Emmanuel. Quibus non obstantibus
198
*Dico primò. Vbi Parochi sunt, quo
rum curæ Indorum populi sunt commissi, nequeunt Religiosi sine speciali eorum licentia, aut eorum, qui concedere illam iure possunt, Batismum solemni ritu conferre. Sic P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 10 Lib. 9. Cap. 4. num. 6. P. Escobar de Mendoza Tomo 2. Problematum moralium, Lib. 11. n. 388. & alij. Id probo; quia sine priuilegio id facere graue peccatum est, quandoquidem vsurpati est Pastoralis officij in re admodùm graui: vnde etiam à proprio Parocho nequit Baptismus sine solemnitate conferri extra casum necessitatis, vt cum Dominico Soto, & communi Doctorum fatetur Emmanuel suprà, & Miranda de Indiis loquens Art. 3. §. Extra casum: pro quo & videri potest P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disp. 31. Sect. 5. §. Tertium Caput, qui vt certum id proponit. Atqui vt sic fieri debeat, priuilegium non extat: ergo nequit absolutè fieri. Maior iam constat, & Minor ostenditur: Quia priuilegia, quæ suffragari poterant, ea sunt, de quibus dictum num. 193. & 194. illa autem non suffragantur, quia circa casum, de quo loquimur, non disponunt. Ostendatur enim vbinam concedant Pontifices, quòd Parochis populorum extantibus, Religiosi queant eorum Parochianos solemniter baptizare. Nullibi certè hoc reperietur, sed generales quædam concessiones, quæ cum præiudicio tertij intelligendæ non sunt, iuxta doctrinam communiter receptam, & ex quâ arguit citatus Emmanuel ad probandum Religiosos non posse in alienâ Ecclesiâ solemniter baptizare, vt vidimus num. præced. & ille quidem concessioni Pauli III. à Pio V. confirmatæ præsertim inni
Verba priuilegij Pij V.
titur, propter verba illa: Vt in omnibus Monasterijs Ordinum, vel extra illa, in locis ipsarum partium ipsis deputatis poßint Religiosi baptizare. Sed certè non vrgent, quia ibi de Parochis est sermo: ad instantiam enim Philippi II. dictus Pontifex concessit vt in partibus Indiarum parochorum possent officium exercere: & talis quidem cura in Monasteriis sustineri potest, si sic Patrono arrideat, aut in locis aliis, vt communiter accidit, dum Indorum populis Religiosi Parochi deputantur. Non ergo ex dicta positione potest elici idem esse de non Parochis accipiendum. Vnde Bullam dictam quatenus non videtur id reuocare, quod ante huiusmodi deputationem ad Parochialem curam in vsu erat, tantùm habere locum in locis vbi est defectus Parochorum, declarauit Innocentius X. in Breui circa controuersias cum Episcopo Angelopolitano, de
quo numer. 181. & licet, vt ibidem diximus, Breue illud non videatur generalem decisionem continere, sed quæ tantùm controuersiæ partes attingat, quod nec scimus hucusque fuisse executioni mandatum, nam supplicatum de eo, & Audientia Mexicana circa hoc est interpellata. Nihilominùs circa casum præsentem multùm videtur habere momenti, quia decisio generalis est, & cum Regularibus absolutè loquitur. Et vt circa alia sustineri responsio illa possit, non tamen circa Baptismi solemnitatem, quia necessaria non est talis facultas ad fidei propagationem, vbi Parochi designati sunt; sicut esse potest pro Baptismo non solemni, ob rationes adductas numer. 196. & pro Sacramento Pœnitentiæ. Quod autem citato numer. 181. dicebatur circa Parochorum defectum, semper scilicet illum occurrere, in caussâ præsenti non habet locum: nam ad baptizandum solemniter talis defectus non est, neque Indi suos Parochos ea in functione deuitant. Id autem quod diximus certius est, si de baptismo eorum agatur, qui ex parentibus fidelibus nati sunt: circa adultos autem nouiter conuersos probabilis est opposita assertio, quia illi Parochis non sunt subiecti, & ita eisdem, dum baptizantur, nullum præiudicium generatur. Et hoc sibi esse valde probabile affirmat P. Suarez Cap. 4. citato, num. 7. licèt contrarium vti securius amplectendum dicat num. 8. quando scilicet tales conuersi intra diœcesim aliquam degunt, eo enim ipso ad curam Pastorum pertinent pro eadem positorum. Et P. Suarium sequitur P. Escobar suprà, num. 389. sicut & P. Palaum Parte 4. Tractat. 19. P. 9. num. 3.
199
*Dico secundò. Si consuetudo alicubi
legitimè præscripta inueniatur, vt Religiosi fontem habeant baptismalem, cùm tamen Parochi non sint, vt de Mexicana Prouincia affirmare vidimus Fr. Ioannem Baptistam num. 197. posset | quidem illud alibi practicari, iuxta dicta n. 116. ibi enim varia Pontificum priuilegia occurrent, pro amplissimâ eorum communicatione. Habet autem prædicta consuetudo rationem priuilegij specialis, quatenus vel scientiam & patientiam legislatoris importat, vel etiamsi eam ignoret, eidem per dispositionem Iuris statuentis requisita consuetudinis, illi vim tribuit: vnde videtur habere rationem specialis concessionis: quia con
suetudo in fauorabilibus nomine priuilegij venit, vt ait P. Suarez Lib. 8. de Legibus, Cap. 7. num. 7. & 10. & alij, quos adducit P. Quintanad. Tractat. 5. singular. 4. num. 8. Quod quidem est juxta communem sententiam, quam cum multis tenet idem P. Suarez Lib. 7. de Legibus, Cap. 13. num. 7. Vnde perinde est acsi id, quod consuetudine habetur,
legislator expressè concessisset. Et Doctores hanc sententiam tenentes, de consuetudine loquuntur circa ea, quæ jus Canonicum concernunt, vnde & de Pontifice, illius auctore. Cap. vlt. de Consuetudine: vbi duæ tantùm conditiones ad consuetudinem Ecclesiasticam requiruntur, quòd scilicet sit rationabilis, & legitimè præscripta. Eo ergo ipso quòd Pontifex sic statuit, circa consuetudines omnes duabus illis qualitatibus præditas, censetur præbere consensum. Pro quo & sunt quamplures alij, quos adducit Diana Parte 6. Tractat. 5. Resolut. 13. & videndi P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio, Disput. 4. num. 11. & P. Palaus Tomo 1. Tractat. 3. Disputat. 3. Puncto 2. §. 4. numer. 3. Quod quidem videtur specialem vim habere, cùm consuetudo priuilegio innititur, quod sic ipsa interpretatur consuetudo. Tunc enim non tam consuetudo, quàm priuilegium ipsum videtur præualere, quod sic esse intelligendum consuetudo firmauit, quæ optima est legum interpres. Cap. Cùm dilectus, de consuetudine. Vnde Doctores quatuor modos in
terpretationis priuilegiorum esse dicunt, scilicet ab ipso priuilegiante, per sententiam judicis, doctrinaliter per Doctorum Consilia, & per consuetudinem. Et hanc maximè debere attendi, etiam cùm agitur de iure tertij, obseruat Syluester Verb. Priuilegium, num. 3. & pro eo adducit Cap. Cùm dilectio, de Consanguinit. Vbi tamen de in
Cap. Cùm dilectio,
terpretatione priuilegij non est sermo, sed legis consanguinitatis gradus, quibus matrimonium impeditur statuentis, circa quos Pontifex ait receptæ esse consuetudini deferendum. Argui ergo ex eo pro priuilegio licet, quatenus est priuata
lex, & ita more legis interpretationem habiturum. Quod quidem licet probabile sit, non tamen videtur ad praxim adducendum, quia neque necessarium est pro conuersione Indorum promouenda, & litibus occasionem præstat inter Religiosos ac Prælatos sæculares, quas oportet penitus amputari. Et quidem in Peruuio, & adiacentibus Prouincijs talis consuetudo non extat, neque permittuntur Religiosi fontem Baptismalem habere, etiam pro mancipiorum filijs, & adscriptitijs seruis, vulgò Ianaconas, & quod in nonnullis partibus circa hoc fuerat introductum, Prælatis & Patrono agentibus, est prorsus abrogatum. Pro quo & est Decretum Concilij Ter
Concilij Limensis Decretum.
tij Limensis Actor. 2. Cap. 12. vbi sic habetur: Regularibus, præterquàm in Indorum oppidis, vbi Parochorum munus exercent, Baptisteria habere, aut præter neceßitatem baptizare, aut matrimonia copulare, sacri Canones prohibent. Id ita fieri hæc sancta Synodus valdè commendat; ne scandala in Ecclesiâ ab ijs fiant, quos maximè oportet exemplo humilitatis alijs præstare. Hæc Concilium: non jubens suæ jurisdictionis conscium, sed commendans ob scandalorum experientiam: vnde nihil contra priuilegia pronuntiatum.
200
*Dico tertiò. Virtute priuilegij Inno
centij IV. de quo num. 193. quicumque Euangelici ministri, etiamsi Religiosi non sint, in partibus vbi Parochi non sunt, possunt solemniter baptizare. Sic citati pro Assert. 1. licèt priuilegij præfati non meminerint in speciali. Et constat ex tenore Bullæ, quia generalis ad omnes est: & licet solemnitas non videatur necessaria, potest tamen ad effectum auctorizandi Sacramentum conferre, vt sublimem de illo conceptum, qui conuertuntur, efforment. Quòd si aliquid desit ex iis, quæ Ecclesiasticâ lege requiruntur, non ideò est illicitum cum alijs ipsum ministrare: si enim non est illicitum sine omnibus, quæ ad solemnitatem spectant, neque erit sine aliquibus; quia cui licet id quod plus est, licet etiam quod est minus, ex Regulis Iuris in Sexto: quando scilicet plus & minus in eodem genere sunt, & præsertim quando vnum est pars, vel quasi pars, vt dictum aliàs: & hîc est cernere, vbi id, quod non suppetit, solemnitatis totalis portio est.

DIFFICVLTAS III.

An pro filijs Regulorum apud Indos extet aliquod priuilegium circa Baptismum.
201
*BAptismum in Ecclesiâ debere conferri, quando solemniter ministratur, com
munis omnium sententia est, qui oppositum sine mortalis peccati reatu fieri non posse determinant. Pro quo est Decretum Clementis V. in Concilio Viennensi, & habetur in Clement. 1. de Baptismo, qui ab hac generali obligatione Regum ac Principum filios exemit. Quod autem non Principum quorumlibet, sed magnorum esse debeant, exposuit Paulus V. in Rituali circa Sacramenti huius administrationem. In explicando autem quinam Principes, aut magni sint Prin
cipes dicendi, diuersa sunt scribentium placita, vt videri potest apud P. Quintanam Tomo 1. Tractat. 1. singular. 21. vbi ipse iuxta propriam sententiam statuit omnes filios ac nepotes Ducum, Marchionum, Comitum, & Vasallos habentium, qui Tituli dici solent, Vice-Regum, Oratorum Regiorum, & Pontificis, Præsidis Regij Senatus, & fortè aliorum, vt Ordinum, Indiarum, Belli, & Iustitiæ, dum hoc munere ac familiæ splendore fruuntur, ac iis similes, eo nomine comprehendi non esse improbabile. Et quod ad nepotes attinet, ex nonnullis auctoritatibus ostendit filiorum nomine comprehensos. Iuxta hæc ergo existimare quis posset filios Regulorum apud Indos, qui scilicet gubernatores Prouinciarum sunt, & etiam qui in oppidis pro potentatibus habentur, iuxta gentis morem, eodem posse priuilegio gaudere. Videntur enim illi potentatibus Hispaniæ, & aliarum Christiani Orbis Prouinciarum respon|dere, vnde & de illis etiam idem probabiliter asserendum.
202
*Dico primò. Non videtur probabile
Assertio 1. illam reijciens.
quòd nomine Principum illi veniant, quos dudum citatus Auctor enumerat. Id constat; quia sine vllo solido fundamento profertur. Et quidem Clemens V. Regum & Principum filios expressit, cùm satis esset Principes nominasse. Paulus V. magnos Principes tantùm excipiendos voluit. Quis autem dicat Titularem quemlibet aut vasallorum dominum esse Principem Regi similem, aut magnum Principem? Id quod de Senatuum Regiorum Præsidibus pariter est dicendum: contra omnem enim stylum est vt tales dicantur absolutè Principes, & multò minùs magni Principes. Vnde neque illi, qui titulo Principum specialiter præditi sunt, vt Melitensis, Squillacensis, Asculitanus, & similes, in ordine ad priuilegium dictum eo possunt titulo se tueri: quia ratione illius non sunt maiores Titulatis alijs, immò neque pares plurimis, vt est notum. Licèt ergo priuilegium fauorabiliter exponen
dum sit, & nomen non semper iuxta omnem proprietatem accipiendum, vt Doctores tradunt: id certè verum habet quando priuilegiũpriuilegium non est contra ius commune; vel si contra illud est, in fauorẽfauorem religionis cedit, aut negotium pietatis importat, vt non semel dictum. Videatur Syluester n. 3. citato, ex cōmunicommuni doctrinâ locutus: pro quo & n. 199. citatum Cap. Cùm Dilectus, adducit. Et vt stare aliquomodo possit fauorabilis interpretatio, etiam quando priuilegium est contra ius commune; id certè stabit, vbi mens legislatoris non est ex ipsius verbis comperta; quod tamen in præsenti accidit, vt ostendimus. Neque ex eo quòd priuilegium dictum circa Sacramenti susceptionem sit, per quod sic Religionis Christianæ professio, & erga Deum & Ecclesiam pietas exercetur, existimari debet caussam religionis aut pietatis agi, quia non est circa substantiam ipsius Sacramenti, & in bonum animæ suscipientis, aut pro fide propagandâ: sed tantùm est conniuentia quædam, & obseruantia Ecclesiæ erga Principes, quos vult eâ in functione alijs inferioribus anteferri, sicut & eisdem incensationem fieri inter solemnia Missarum officia, & Euangeliorum librum osculandum deferri. Vnde Clemens V. in citato Decreto his vsus verbis: Nisi Regum, & Principum, quibus valet in hoc casu deferri. Quòd autem id ad eum concedatur finem, vt Christiani Princeps hac Ecclesiæ obseruantiâ magis erga eam afficiantur, & sic rem Christianam studiosè promouere pergant; valde quidem remotum est, vt vix aliquod erit priuilegium, quod eo modo non possit ad Religionem & pietatem reuocari.
203
*Quòd autem ad nepotes, & ad filios
etiam naturales etiam debeat extendi prædicta concessio, inuerosimile prorsus apparet: licèt enim aliquando nepotes nomine filiorum veniant, id quidem est quando in illis eadem extat concessionis ratio, ex cuius extensione inconueniens nullum subsequatur: quod tamen in præsenti non euenit: vt enim in filio singularitas illa seruetur, dignitas & splendor patris in caussâ est: quæ tamen in nepote potest non esse talis, si videlicet pater valde imparis dignitatis ac splendoris sit; vt in multis solet filijs accidere, quos dicimus Secundones, qui à priuatis alijs equitibus vix distant, & studijs aut militiæ à parentibus addicuntur. Ex quo obuium est inconueniens immoderatæ extensionis, vt nobilis quisque genus à Principibus se trahere dicat, & sic eius filios domi baptizandos, vnde Sacramenti tanti reuerentia minuatur. Quoad nepotes autem ex primogenitis diuersa est ratio, si & ipsi primogeniti sint; quia cum parentibus in dignitate innatâ & familiæ splendore respondeant, iam & ipsi Principes sunt, & Principum filij. Licèt ergo demus omnes illos, circa quos contenditur, Principum nomine censeri, non sequitur eorum tales esse nepotes, qui debeant filiorum dicto priuilegio gaudere. Naturales autem filij, si eorum sint,
de quibus Pontifices loquuntur, gaudebunt quidem: nec solùm naturales, sed quicumque illi fuerint, quia circa illos dispositio Pontificia currit, cùm verissimè Principum filij sint, & multoties Principes supremos superiorem non recognoscentes, soleant superare. De illis autem, de quibus id asseritur, inuerosimile prorsus apparere dixi, quia de legitimis parùm asserui verosimile. Si autem illud admittatur, quod à prædicto Auctore profertur, naturales filij possunt ad concessionis participationem admitti, ex benignâ interpretatione, vt loquitur Syluester in Verb. Filij, num. 29. Pro quo adducit Cap. Vnicum, 35. q. 7. vbi de naturalibus verbum nullum. Et ita neque
Pro quibus & negetur.
de benignâ interpretatione. Bastardi autem non ita: quia vt citato Capite habetur ex D. Augustino in Quæstionibus super Leuiticum, Cap. 77. de in
D. August.
centuosis congressibus loquente: vt quicumque ex eis nati fuerint, non reputentur filij, & nullo parentum jure succedant. Sic ibi. In filijs autem Regum, & supremorum Principum alia videtur esse ratio, vt jam diximus, quia illi possunt filiis gradum excellentiæ supra vasallos omnes conferre, quia suis quoad hoc legibus non tenentur: vnde sicut legitimare aliorum filios possunt, ita & suis excellentiam supra alios perhibere.
204
*Dico secundò. Filiis Regulorum In
dicorum nequit priuilegium dictum applicari. Constat ex dictis. Et quia licet illi supra alios emineant, vasalli tamen Regis sunt, & eorum domus, non palatia, sed indecora & inornata vt inplurimùm ædificia sunt, minimè opulentiorum ciuium ædificijs conferenda: & neque vulgari stylo illi vocantur Principes, licèt eorum aliqui Regiâ dicantur origine coruscare. Ex quibus liquet omni esse fundamento destitutam eorum, (si
Neque eorum Commendatariorum.
fortè plures sunt) persuasionem qui Commendatariorum Indicorum filios posse præfato priuilegio frui, non sunt veriti pronuntiare. Hos enim Indicos esse dicendos Principes asserebant, respondentes Titulatis in Hispania, ne in regionibus istis illud dicatur ornamentum deesse; quod in regnis alijs constat abundare. Quo nihil videtur potuisse ineptius cogitari. Quis enim istos vnquam vocauit Principes, aut tales censuit, cùm tamen Principum debeant esse filij priuilegio huiusmodi fruituri. Nec Vasallorum Domini dici possunt, sicut Titulati Hispani: quia licet Indi ipsis debeant tributa præstare, circa illos tamen nullum dominatiuæ ius potestatis exercent: quandoquidem neque tributum ipsum | recuperare propriâ manu possunt, ad eorum quamuis defensionem teneantur: vnde neque Indi eorum possunt vasalli dici, sed solius Regis, & ita cum dominis vasallorum in Hispaniâ ineptè componuntur. Quòd autem Principes in Indiis non sint, cautè dispositum, ne potentiâ, diuitiis, ac sublimi titulo gestientes, ad aliquid contra fidem Regi debitam turbulentum adspirent, aut conspirent, cui in remotis adeò partibus facile non fuerit obstitisse.
Loading...