*Illud autem contra defensorem dictum ab
Auctore obiectum iuuat proponamus, sic enim
ille
nu. 134. Nota tamen quod pro Caramuel demonstratiuum
(argumentum
) quærat, & multò
obscurius, ac minùs certum
num. 507. proferat,
videlicet: Dicamus ergo subditum semper debere
obedire legi in aliqua parte determinata temporis
disiunctiuè, ita vt si non in vna, in altera sit necessarium parere mandatis Ecclesiæ; secus non
constaret quando esset Ecclesiæ obediendum, &
sic numquam esset obtemperandum, quod nemo
Catholicus dicet. Contra enim est, quòd ipse
partem illam determinatam diei, in qua est Ecclesiæ parendum quæsierit, & per ista determinatam non afferat, sed indeterminatam, videlicet
vltimam, si in alia non obedierit, vel aliam, in
qua obedierit. Sed quid si probabile sit vltimam
esse primam sequentis diei: erit ne hac prima
necessariò parendum. Nihil respondet, & sic minus dat, quam ab alijs quærit. Sic ille: cuius interrogationi, in qua difficultatem constituit, &
obiectionis vim, dicendum est vltimam diei horam non esse futuram talem, quæ prima sequentis diei probabiliter dici queat, sed quæ moraliter
talis sit iuxta communem acceptionem, & circa
quam omnes conueniant, iuxta
num. 91. Sic etiam
tenendum de parte illa, quæ vltimi horologij sonum præcedit
: quando enim illud mediæ noctis
signum exhibet, opiniones omnes cessant; licet
reuera possit accidere mediam non esse noctem,
siue per defectum, siue per excessum. Quòd si
fortè contingeret esse probabiliter partem sequentis diei, in ea erit obseruandum præceptum,
quia electa est ad illius impletionem: & etiamsi
non sit omnino certa, ad illam se tamen obligauit, qui in alijs operatus non est. Sicut enim qui
disiunctiuè elegit priorem, non potest mutare
sententiam, eo quòd ex mutatione, absurda dicta
sequerentur, & ita debet probabili insistere; ita
qui elegit eam, vltra quam alia esse non potest,
quæ ad diem præsentem pertineat: ex eo enim
|
quòd in illa non operaretur iuxta præceptum,
præcepti ipsius elusio sequeretur. Et quidem cùm
quis intra spatium illud operatur, quod est inter
primi & aliorum horologiorum sonum, quod
fieri posse Auctor admittit, probabile est spatium
illud ad diem sequentem pertinere. Et ita si argumentum quidquam vrget, omnes illud tenentur
soluere, & sic dicendum parùm illud vrgere, &
partem illam esse vltimam, quia iuxta omnes
illa, licet ad sequentem diem pertinere sit possibile, est tamen moraliter certum non posse nisi vltimam esse, si pertineat ad præsentem.