SECTIO XLV.

SECTIO XLV.

De exitu Nouitiæ cum licentia ad dies aliquot ex caussa leui præstita.
541
*SCio sic accidisse alicubi, occasione
Casus propositus.
Festi magni, quod plures ex remota etiam statione conciuit, licentiam S. V. concedente Capitulo, securitate circa professionem exitu non obstante Nouitiatus integritati promissa. Circa quod.
Dico Primo. Probabile est id quod iudicio est
Capituli præfati dispositum. Probatur, quia sic tenent graues Scriptores ex quibus aliqui exitum per dies aliquot, etiam sine licentia, retento tamen habitu, & cum voluntate reuersionis, non obstare integritati anni requisiti affirmant. Sic P. Suarez Tomo 3. de Religione Lib. 5. Cap. 14. nu. 14. Tract. 7. P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 1. Puncto 12. §. 2. nu. 7. Diana Parte 3. Tractatu 2. Re
P. Suarez.
solut. 84. in fine. Licet autem P. Suarez limitationem illam addat de retentione habitus citato loco, sicut & alij eum secuti: postea tamen idem statuit, etiam dimisso habitu per dies aliquot, dummodò voluntas redeundi perseueret, sic enim habet Cap. 15. nu. 6. vbi ita ait: Si verò sit sermo de exitu animo redeundi præsertim cum habitu, non credo interrumpi Nouitiatum, etiamsi sic per aliquot dies, nisi recognita, à Prælato dimittatur. Sic ille, qui dum præsertim cum habitu, satis apertè significat etiam sine habitu id verum habere, quod asserit. Et ita etiam tenent Bordonus Tomo 5. de Profeßione regulari Cap. 8. Quæs. 2. P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 2. Cap. 2. Quæs. 73. & alij. Pro quo & videndus P. Palaus supra §. 4. n. 3. Licetautem illi de Nouitio loquantur, circa hoc tamen non esse statuendam diuersitatem respectu Nouitiarum, colligitur ex generali doctrina P. Thomæ Sancij Lib. 5. in Decalogum Cap. 4. n. 28. vbi contra EmmauelemEmmanuelem Roderi cum Tomo 3. qq. regular. q, 15. arti. 10. vers. Aduertendum denique, probat in ijs, quæ ad interruptionem Nouitiatus spectant idem de feminis ac de masculis asserendum, quia eadem pro omnibus ratio. Illorum ratio est, quia perseuerante voluntate redeundi non est in animo inconstantia, quod præcipuè attenditur, cùm habitus non faciat Monachum.
Cum licentia id verius.
542
*Ex præfata autem sententia euidenter infertur, si licẽtiallicentia accedat, exitum integritati Nouitiatus non obstare, quod quidem communiter tenent Scriptores. Nauarrus Consilio 42. de Regular. Lib. 3. in 2. editione Emmanuel Rodericus citato. Arti. 10. & in Summa Tomo 2. Cap. 8. nu. 4. Miranda in Manuali Prælatorum Tomo 1. Quæst. 22. Arti. 6. P. Thomas Sancius suprà nu. 27. Diana Parte 7. Tractat. 11. Resolut. 38. Lezana Tomo 1. Parte 1. Cap. 24. nu. 22. Eligius Bassæus verb. Religio 3. nu. 8. & innumeri alij. Quòd autem licentia quæuis sufficiat, licet non sit ex caussa iusta, affirmat & probat P. Suarez citato Capite, & nu. 14. Diana citata Resol. 84. Ascanius Tamburinus 3. Disput. 6. Quæst. 7. nu. 17. Bordonus citato Cap. 8. Quæs. 6. vers. Quinta pars. Quidquid ergo de licentia fuerit à Capitulo in casu nostro concessa, exitus Nouitiæ cum illa consistens, Nouitiatum nullatenus potuit interrumpere.
543
*Dico Secundò. Probabile est dictum exitum Nouitiatus annui integritati penitus obstitisse. Id probo. Nam in primis Ioannes Antonius Nouarius in Summa Bullarum Parte 2. Titulo de Nouitijs recipiendis in Monasterijs destinatis num. 2. & sequent. Affirmat Nouitium, qui ex licentia sui superioris in domo est paterna moratus, in ea aliquoties pernoctando, ex caussa infirmitatis sui patris, non satisfecisse menti Constitutionis annum continuum requirentis: seque ita iudicasse in caussa huiusmodi, pro casus contingentia. Licet autem Diana Parte 7. Tractat. 11. Resolut. 38. cum Bordono, Miranda, & Vecchio opinionem istam reprobet; Parte tamen 9. Tract. 9. Resolut. vlt. in fine, quidquid aliàs dixerit, existimat annum Nouitiatus debere esse continuum continuatione physica; nec loquitur solùm quando exitus est sine animo redeundi, siquidem adducit decisionem Sacræ Rotæ, de qua vers. præcedenti: quam etiam profert pro sua assertione Nouarius suprà iuxta Resolutiones Eminentissimorum DD. Cardinalium, quæ non tantùm in exitu cum animo dicto procedit, sed in eo, quem præmisimus ex eôdem. Prætereà, sententia est grauissimorum Doctorum, vt loquitur Miranda suprà ante Conclusionem asserentium licentiam Prælati circa hoc nihil operari, & ita ea non obstante interrumpi Nouitiatum: pro quo rationes non leues ab eôdem proponuntur, suffragantibus Constitutionibus Ordinis Franciscani.
544
*Deinde, stante sententia de valido exitu
cum licentia prælati, insurgit difficultas circa valorem, quando ex caussa iusta non conceditur, quod quidem necessarium esse tenet Nauarrus Consilio citato, quem per omnia sequitur Miranda, vers. Ad Tertiam id expressè statuens verbis illis: & de eius licentia, iusta de caussa data, quæ ante ipsum protulit citatus Emmanuel arti. illo. 10. Lezana Tomo 1. Parte 1. Cap. 2. num. 11. sic: Cum licentia Prælati, & cum habitu aliqua de caussa rationabili. P. Azor Tomo 1. lib. 12. Cap. 2. Quæs. 8. & Cap. 3. Quæs. 7. vbi cum Nauarro loquitur, & exempla accommodata proponens, & cum vtroque Bassæus citato num. 8. P. Thomas Sancius suprà num. 27. licentiam ait futuram esse legitimam adductis Nauarro, P. Azor, & Emmanuele Roderico, quibuscum etiam loquitur Villalobos Parte 2. Tract. 35. Difficult. 15. num. 11. Peyrinis Tomo 2. Cap. 1. num. 101. Ascanius Tamburinus de Iure Abbatissarum Disputat. 4. Quæs. 8. iustis de caußis, & sic alij, ex quibus & Bonacina de Clausura q. 2. Puncto 10. diffic. 2. §. 2. n. 6.
545
*Quòd autem caussa, de qua in casu no
stro iusta non fuerit, probari potest, si reuerà probatione hoc indiget, cùm videatur manifestum meram fuisse curiositatem. Licet enim res ipsa sancta fuerit, erga huiusmodi, quando in eis splendidus concurrit apparatus, & multa, quæ blandiantur sensibus, magis curiositas, quàm deuotio solet animos parùm insolida virtute fundatos prouocare. Et vt demus deuotionis aliquid admixtum, indecens tamen est vt ex huiusmodi affectu exitus permittantur: siquidem processiones sanctissimi Corporis Christi, & quæ in hebdomada sancta fiunt, omnium deuotissimæ sunt; & tamen valde esset indecens, & ita cum communi scandalo, si Nouitiæ ad illas permitterentur exire, etiam extra Monasteria non pernoctaturæ. Et in casu quidem nostro, non alio Nouitiæ actæ spiritu, quàm seruitrices, quarum turbam, quominùs egrederentur, nullus potuit honestus respectus cohibere.
546
*Et vrgere possumus ex sententia eorum,
qui id, quod de valida licentia ex iusta caussa concedunt, limitant respectu Nouitiarum, pro quo citatus Emmanuel articulo 10. vers. illo Aduertendum commoda satis adducta ratione tenoris sequentis: & ratio horum est, nam ipsæ Moniales aut ratione voti, aut ratione præcepti ad seruandam perpetuam Clausuram astringuntur: & non propter quamcumque infirmitatem conceditur ipsis ad egrediendum licentia. Quem rigorem non experiuntur non potentes se continere, ita vt saltem intra annum probationis non egrediantur. Hæc ille, de casu locutus, qui solet esse pro exitu Nouitiorum vrgentior, necessitas inquam curationis. Quem cum allegasset Villalobos suprà, ita subdit: Y en pra
Henricus Villalobos.
ctica vemos, que quando alguna Nouicia sale por algun justo respeto, vuelue à commenzar el año de la probacion.
Sic ille. Quod & videtur efficaciter posse ostendi ex eo quod circa puellas Monasterium ingredientes solo titulo honestæ educationis scimus esse dispositum, id enim conceditur seruatis quibusdam conditionibus, ex quibus vna est, quòd inde exire, nisi non reuersuræ possint, de quo Dom. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 102. num. 63. post adductos complures n. præced. Cùm ergo sic circa sæculares puellas Sacræ Congregationis sit auctoritate constitutum: ergo circa Nouitias eadem debet censura seruari, vt exire, nisi non reuersuræ nequeant. Iuxta quæ
547
*Dico Tertiò. Licentia in casu præfato
non videtur conuenienter impendi potuisse. Probatur, Quia ex dictis apparet Nouitiatum ex pluribus capitibus valde probabiliter interrumpi, quia scilicet licentia absolutè dari Nouitijs nequit, pro quo vltra citatos stat Franciscus Bonæspei Tomo 5. Tractatu 2. Disput. 8. num. 26. vbi Decisionem Rotæ adducit. Pro quo & Stephanus Gratianus Tomo 1. Cap. 166. num. 14. dicens oppositum non esse tutum. Item ex non iusta licentia, quod videtur manifestum, & saltim negari nequit esse satis probabile. Et insuper ex peculiari ratione circa Nouitias. Atqui licentia, ex qua Professio reddenda est dubia, nequit conuenienter impendi. Ergo neque illa, de qua agimus. Minor ex se videtur clara, & ostenditur ex eo quod habet Bassæus in simili suprà num. 5. vbi inquirens an qui sine venia superioris egrederetur retento habitu, Nouitiatum interrumperet, & adductis Auctoribus diuersimodè circa hoc, & probabiliter quidem sentientibus, ita concludit: Pro solutione huius dubij dicendum est tam affirma
Eligius Bassæus.
tiuam, quàm negatiuam horum Doctorum sententiam esse probabilem, quia pro se habet rationes & Auctores: ceterùm talis Nouitius annum continuum in Nouitiatu peragere debet, à tempore, quo sic èex Monasterio fugit: quia si profiteretur secutus opinionem probabilem, posset multis annis post profeßionem Religionem deserere, probans per aliam opinionem probabilem suam profeßionem fuisse nullam. Ita multi Doctores de hoc casu consulti. Sic ille, ex quo irrefragabilis euadit consequentia.
548
*Pro qua & occurrit nuperus casus Reli
giosi, qui post annos plures professionis nullitatem allegauit, eo quòd maiorem partem anni probationis in domo paterna infirmitatis caussa traduxit, & per sententiam iuridicam suæ est restitutus libertati. Cùm tamen sententia valde probabilis sit per huiusmodi egressum non interrumpi Nouitiatum, cui tamen noluerunt iudices conformari, sed secuti contrariam, quam & amplexus Illustrissimus Acacius de Velasco Tomo 2. Resolut.
Dom. Acacius de Velasco.
moral. Resolut. 290. num. 7. vbi ita scribit: Y aduierte tambien Diana (citata Resolut. 84.) que el Nouicio, que con licencia de su superior, con ocasion de curar alguna enfermedad sale del Monasterio, puede estar fuera del, no solo por espacio de vn mes, sino tambien por la maior parte del año, como dice Sanchez con Nauarro y otros (suprà num. 28.) los quales
hablando del Nouicio dicen:
Qui decem menses & semimensem extra Religionem demoratus est, & residuum tantùm in illa permansit. Immò Azorius (suprà Quæs. 8.) loquitur de Nouitio, qui toto probationis anno extra Conuentum apud sæcularem demoratus est, cum licentia tamen superioris. Pero esta dotrina con licencia de personas tan graues y doctas, no la tengo por segura: porque no sè yo como se puede llamar año de probacion estando lo mas del fuera del Monasterio. Sic ille: ad cuius tribunal in Oriolensi Episcopatu, si Nouitius talis accederet, eamdem, quam & is, de quo locuti sumus, libertatem obtineret.
549
*Sic & videmus passim iuxta opiniones | probabiles à iugo Religioso absolui alios, &
quandoque iuxta minùs probabiles; quod quidem potest à iudicibus præstari, si videant non obtenta fauorabili sententia, molestissimam illos vitam in Religione ducturos, eo quòd graues sint impositæ pœnæ in lite posita pro obtinenda libertate superatis, aut alijs de caussis. Quibus euentibus opiniones minùs probabiles secundùm se, sunt practicè probabiliores, de quo à me dictum aliàs: & in materia Sacramentorum est dogma Theologicum ratione necessitatis: quæ & aliquomodò interuenit in casibus, de quibus loquimur, occurrendi scilicet angustias irremediabiles patienti, etiamsi ad eas non fuerit penitus inculpabilis deuolutus. Videatur P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrimonio Disput. 36. nu. 8. vbi & alios adducit, & Nauarrum præsertim singulari cum doctrina loquentem. Videant ergo quomodo sit inconuenientibus huiusmodi occurrendum, qui in casu, de quo egimus, vt vidimus censuere, & suo quidem abundent in sensu.
Loading...