*Potest autem cogitari modus dicendi
non penitus inuerosimilis, vt dicatur virtute Bullæ dispensabilis inhabilitas, de qua est sermo,
etiam si in illa non extat iam clausula dicta,
&
pœnis Ecclesiasticis. Nam, vt affirmat Salonius 2.
2.
q. 64.
arti. 8. etiam si talis clausula desit, irregularitates pœnales veniunt nomine Censurarum, quod & tenent multi apud P. Gibalinum
citata Quæst. 2.
n. 1. Vnde Pius IV. in Bulla à se
concessa post tres expressas Censuras, sic addit
:
Y de todas haslas CencurasCensuras, y penas Eclesiasticas. Nec
potest, reperiri præter tres iam notas, & ab ipso
expressas, aliqua alia Censura nisi irregularitas:
vnde negari nequit irregularitates dictas esse
Censuras. Licet ergo prædicta Clausula non addatur, debet intelligi concessa facultas ab illis absoluendi: quia cùm sit fauorabile valde priuilegium Regibus de Catholica Ecclesia adeò benemeritis concessum, latè interpretandum est; &
ita dicendum, concesso eo, quod plus est, id quod
est minus in eodem genere debere etiam concessum reputari. Est autem excommunicatio Sedi
Apostolicæ reseruata summum quid in genere
Censuræ; & suspensio etiam cum eadem reseruatione, quæ potest esse perpetua
: vel sub nomine suspensionis venire, quia reuera irregularitas, quæ pœna est, impedimentum inducit in
administratione sacrorum, vnde in Iure aliquando
irregularitas suspensionis nomine designatur, vt
videri potest apud P. Gibalinum
citata Quæst. 2.
n. 2. Iam quòd inhabilitas ex Simonia contracta
sit Censura, ex dictis habetur, iuxta probabilem
sententiam, quæ licet non ita plures habere videatur Auctores, ipsi tamen non parùm auctoritatis in Bullæ concessione conciliant, dum Commissario facultatem absoluendi aut dispensandi
in irregularitate ex Simonia contracta denegant,
quod & Commissarius exprimit, in quo multi
graues ac docti Theologi ac Iurisperiti proculdubio concurrerunt:
& super alia illis qualibet ir
regularitate, præterquàm homicidij voluntarij, aut
Simoniæ, vel Apostasiæ à fide. Quæ sunt verba
Pontificis. Et quia ex illis videtur id, quod præmisimus, infirmari, addendum restat, id quod
Commissario negatur, ad forum externum pertinere; quod non tollit quin in foro conscientiæ
à Confessario electo absolutio dari queat. Sicut
multi dicunt de Inquisitoribus, qui solùm circa
forum externum iurisdictionem possunt exercere. Et ita tenent Auctores, quos adducit & sequitur Diana
citato Tract. 11.
Resolut. 111. Hinc
est, vt cùm multi Doctores affirment apud eumdem ibidem
Resolut. 25. absolutionem à Censuris debere intra Confessionem fieri, id quod valde
indicat Bulla
: nullus tamen circa hoc Commissarij meminit, quia non est necessarium vt sit ille
Sacerdos; quod neque contrariam sententiam
amplexi aliter quoad præsentem articulum arbitrantur. In quo dicendi modo, cùm verosimilis
appareat, erunt fortasse qui sine scrupulo conquiescant, & est ille in Cruciatæ fauorem, quem
tamen ego non penitus probo, sed neque reprobo, iudicium circa illum prouocans doctiorum.