SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

Quid præstandum circa Sanctorum Corpora & Reliquias, quæ diuersis in locis dicuntur asseruari.
136
*PRo quæstionis præsentis resolutione faciunt ea, quæ à Nobis dicta n. 17. & 20. & ex Sanctuario nostro possunt aliqua exempla depromi. Extat in primis in
eo Reliquia S. Amantij Martyris Socij S. Irenæi. etiam Martyris, de quibus 10. Febraurij, cuius insignis Reliquia ex Cœmeterio Priscillæ educta eam habet certitudinem, quæ ad euidentium accedat ob luculentissimum testimonium Illustrissimi Episcopi Sanctuarij Apostolici Præfecti, cum adminiculis dubitationem omnem propulsantibus, vt dictum aliàs. Et tamen de Sancto hoc Martyre ita scribit P. Bolandus Tomo 2. pag.
P. Bolandus.
380. §. 6. Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitanico testatur extremis Vrbani VIII. Papæ temporibus Corpus S. Amantij Roma Vlyßiponem esse translatum
Corpus eiusdem Vlyssipone.
ab Doctore Pantaleone Rodericio Pacieco, regni Lusitaniæ Inquisitore Apostolico, electoque Elicensi Episcopo, atque in Capella regia collocatum. Indulgentias quoque ab eodem Pontifice concessas omnibus, qui S. Martyrem Veneraturi X. Februarij dictam Capellam viserent, easque ad septennium vim habituras. Datum autem de ijs Breue Apostolicum, vt vocant, 11. Decembris 1642. Sic ille.
137
*Prætereà asseruatur ibidem S. Corpus
S. Victoriæ Virginis & Martyris, de qua in Martyrologio die 23. Decembris: Cùm tamen Coloniæ apud Carthusianos eius habeatur Caput, neque apud Nos sine Capite corpus, vt aliàs accidit, & diu quidem præfato die 13. celebris habita Diua Virgo, cui illustrissimum elogium à Martyrologio Romano decantatum, vt mirum sit illam cum Virginibus alijs solemni non fuisse celebratione percultam. Sed posteà ab illo re|mota die, ex occasione lectæ apud Beyerlinck Trmo 6. lib. 15. pag. 279. illius Capitis possessionis apud PP. Carthusianos, pro qua non potuit non disquisitio exacta præcessisse. Sed verò cùm & possessi à Nobis Sacri corporis debita non defuerit perquisitio; sub iudice adhuc lis est apud quos illa sit, cuius memoria die præfato celebratur, vnde non defuit qui ad illum reuocandam iudicaret.
138
*Est etiam Reliquia insignis S. Cyriaci
Item S. Cyriaci Martyris.
Martyris, quæ Diaconi sat celebris existimata, de quo Ecclesia die 8. Augusti cum SS. Largo & Smaragdo, & peculiaris die 16. Martij, qui & passionis. Cuius tamen S. Corpus Coloniæ colitur apud Apostolos, & citato die 16. Martij, (vt apud eumdem occurrit Auctorem citato in loco) est constituta festiuitas. Et propter rationem istam apud Nos ad alium est illa traducta diem; cùm tamen pro reuocando ex eo argui possit, quod pro S. Victoria nuper dictum, si stet Reliquiam vti propriam dicti Martyris attributam, nec congrua appareat via, vt probata diuersitate possit difficultas ista componi. Cur enim minoris fidei testimonia pro Reliquia nostra habenda sunt, quàm illa, quæ Coloniæ Sacro Corpori suffragantur? Si autem dicatur Corpus quidem Coloniæ extare, sed non prorsus integrum, & ita Reliquiæ locum relinqui, vt sæpiùs accidit; ex eo fit Festum die iam ipsi proprio conseruari debuisse.
139
*Est insuper Corpus S. Basillæ Virginis
S. Basillæ V. & M.
& Martyris. Et huius nominis cum prærogatiuis dictis virginitatis & Martyrij illa est, quam Martyrologium Romanum die 20. Maij sequenti præconio deprædicat: Romæ via Salaria Natalis
Martyl. Roman.
sanctæ Basillæ Virginis, quæ cùm esset ex regio genere, & illustrißimum sponsum haberet, illumque dimisisset, accusata ab eo quòd esset Christiana, decretum est à Gallieno Augusto, vt aut sponsum reciperet, aut gladio interiret: quæ conuenta de hoc, cùm respondisset se Regem Regum habere sponsum, gladio transuerberata est. Sic ibi. Eius autem S. Corpus in Ecclesia Praxedis asseruari, habetur ex Auctore Romæ subterraneæ Parte 2. pag. 105. nu. 6. Idem est de S. Candida Virgine & Martyre, de
S. Candidæ V. & M.
qua in Martyrologio die 29. Augusti, sic legimus: Romæ S. Candidæ Virginis & Martyris, cuius Corpus Paschalis primus Papa in Ecclesiam S. Praxedis
S. Christinæ V. & M.
transtulit. Tale aliquid & in S. Christina Virgine & Martyre accidit, celebrata die 13. Martij, quia in eo ipsius memoria videtur extare; quæ tamen cùm in Perside ibidem asseratur occisa, nec de translatione in Vrbem mentio vlla; aut in Perside S. Corpus erit, aut alibi; quo tamen Sanctuarium nostrum iam pridem gloriabatur. Coluit & S. Victorinum Martyrem die 7. Iulij, cuius &
S. Victorini Mart.
Sacro Corpore frui magno Dei beneficio concessum, & præfato quidem die, in quo Victorini Romani Martyris memoria in Romano Martyrologio celebris. Sed quòd alibi sit, aut iam pridem in mari consumptum, ex demersione constat, de qua ibidem. Ille quidem & Socij in mari præcipites dati. S. Herculani Martyris die 25.
S. Herculani. Vide n. 251.
Septembris ob eius S. Corpus solitum celebrari; cùm tamen in Cœmeterio S. Alexandri via Nomentana esse dicatur, vt videri potest, in Roma subterranea Lib. 4. Cap. 22.
140
*Ad quæ quidem videtur communiter recepta doctrina posse responderi, pro quo stant P. Suarez Tomo 1. in 3. p. Disput. Sect. 2. Vers. sed quæres. Bonacina Tomo 2. Disput. 3. in 1. Decalogi præceptum Quæst. 1. Puncto 4. nu. 6. P. Palaus Tomo 2. Tract. 8. Disput. 1. Puncto 6. nu. 6. P. Layman Lib. 1. Tractat. 7. Cap. 5. nu. 25. in fine. Eligius Bassæus Tomo 2. verb. Reliquiæ Sanctorum nu. 11. Trullenck Tomo 1. in Decalogum. P. Ferrandus lib. 2. poster. part. cap. 1. lib. 1. cap. 9. Dub.
Guilielm. Herincx.
8. nu. 9. Guilielmus Herincx Tomo 4. Tractat. 1. Disput. 3. nu. 42. vbi sic scribit aliorum menti conformis: Reliquiæ porrò debitè approbatæ possunt absolutè coli. Idque verum est, etiamsi diuersis in locis perhibeantur esse corpora, capita, aut similes Reliquiæ eorumdem Sanctorum. Nam equidem qui eas veneratur, non errat in substantia, sed potiùs in singularitate materiæ, putans esse huius Sancti, cùm verè sint alterius, etiam verè Sancti &c. Quæ licet ritè ac rectè dicta sint, cum iusto tamen moderamine ad praxim sunt aduocanda; est enim conueniens adhibenda cautela, ne vnus Sanctus celebretur pro alio, quæ postquàm est adhibita, si dubium perstet, possessori cuiuis sua est conseruanda possessio, & in ea manu tenendus iuxta dicta nu. 20. Vnde cæco ausu Sanctum officijs honorare sacris eo quòd nomen eius vtcumque in Martyrologio Romano occurrat, inconsultæ prorsus properantiæ, aut præcipitantiæ est.
141
*Et in hoc dissimulandus non videtur il
lius lapsus, qui die 27. Februarij celebrandum proposuit S. Iulianum Martyrem ob Reliquiam insignem Roma aduectam, & in Metropolitana Ecclesia asseruatam, eo quòd præfato die in Martyrologio Romano S. Iulianum inuenerit, & quidem illustrissimum, vt ibidem videri potest, sed Alexandriæ passum, sine notitia aliqua translationis, quæ pro nonnullis alijs habetur, in quibus S. Hadrianus Nicomediæ coronatus, de quo in Martyrologio die 8. Septembris, sicut de S. Gorgonio die 9. in qua dicta Ecclesia prædictum S. Hadrianum celebrat ob insignem Reliquiam, ex 8. in eum translatum ob Festum Natiuitatis. Neque sine exemplo, licet non laudabili, lapsus præfatus, cùm ex dictis n. 139. nonnulli alij sint necessariò retractandi.
142
*Via autem ad cognitionem aptissima, & quidem facilis est, si Cæmeteria, aut Eccle
siæ, ex quibus extractæ Reliquiæ, & in testimonijs pro ipsis exhibitis solent exprimi. Si enim Reliquiæ eius sancti, qui & alterius cognominis etiam esse dicuntur, ex diuersis sint Cœmeterijs eductæ, Callisti scilicet, Priscillæ, Cyriacæ, & aliorum, manifestum est non posse ad eumdem pertinere. Quemadmodùm si aliquæ ex Ecclesiarum tumulis, èex Cœmeterijs aliæ; aut si in Ecclesia aliqua iam diu asseruata Sacra corpora fuerint, & nouæ aliunde Reliquiæ transuehantur. Et quidem solerti circa hoc curæ non poterit non lux circa hæc ex circumstantiarum confluxu sufficiens illucere. Ne effugium illud
Quanta in eo cura adhibenda.
in promptu esse debet curam huiusmodi negligentibus, in substantia non errari; quia neque in accidentibus, quæ personam concernunt, errori facilè dandus locus est, circa quod & Ecclesia valde se solicitam præstat, ne scilicet in Officijs Sacris eum celebrandum proponat, qui verè | talis non est, licet aliôqui sanctus, vnde nullus talis inuenietur, qui eôdem cum nomine diuersis diebus celebretur, nisi ob titulum aliquem peculiarem, translationis aut mysterij, neque illius corpus nisi vno tantùm loco repositum solita pronuntiare. Vnde & Sacris Officijs sublata nonnulla, quæ licet ad sanctitatem eorum, de quibus agebatur, verificandam non spectarent, sed essent ipsi accidentaria, expungi oportebat, vtpotè quæ minùs essent, aut certè non penitus conformia, veritati, siue etiam dubiæ fidei, & ita quæ non deberent Ecclesiæ auctoritate confirmari. Sunt etiam in Martyrologio sancti aliqui, quorum locus non indicatur, vt notauit P. Guyetus Lib. 5. Cap. 15. Quæst. 2. ad finem, quod ex eo euenit, ne dum locus illis proprius assignatur, iuxta aliquorum sententiam, dubius pro certo proponatur, licet id ad substantiam seu certitudinem non conducat sanctitatis. In antiquo hymno pro S. Iosephi Festo ad Completorium sic extabat:
Felix quem in vlnis
IESVS cum MARIA
Tenuit cubantem
Dum in agonia
Spiritum efflaret,
Ac directa via
Tenderet ad Patres,
Functus vita pia.
Quod verosimile quidem esse affirmat P. Balinghem in Kalendario die 19. Martij. At quia incertum, abrogatum est; sunt enim qui censeant D. Iosephum Christo superuixisse, de quo aliàs, vt ex eo etiam dogma propositum roboretur, scilicet circa explorandam Reliquiarum diuersitatem curam esse solertem adhibendam.
143
*Iam quod ad Sanctuarij nostri spectat
exempla non est operosa discussio. S. Amantij Reliquiam admittimus, & esse illius asserimus, cuius corpus Vlysipone seruatur: neque enim necesse est prædictum pro exportatione testimonium ita accipere, vt nihil ex eo fuerit reseruatum, sic enim frequentissimè accidit, & quod pro Reliquia instrumentum adest, adeò est authenticum, vt de veritate Sacri huius pignoris nequeat vllatenus dubitari. Reliquia enim S. Irenæi ipsius socij pariter attributa, & ex eodem S. Priscillæ Cœmeterio extracta, alium non esse indubitanter persuadet, stante firmissima Reliquiæ eiusdem sanctitate.
144
*Pro S. Victoria maius vrget fundamen
tum vt distinctionem inter Reliquiarum consortes admittamus. Vt enim Sacrum Caput Coloniæ existens S. Victoriæ sit, cuius est luculenta memoria, & præclarum elogium die 23. Decembris in Romano Martyrologio, id facit, quod illa ipsa die iam pridem in Ecclesia prædicta fuerit celebrata, quod sine magno fundamento factum non est æquum suspicari. Cùm tamen Corpus ad Nos delatum non ita pridem extractum ex Cœmeterio Callisti aut Priscillæ constet, & pro se habeat authenticum testimonium cum signo pendenti Eminentissimi Cardinalis Antonij Barberini Vicarij Pontificij. Vnde fit verosimile esse Victoriæ ex multis, eo nomine gaudentibus, vt videri potest in Martyrologio Francisci Mariæ Florentinij die 3. Iunij, in quo quatuor Victoriæ aut Victuriæ leguntur, præter eam, quæ ibi non proponitur, & in nostro habetur Sanctuario. Sicut duæ aliæ, de quibus P. Bollandus die 2. Februarij pag. 295. Et quidem vt sub dubio res sit, conuenientius apparuit diem illi alterum assignare; tum ratione diei illius Antiphonis, sicut alij ipsi proximi, solemnibus occupatus, propter quas Octauæ in illis celebrari prohibentur. Tum etiam quia si incidat in Dominicam 4. Aduentus, eo anno celebrari nequit, cùm nullus ipsi locus relinquatur, vt eos percurrenti constabit.
145
*Id autem, quod de S. Victoria dictum
in alijs est præfatis Virginibus manifestius, vt non debeant existimari illæ, quæ sub ijsdem nominibus in Martyrologio continentur. Neque enim nomina earum talia sunt, vt ex singularitate validum possit argumentum efformari. Plures sunt Christinæ, Candidæ, & Basillæ, vt erit Martyrologium consulenti perspicuum. Ideò illis alij sunt pro celebratione constituti dies: id quod etiam in SS. Victorino & Herculano factum. In sancto autem Cyriaco animaduerten
De S. Cyriaco.
dum occurrit, quod licet in Catalogo Sanctorum Coloniæ serie mensium à Beyerlinck exhibito, die 16. Martij eius Corpus apud Carthusianos asseratur extare; posteà tamen inter sanctos, qui in Ecclesia dictorum Venerabilium Patrum recensentur, non Corpus, sed solùm Caput Sancti Diaconi positum inuenitur. Si ergo ibi solum Caput, ex eo vrgeri argumentum poterit, quòd pro conseruando ipsi proprio die formabatur. nu. 138. Sed quidquid de hoc sit, Reliquia nostra S. Diaconi esse nequit: nam vt ex Martyrologio Romano constat die. 8. Augusti, eius corpus, sicut & sanctorum Largi, & Smaragdi in Diaconia S. MARIÆ in via lata recondita fuerunt,
Martyrol. Roman.
post aliam eorum translationem. Constatautem Reliquiam nostram aliunde extractam post licentiam ab Vrbano VIII. concessam Religioso grauissimo extrahendi Reliquias ex Cryptis, Cœmeterijs, & Catacumbis, quod eorum cum assistentia est factum, qui sunt ad faciendam fidem necessarij, subsecuta Episcopali approbatione. Videant ergo prædicti Patres vnde corpus aut caput ad eorum fuerit Ecclesiam deportatum.
Loading...