*Possumus etiam ex ipsis Decreti verbis non
leue argumentum conformare: prohibet enim celebrari Festum cum Officio per totam ciuitatem
vel Diœcesim: ergo aliqualis extensio minimè
prohibetur, rationabilis inquam, & iuxta concessiones alias eius generis à Doctoribus approbatas.
Si dicatur per vltima verba omnem sic interpretandi licentiam improbatam, dum absoluta negatio ad declarationem apponitur, dicendo:
Vbi
asseruatur corpus, aut insignis Reliquia, & non alibi.
Post particulam taxatiuam
Tantùm. Quod non
videtur clariùs dici potuisse; & cùm sit clausula
finalis & vniuersalis, ei potiùs standum, quam insinuatæ antecedenter concessioni: Negatio enim
plus tollit, quàm ponit affirmatio ex Iuribus &
Doctoribus adductis Dom. Barbosa
Tract. de Axiomatibus Iuris, Axiom. 158.
n. 3. Pro quo & faciunt
quęquæ habet
Tract. de Clausulis Claus. 81. vbi de illis,
Non aliàs, aliter, neque alio modo. Sed hæc non vrgent: Nam vt
cũcum multis affirmat in eiusdem Tractatus principio n. 15. & 16.
Clausulæ non debent
Nil superfluum in Clausulis.
censeri inutiles & superfluæ. Id quod in præsenti
accideret, illud enim
Per totam ciuitatem vel Diœcesim, inutile & superfluum esset: quandoquidem
ad nihil deseruit dixisse
Totam; cùm in nulla possit
parte
locũlocum habere dispositio, iuxta competentem
illius sensum, quando negatio eidem adijcitur, vt
ex frequentissimo vsu loquendi constat. Sic enim
si quis dicat:
Non potui per totam ciuitatem discurrere, quia equus ineptus. Non dedi totum, quod N. petijt, quia non ita diues sum, vt ille existimauit. Non
potui comedere totum, quod appositum est, & sic in
alijs. Neque obstat finalis negatio, quia potest ritè
cum præcedenti locutione componi. Sumendo
Ecclesiam in ampliori illa significatione; quod
quidem duplici ex titulo fieri potest.
Primò vt
|
euitetur correctio, quam semper vitandam in
legibus & statutis Doctores tradunt, ne repugnantiam in eisdem fateamur, quando idonea possunt interpretatione ad verum sensum aduocari.
Id quod in Clausulis etiam obseruandum ratio
manifesta conuincit: vnde in ordine ad illas huiusmodi doctrina à doctissimis scriptoribus adducitur, & de negatiuis loquuntur, vt videri potest apud Mariam Antoninum
Lib. 1.
Resolut. 46.
nu. 9.
Secundò, quia, vt diximus, de fauore Ec
clesiæ agitur, quo euentu negatiuæ clausulæ extensionem admittunt, vt videri potest apud eumdem
nu. 10.