DIFFICVLTAS pecvliaris.

An ratione Reliquiæ insignis possit Rex Baltassar, vnus ex Magis adoratoribus Christi celebrari.
267
*INsignis quidem videtur illa, de qua di
ctum nu. 265. non obstante concessione Pauli V. in qua sic dicitur, Vt de insignioribus non sint: qui enim insigniores prohibet, insignes videtur proculdubio concedere, quemadmodum qui probabiliorem dicit sententiam aliquam, oppositam fatetur esse probabilem, & qui sanctiorem vnum asserit alio, hunc supponit esse sanctum, vt in hymno S. Ioannis Baptistæ ore Ecclesiæ decantatum auditur illud:
Non fuit vasti spatium per Orbis
Sanctior quisquam genitus Ioanne.
Et cum Poeta 5. Æneid. sic
Gratior & pulchro veniens èex corpore virtus,
Virgilius.
Virtutem etiam in non pulchro corpore gratam esse significat. Præterquàm quod ibi comparatio est inter sanctos, ex quibus quidam insigniores alijs, non inter Reliquias, quæ respectu eiusdem esse insignes & non insignes possunt, iuxta sensum Ecclesiæ, dum de illis agitur in ordine ad celebrationem. Et manifestissimum quidem est de illis sic intellectis non processisse Pontificiam cautionem, cum videamus plura capita Sanctorum Thebæorum, & sacrarum Virginum Diuæ Vrsulæ collecta fuisse, de quibus an insignes sint nequeat dubitari, cùm tales esse in Bulla Gregorij XIII. pro sanctis Hispaniæ, & Sacræ Rituum Congregationis Decretis Apostolica auctoritate firmatis id expressum habeamus, quod & sine illis posset indubitabile iudicari. Quamquàm facta etiam inter sanctos comparatione, non videatur prohibitio dicta in eo rigore accepta, quem præseferre videtur; cùm inter Reliquias præfatas quædam S. Stephani Protomartyris inueniatur, qui ex insignioribus est, ipsis Apostolis exæquandus, vnde in Missæ Canone D. Mathiæ in nominatione præfertur, D. Ioanni Baptistæ sociatus. Et meritissimò quidem sanctissimi Leuitæ pignus inter alia, & præ alijs conquisitum, cuius miraculosa beneficentia ita vnius Reliquiæ obtentu & veneratione resplenduit, vt scribat sic de illa D. Augustinus lib. 22. de Ciuitate Dei cap. 8. Nondum est autem bien
nium, ex quo apud Hipponem regium (Bona) cœpit esse ista memoria, (Reliquia) & multis, quod nobis certißimum est non datis libellis, de ijs, quæ mirabiliter facta sunt, illi ipsi, qui dati sunt, ad septuaginta fermè numerum peruenerant, quando ista conscripsi: Calamæ verò, vbi & ipsa priùs memoria esse cœpit, & crebriùs dantur, incredibili multitudine superant. Sic ille. Et nostris credo superarent etiam illa temporibus, si eius, qua decet & reuerentia & fiducia, sacra pignora in patrocinium necessitatum nostrarum satageremus aduocare. Sed cessat oleum, quod de saxis durissimis, quibus est lapidatus, fluerent, quia vasa vacua corda inquam, in quibus nihil de terrenis respectibus videatur esse, deficiunt.
268
*Iam verò ad propositæ difficultatis ex
peditionem accedendo, videtur quidem celebratio Reliquiæ eiusmodi non licere, Primò, quia tres Reges adoratores Christi in sanctorum Catalogum adscripti minimè reperiuntur, neque illorum in Romano Martyrologio memoria. Ex quo factum vt quorumdam sanctorum, qui scilicet multorum æstimatione tales habebantur Cordubensis incolæ ciuitatis, noluerit Gregorius XIII. festiuam memoriam cum sacris Officijs peragi, quia scilicet in Martyrologio descripti non inueniebantur. Vt in vitis sanctorum Cordubensium scribit P. Martinus de Roa. Secundò, Quia si Missa & Officium recitanda sint, in illis prædictorum Regum peculiaris est interponenda memoria, & ex Euangelica narratione de ipsorum aduentu expromendum, quod possit celebrationi deseruire: hoc autem esset nouitatem in diuinis Officijs inducere contra præceptum sanctissimi Pij V. & Decreta alia S. Congregationis auctoritate Pontificia roborata. Tertiò, Quia licet prædicta Reliquia dicatur esse Baltassaris, qui èex tribus vnus, id valde videtur incertum, quod scilicet sacra illorum sanctorum Regum corpora ita inuenta sint, vt suis etiam fuerint nominibus prænotata, quæ cum varietate | eisdem adaptantur, & ex solius Venerabilis Be
Ven. Beda in Collectaneis.
dæ testimonio in notitiam venerint, antiquis scriptoribus penitus ignorata. Non potest autem vnus pro alio coli, cùm præsertim de publico agatur cultu, neque cum errandi periculo in re adeò graui sine vlla necessitate procedi, iuxta dicta superius. Quartò, Quia si sancti hi Reges veneratione publica per sacra deberent Officia coli, id non fuisset ab Ecclesia omissum, quæ eorum aduentum maximè speciali solemnitate concelebrat, vtpotè quæ in illis primitias recognoscat Gentium, quæ in Christum erant, Iudæorum dimissa proteruia credituræ: atqui nihil tale videmus ab ipsa dispositum: quamuis & dici possit in ipso Epiphaniæ Festo eorum memoriam coli, quandoquidem ex ipsa habetur eos sanctos fuisse, vtpotè fide eximios, & à Deo admonitos tamquàm eximiè dilectos, vt redirent per aliam viāviam, vtpotè qui eos vellet deinceps corpore & animo custodire. Sic S. Simeonem peculiari Festo Ecclesia non celebrat, quia eius satis habet in Purificationis solemnitate festiuam. Sicut neque Annæ prophetissæ, cuius etiam laus est in Euangelio ob similem rationem. Est tamen eorum memoria in Martyrologio, quod & dicere de sanctis Regibus possumus; Epiphaniæ enim Festum, eorum etiam est, & illa cōmemoratacommemorata die 6. Ianuarij, eorum pariter memoria celebratur. Est enim Epiphania idem quòd Apparitio, vnde cum recolitur illa, etiam & ij, quibus apparitio facta est. Quintò, quia de illorum statu vitæ nihil potest, nisi hallucinando affirmari, an scilicet fuerint Episcopi, vt nonnulli dicunt, an Martyres, quod licet nonnulli asserant, alij negant; vnde non potest ipsis certus cultus exhiberi. Tandem, licet Coloniæ in veneratione sint, & ijs cultus Ecclesiasticus Officio & Missa præbeatur; id non debet ad generalem licentiam extendi; quia id permissione potiùs Apostolicæ Sedis, quam concessione legitima agitur, sicut de Carolo Magno Aquisgrani, vbi Capellam habet: quod enim de Canonizatione dicitur à Paschali Pontifice peracta, nullius momenti est, cùm ille schismaticus, non verus Pontifex habeatur.
269
*Nihilominùs pro parte apposita potest
argui conuellendo adducta, & ex eo contrariam positionem roborando. Primò, quia sancti Reges vt tales habiti antiqua traditione, & summorum compellatione Pontificum, ex quibus quatuor adducit P. Hermannus Crombach in illorum Historia, vbi & specialem circa hoc quæstionem mouet, & pro parte fauorabili videtur sententiam pronuntiare. Tomo 3. Lib. 1. à Cap. 31. Vbi & dici potest circa descriptionem in Romano Martyrologio id, quod circa quartum argumentum dicebatur, descriptos quidem esse, quia nomine Epiphaniæ comprehensos. Sicut in Festo Annuntiationis Virginis potuit videri S. Gabrielis Festum comprehensum, & ita illud Ecclesia in speciali non celebrat, quamuis specialem celebrationem constet indulsisse.
270
*Secundò, Quia valde probabile est ipsos
Secundò fuisse Episcopum.
fuisse Episcopos, ita enim plures Auctores affirmant, vt videri potest apud citatum P. Hermannum. Cap. 26. Quod licet omninò certum non sit, habet tamen sufficientem probabilitatem, quæ sufficit, quando non agitur absolutè de sanctitate eius, qui celebratur, sed de aliqua illius qualitate, vt non semel dictum suprà, & pro quo videri potest P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 7. Singul. 15. circa qualitatem Naturalitatis, vbi rationes & auctoritates adducit, quibus de qualitatibus alijs idem esse sentiendum, comprobatur. Sic ergo Missa & Officium de vno poterit
Quid si Martyr.
dici Pontifice, si quod de Martyrio dicendum statim, minùs placuerit: Etiam Confessoris retento nomine, quod & commune fuisse Martyribus ex antiquis scriptoribus compertum habetur, illud, cùm pronuntiatur, in eo accipiendo sensu, qui sancto possit Regi sine vlla mendacij labe conuenire.
271
*Tertiò, Quia licet circa nomen aliqua
incertitudo subsit, ea non debet obstare, quando Reliquia eo videtur iam inde ab antiquis temporibus consignata, vtcumque illud adhæserit: præstat enim illud aliqualem probabilitatem, quæ ad huiusmodi, iuxta nuper dicta, sufficit qualitatem, intentione celebrantis in eum directa, qui è tribus vnus est, ad quem Reliquia reuera spectat. Vt cum S. Mauritij reliquia colitur, quia eius nomine insignita tribuitur, cùm tamen eius non sit, sed alicuius ex gloriosa eiusdem legione.
272
*Quartò, Quia similiter possumus, vt ar
guebatur, arguere: Ecclesia namque quanti sint meriti, primi illi ex Gentibus adoratores Christi, & illorum aduentum duce stella adeò solemni & speciali cultu concelebrans, non est credibile eorum Festum omittendum penitus censuisse. Et licet dici possit Epiphaniæ Festum ad eos spectare, nihilominus speciale aliud meritò eisdem potest deputari, vt de S. Gabriele nuper dicebamus. Quemadmodùm licet cum Passione Christi eius Coronatio spinosa celebretur, speciale pro eadem Festum conceditur, & ratione sacrarum spinarum tale etiam habetur, vt superius vidimus. Non videtur ergo Festo Epiphaniæ, quod quasi in obliquo ad sanctos Reges pertinet, ius quod ratione Reliquiarum habent ad cultum specialem, amissum.
273
*Quintò, argui similiter potest, retorsione
quintæ rationis: Nam de Sanctorum Regum statu verosimiliter constat; de Episcopatu enim iam dictum: martyrium autem licet, in Officijs sacris celebratum iam inde non reperiatur, à multis tamen commendatur scriptoribus, vt videri potest apud citatum Patrem Hermannum citato Lib. 1. Cap. 31. & seqq. qui & in Epitaphio illud eleganter expressit Cap. 36. Profuso sanguine proprio, cum odore thuris &c. Et quidem Ecclesia Pontifices aliquos vti Martyres celebrat, de quorum martyrio nihil speciale profertur, & solis Auctorum quorumdam testimonijs fides habita reperitur, apud quos Martyres reputati. Sic S. Eleutherius die 26. Maij. S. Melchiades 10. Decembris, & in sanctis alijs, ex quibus SS. Euangelistæ Marcus & Lucas, de quorum martyrio aliqui dubitarunt, nonnullis alijs affirmantibus, quorum sententia proculdubio sustinenda, cùm iudicium Ecclesiæ eidem constet cohærere. Et quidquid de hoc sit, qui circa martyrium videatur hærere, vt Confessorem celebret, iuxta dicta n. 270. & quidem Ecclesia nonnullos vt Confessores celebrat, honore martyrij dignissimos | iuxta plurium sensum. Sanctus enim Ioannes Chrysostomus in exilio mortuus inter molestissimas vexationes, quid minus habuit Pontificibus illis, pro quibus in officio Martyrum OctauũOctauum Responsorium commutatur? Quid minus D. Athanasius, licet quieuerit in pace, post immensam laborum, & persecutionum pro fidei defensione panegyrim, quàm D. Melchiades, de quo sic Martyrologium præfato die: Romæ Sancti Mel
Martyrologium Romanum.
chiadis Papæ, qui in persecutione Maximiani multa passus, reddita Ecclesiæ pace, quieuit in Domino. Sic ibi. Id quod & de Diuo Syluestro dici non immeritò posset, qui ob fidei constantiam in carcerem missus, & multa passus, dum in Soracte monte latitaret. Sed de ijs aliàs.
274
*Tandem Cultus Regibus sanctis exhi
bitus, non est tantùm permissione Apostolicæ Sedis admissus, sed ipsius fauoribus prorogatus. Quatuor Pontifices Innocentius Quartus, Bonifacius Nonus, Ioannes vigesimus secundus, & Pius Secundus Indulgentias eorum visitantibus Sanctuarium concesserunt, & illam quidem eximiam, quam de Portiuncula compellamus: pro quo citatus Pater Hermannus suprà Lib. 2. Cap. 51. & Lib. 30. c. 60. qui & c. 8. ex eo certam positionem firmat, quòd Eminentissimus Cardinalis Antonius Barberinus viuente Patruo Vrbano VIII. RomęRomæ Basilicam pro sanctorum trium Regum amplificanda gloria construxit. Cùm talis honoris cultus solis soleat Sanctis impendi Canonizationis culmen assecutis, de quo dixi Tomo 1. Problematum in Prolusione Apologetica nu. 101. & quid ad hæc?
275
*In eo sanè videtur præcipua difficultas
consistere, an scilicet præfati tres Reges sint ab Ecclesia in Canonem Sanctorum admissi, si enim ita est, in concedenda celebratione non videtur obstaculum superesse. Et quidem vt non sit necessarium in Romano Martyrologio esse descriptos videtur stare Constitutio Vrbani VIII. die 13. Martij 1625. vbi cùm ea, quæ ad
Decretum Vrbani 8.
cultum Sanctorum pertinent seuerè prohibeat circa eos, qui Canonizati, aut Beatificati non sunt, sic demum subdit Sacra Congregatio: Declarans quòd per supra scripta præiudicare in aliquo non vult, neque intendit ijs, qui aut per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum, virorumque Sanctorum scripta, vel longißimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ, vel Ordinarij coluntur. Sic ibi. Cùm ergo stare possit cultus dictus ex recepta communiter sanctitatis persuasione absque eo quòd sic pro Sancto habitus in Martyrologio contineatur, videtur manifestè sequi talem non esse continentiam necessariam. Et ita licet non citato præcedenti Decreto tenet P. Quintanadueñas Tomo 1. Tractat. 7. Singul.
16. nu. 3. vbi ita scribit: Etiamsi Romanum Martyrologium diceret Reliquias S. Isidori in hac ciuitate Hispalensi, aut in Legionensi custodiri: si adhuc ex alijs fide dignis testimonijs haberetur, ab aliqua alia Ciuitate poßideri, ab ea posset de hoc Sancto celebrari, & à fortiori posset etiam si nullam huius posseßionis mentionem faceret Martyrologium: immò nec ad earum approbationem, quod est quid sublimius, eius auctoritas requiritur. Sic ille. Pro quo & priùs Singul. 10. Iuxta quæ Calaritani in Sardinia S. Luciferum eiusdem ciuitatis Episcopum vti sanctum habent & celebrant, cœlesti testimonio comprobata ipsius sanctitate, pro quo Henricus Spondanus Tomo 1. Annal. an. 362. num. 48. qui tamen in Martyrologio non extat; immò expunctum indicat Franciscus Maria in suo Romano Martyrologio Admonit. 10. nec penitus admittendum. Neque obstare debet quod circa Sanctos illos Cordubenses diximus à Gregorio XIII. dispositum: pro illis enim alia non suppetebant indubitatæ sanctitatis argumenta.
276
*Sunt autem illa pro Sanctis Regibus,
SS. Regibus vt conueniat.
de quorum sanctitate nequit dubitari, vt pro certo statuit P. Hermannus citato Cap. 8. vt illis plenè possit Declaratio adducta Vrbani, & plus aliquid adaptari, Euangelicum inquam testimonium, Epiphaniæ Festum, in quo præcipuas videntur partes agere, & quòd Proto Euangelistæ, atque Gentium Ecclesiæ Patriarchæ possint meritò compellari, vt apud citatum P. Hermannum Capite illo 36. apud quem etiam dignitate
Eorum cultus.
primi post Apostolicam maiestatem. Vnde circa cultum Reliquiarum dubium esse nequit, quando circa sacra corpora veneratio communis, Apostolicæ Sedis promota sacris largitionibus summa cum pietate versatur. Pro qua P. Corne
P. Cornel. à Lapide.
lius in Matth. 2. v. 1. vers. Denique Magos, ita scribit: Denique Magos hosce Christum prædicantes, ab Idololatris occisos, & Martyrij lauream adeptos, ac seipsos quasi aurum, thus, & myrrham Christo in holocaustum obtulisse tradunt nonnulli, inter quos L. Dexter in Chronico, anno Christi 70. In Arabia Felice (inquit) ciuitate Sessaniæ Adrumentorum, Martyrium SS. Regum trium Magorum, Gasparis, Baltassaris, Melchioris, quĩqui Christum adorarunt. Inde sacra eorum Corpora translata sunt Constantinopolim, inde Mediolanum, Mediolano (cum illud à Federico Barbarosa euerteretur) Coloniam, vbi hodie magno hominum concursu & religione coluntur, ibique eadem ego ipse sæpè veneratus sum. Hæc ille.
277
*Id autem videtur adhuc maiori expli
catione opus habere, quod ad sacrum spectat officium: videtur enim satis insulsum, & summa Sanctorum Regum indignum maiestate, vt eorum memoria ritu communis Confessoris aut Martyris peragatur. Non tamen proptereà Epiphaniæ officium vsurpandum, quia totus illius contextus Festum diei illius respicit, vnde ad Officia Martyrum aut Confessorum, prout beneuisum fuerit, & vniformitate à celebrantibus seruata, est recurrendum. Et Lectiones quidem primi Nocturni de Scriptura occurrente, iuxta Communes regulas, circa quod Patres Minores id speciale ex concessione Sacræ Congregationis
habent, vt in Festis ritus Duplicis maioris eas dicere possint, quæ in Communi habentur: quod & Nostris licet, quia pro eo non est peculiaris Generalis Præpositi necessaria (iuxta dicta superiùs, n. 172.) communicatio aut licentia, quia vsus talis non videtur prohibitus; & vt priuilegij aliquid contineat, ad quod prohibitio se posset extendere, de facto non se extendit, cùm sitres ad Sanctorum cultum spectans, nec substātiamsubstantiam, sed modum concernens, in quo nullum esse inconueniens pntest. Sed quia hic de Festo ex titulo Reliquia|rum agimus, communis regulæ videtur dispositio seruanda, quandoquidem Festa talia Duplicia minora sunt. Sint ergo lectiones ex Scriptura occurrente. Et pro 2. Nocturno, quæ habentur die 3. infra Octauam ex D. Augustino: & in 3. quæ die 6. sancti Ambrosij: in illis enim & laudes SS. Regum, nihilque de solemnitate Festi continetur. Neq;Neque in hoc ritus nouus introducitur, sed id agitur quod est concessioni pro Reliquiarum celebratione conforme; aliter enim celebrari Festum huiusmodi nequit. Et quidem Lectiones, quæ Festo alicui principali respondent, in alio sumi, quod Natalis non est, de vsu Ecclesiæ descendit, quæ in Festo S. Petri ad vincula homiliam proponit Euangelio diei Festi præcipui consonam, sicut in Festo S. Ioannis ante Portam Latinam, & in Festo Inuentionis S. Stephani, totum officium præter Lectiones Secundi Nocturni, ad Festum principale videtur pertinere, sicut & Oratio ipsa vnius nominis mutatione. Sic ergo & in officio, Sancti Regis aliquomodo nomen au
Circa diem Festi.
ditur, sicut & in Missa, dum Euangelium Officio respondens dicitur, aut etiam decantatur. Quo autem die Festum sit huiusmodi celebrandum, prudentis erit arbitrij: & expediret non illum à Festo Epiphaniæ nimis esse distantem, quia SS. Reges ante illius Festi Octauam obijsse multorum sententia est. Sed quia in Ianuario omnes sunt occupati dies, curandum vt ante Quadragesimam, vel post ipsam inter Paschalia gaudia celebretur: illi enim dies Martyrum sunt celebrationi percommodi, vt D. Ambrosius eleganter
S. Ambros.
prosequitur Sermone 12. Gaudia nostra cum Sanctis Martyribus conferamus &c. sic mihi videtur, si & videatur alijs, qui circa hæc possunt prudenter arbitrari, supposita Reliquiæ sanctæ approbatione.
Loading...