SECTIO XXVIII.

SECTIO XXVIII.

An à Regijs Indiarum Cancellariis mulctæ poßint pecuniariæ Ecclesiasticis imponi ob aliquem in consueta honoratione defectum. Ad dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 4. Cap. 13. §. 2.
273
*NVper tale aliquid accidit: dum enim
Regius Limanus Senatus pro exequijs infantis cuiusdam ad vnum ex senatoribus spectantis conuenisset, & peractis egrederentur Officijs, non is Præbendariorum numerus adfuit, qui adesse iuxta consuetudinem, Regia firmatam dispositione debuisset. Vnde mille argenteorum ponderum, seu octoregalium mulcta imposita Capitulo, & nescio quibus effectibus applicata. Ingemuere ad hæc, qui se iniustè grauatos querebantur, & apud Illustrissimum Antistitem conclamantes, vt eos armis Ecclesiæ defenderet, nimis quantùm vrgebant, qui tamen sustinendam arbitratus est violentiam, ne scandala ex acri conflictu, quæ timeri magno cum fundamento poterant, orirentur, re ad supremum Indiarum Consilium opportunè transmissa, bonis ad id consiliarijs vsus, exitu fortunato. Siquidem rescriptum, vt audio, acceptum, quo modus est agendi talis improbatus, & iusta reddi mulcta, cum nescio quibus alijs condemnationis Christianis dignæ pectoribus circumstantijs.
274
*Et ego quidem contra illum satis me
egisse existimo citato §. Vnde nihil est opus addidisse, nisi quòd in casu præsenti fortiùs illa militant, quæ ibi generaliùs stabilita, ob specialia multa, quæ in eo concurrerunt, ex quibus non obscurè apparuit, iniuriam aut fuisse nullam, aut satis leuem, & quæ similem vero habere potuit excusationem, si ij, qui condemnati sunt auditi pacatis animis contigisset. Placuit autem hoc loco aliqualem casus præfati exhibuisse notitiam, vt intelligant posteri, pro exigua illa, quam sibi scripta hæc diuturnitatem polliceri possunt, quanta circa hoc debeat circumspectione procedi, & qualis sit à magnis ministris, & Christianis quidem ac doctis, reuerentia Ecclesiasticis deferenda. Qui tale quid cùm accidit, non dubitamus opinione aliqua scriptoris regnicolæ, & quandoq; exteri, se tueri, quamuis non ritè semper casui, de quo agitur, applicata. Sed quidem
opiniones tales regulariter loquendo parùm probabiles sunt, vnde ad praxim non sunt etiam regulariter adsciscendæ. Cùm enim ita communiter Doctores admoneant, vt in iudicando opiniones magis receptæ & verosimiles assumantur, pro quo multa Cardinalis Tuschus Tomo 5. Lit. O. Conclus. 150. indignum profectò Christianis, & eximiè Catholicis videtur esse iudicibus, vt in ijs, quæ ad immunitatem Ecclesiasticam pertinent, ad minùs probabiles, & aliquando à Sede Apostolica proscriptas animum applicent promptiorem.
275
*Ratio autem planè conuincens in nego
tio præsenti ex eo desumitur, quod immunitatis priuilegio non solùm Ecclesiasticæ personæ, sed bona etiam earum potiuntur: quod egregiè ostendit P. Suarez in Defensione contra Anglicanæ sectæ
P. Suarez.
errores lib. 4. Cap. 16. nu. 12. de illis etiam locutus, quæ patrimonialia sunt, aut aliàs non Ecclesiastica. Nam bona adhærent personæ, & ita nemo habet potestatem iuridicè disponendi circa illa, nisi iurisdictionem habeat supra personam. Cumque iudex temporalis iurisdictionem non habeat circa personam Clerici, neque habere potest circa bona, quæ adhærent personæ tamquàm accessorium principali. Ex quibus euidenter infertur non posse mulctam pecuniariam imponere, quia pecunia inter bona Clerici computatur, sicut neque personam potest violenter contrectare.
276
*Scio à Regio Consilio mulctas aliquan
do impositas. Et satis quidem copiosa illa, quæ Archiepiscopo Limano ob consecratum Episcopum Guamanganum sine integris Executorialibus, modo quodam clandestino, sicut & Præbendarijs, qui eidem ministrarunt, in quibus de bona nequit fide dubitari. Circa quod id dicendum occurrit Episcopos Indiarum in actu consecrationis seruaturos se iurare Regium Patronatum, & nihil contra eum acturos. Et cùm ad eum spectent Executoriales litteræ pro Consecratione Episcoporum, qui à Regia Maiestate præsentantur, & admissione ad gubernationem, etiam non obtenta possessione, dum circa hæc minùs obseruantes deprehenduntur, rei violati censentur iuramenti. Dum ergo à Pontifice Patronatus conceditur, pariter videtur concedi, vt pro illius obseruantia id possint Catholici Reges nostri præstare, quod conueniens fuerint arbitrati, & ita etiam mulctas, si oportuerit, adhibere: aliter enim non videtur negotium momenti tanti posse sufficienter expediri. Tacitus ergo videtur esse Sedis Apostolicæ censensus. Hoc autem casibus alijs accommodari nequit, vt est compertum. Et ei præsertim, de quo est sermo, cùm in illo nihil sit contra Patronatus iura peccatum, & vt quidquam extiterit, non omnes iudices possunt Regij sibi Consilij auctoritatem arrogare.
277
*Et supremum quidem Castellæ Consi
lium, quàm sit circa hoc circumspectum ostendit D. Michael Ferro Manrique in Quæstionib. moral. & Vicarialib. Parte 2. Quæst. 27. vbi de mulctis agit, quas negat posse Ecclesiasticis imponi, qui Regium aliquod officium obierunt, & sola asserit posse priuatione percelli, ita subdens: Hanc distinctionem in praxi vidimus seruatam in Hispania, vbi Clerici per Serenißimos Reges ad Officia Viceregum, & Præsidum, & Consiliariorum admittuntur, & posteà vel syndicatu secreto iudiciali vel extraiudiciali repelluntur & priuantur. Et adhuc si pœnas maiores postulent delicta, solent commißionis Breue obtinere à Summis Pontificibus, vel ab eorum Nuncijs cum facultate Legati de Latere ad aliquos iudices Ecclesiasticos, qui formalem in dictis Clericis Ministris Regum iurisdictionem exerceant. Hæc ille: iuxta quæ poterunt Senatores, qui se inhonoratos à Præbendarijs censent, Prælatum adire, & satisfactionem competentem postulare. Quòd si Sedes vacet, grauiter & seuerè moneantur, proponantur comminationes querelarum, quæ ad Regias sint aures deferendæ, ab ingressu Ecclesiæ abstineant, & timebit omnis homo, sicque satisfactione competenti, ac sine sanguine, pax, honor, & conformitas, non sine scandalis profligata redibit. Addit citatus Scriptor iuxta prædicta agendum apud nos, quidquid aliàs in Francia ob
Idem.
seruetur, quod de facto magis, quàm de iure fit. Seruet ergo Hispania, & enixè eam tueatur gloriam obseruantiæ suæ erga Sedem Apostolicam, quæ illam apud Deum & homines tantoperè reddidit gloriosam: Ac meminisse verbi Domini IESV, quo
Act. 20. v. 35.
niam ipse dixit: Beatius est magis dare, quàm accipere. Act. 20. v. 35. Quod generale monitum ad se Principes erga Ecclesiasticos intelligant specialiùs pertinere, quibus beatiùs, & magis quidem est dare, quàm eisdem accipere: non equidem negaturis, si necessitas postularit, de quo alia est ratio suis difficultatibus innodata, sunt enim donatiua solo nomine talia, cùm reuera sint indeclinabiles exactiones, ipsis etiam laicis permolestæ, nec Regiæ semper consonæ voluntati, de quibus aliàs.
Loading...