*Ex huiusmodi autem Vicariorum
designatione aliud solet conscientiæ grauamen emergere, quòd scilicet Prætores suas deserentes Prouincias, ad ciuitates diuertunt, vt otientur ibi, aut verò etiam negotientur, idque per
dies plures, salario nihilominus integro potientes. Quod quidem si per dies paucos accideret;
posset quidem tolerari, vt si ad festum aliquod,
vel quid simile, etiamsi ad eorum pertineret
commodum; talis enim absentia pro præsentiâ
reputari potest, quia sic in iure disponitur.
L.
Quidquid Instit. de regulis iuris:
ideoque breui reuersa
mulier, nec diuertisse videtur. Si autem absentia
diuturna sit, non videtur quomodo iustificari
possit, & salarium plenè leuari cessante labore,
cui illud respondet, nec potest fieri satis ex eo
quòd per Vicarium cura huiusmodi suppleatur:
non enim Vicario, sed illi officium traditum est,
& consequenter cura eidem annexa
: cuius & est
pro eo electo industria; pro quo videnda quæ
in simili adducit Dom. Solorzanus
lib. 2.
cap. 25.
num. 23.
& seqq. Cùm etiam debeat super suo vigilare Vicario, attendens an rectè suo fungatur
munere, an Indi vexentur, vt ab istis fieri solet
hominibus, an Parochij in iis, quæ ad fidem
promouendam spectant, opportuna tribuantur
auxilia, an ebrietati fomenta multiplicatis tabernis ministrentur. Quæ quidem indubitatata sunt,
vnde & proculdubio asserendum in absentiis talibus grauiter & cum restituendi salarij obligatione peccari, & pro comprobatione stat
prætereà Pragmatica Regia Matriti edita 7.
Februarij.
Ann. 1535. Carolo Quinto regnante, de quâ
Auiles
cap. 1. Prætor. verbo
salario, num. 12. P.
Fragosus
Tomo 1.
pag. 421.
num. 63. in quâ ex
caussâ iustâ fit copia Prætoribus absentandi se
per 90. dies
: quod si amplius abfuerint, non habendos pro talibus. Adduntque quòd si Rectores ciuitatis faciant facultatem se absentandi Correctori vltra illud tempus 90. dierum, non lucrabitur salarium, si absit vltra illos dies; poterit
tamen salarium à Rectoribus repetere. Pro quo
auctores videndi apud eosdem. Addit tamen P.
Fragosus
num. 64. ante sententiam non esse priuandum salario, quia lex est pœnalis, quæ ad obligandum requirit sententiam saltem criminis
declaratoriādeclaratoriam. Pro quo Auctores congerit, & est sanè
receptissima sententia. Verùm non video quomodo id consonet dictis ab eodem,
num. 61. iuxta irrefragabilem Doctorum sensum, quos
ibidem allegat, & textus Iuris expressos, quòd scilicet salarium non debetur Officiali, seu Iudici,
pro tempore, quo non seruit,
Ac proinde, si quid
accipiat, non poterit retinere. Quæ sunt Citati Auctoris verba; ergo ante omnem sententiam obligatio restitutionis perstat: sicut in operario quolibet, cùm merces labori respondeat
: & P. Molina, ac P. Sancius quos ille citat de pœnâ amissionis officiorum loquuntur, non de salario, vt videri potest apud illum
disput. 96.
Ver. Quod dictum
est. &
hunc lib. 2.
Operis moralis Cap. 22.
num. 20.
nisi fortè salarij pœna imponatur illi, qui seruiuit, tunc enim alia ratio est. Cùm ergo Doctores allegati, à citato Auctore in eo sensu loquantur, iuxta eumdem est etiam ille accipiendus, vt
eius sibi constare doctrina possit & ex dictis constat non esse excusationem sufficientem
: si dicatur
Prætorem absentem per Vicarium seruire, nam
in casu, de quo Pragmatica loquitur, manifestum est ciuitatem non relinquendam sine aliquo,
qui locum Prætoris teneat, & tamen salarij &
officij amissione punitur.