*Dico Quartò. Licet Constitutiones
Sixti, & communiter aliæ, solùm procedant de
maioribus sexdecim annis, & ita circa alios non
vrgeat quod de pœnis dicitur, vt tenent Emmanuel
citata q. 10.
arti. 13. Peyrinis
citata q. 3.
Cap.
1.
nu. 10. adducens P. Suarium
citato Cap. 10.
nu.
11. Portel
in Dubijs Regular. verb.
Nouitius nu. 8.
P. Pellizarius
citato nu. 4. & alij
: in omnibus tamen præmittenda est informatio, ex cuius defectu peccatum potest lethale committi, quia &
recipi quandoque euenire potest eos, qui iuxta peculiares Religionum leges sunt penitus
incapaces, vt non semel accidit, aut inepti,
cum dedecore expellendi, in quorum sustentatione expensæ sint non parui momenti faciendæ, & circa quas Religio nequit esse voluntaria. Et quidem iuxta Constitutiones Sixti
non videtur quomodo in ijs, qui decimum Sextum annum non excedunt, informatio possit omitti, quandoquidem iuxta ipsum illegitimi nequeunt admitti: ergo circa hoc informatio est
præmittenda, non ita circa alia, quæ in minori
non præsumuntur ætate, vt Peyrinis benè obseruat
citato nu. 10. Id etiam quod idem Pontifex
habet
Constitut. 1. sic dicens:
Nisi denique constet
ipsos non humana aliqua ratione, sed tantùm deuotionis & pietatis feruore vitam religiosam sponte &
ex animo elegisse: ad habentes sexdecim annos,
immò & minùs aliquid, pertinere potest, & ita
videtur etiam ad illos dignoscendos, informatio
præmittenda, iuxta ipsius mentem, quia vbi est
eadem ratio, eadem est & iuris dispositio; vt in
materia præsentis casus arguit D. Barbosa
citato
Voto n. 27. textibus & Doctoribus adductis, quod
à Gregorio non inuenitur reuocatum, sed confirmatum potiùs, cùm concessioni pro illegitimis
præceptionem illam adiecit,
Ita tamen, de qua
dictum
: quod est quidem non inuerosimile.