*P. Esparza
Quæst. 40. in relationibus
ut distinctis virtualiter ab essentia nullam specialem perfectionem admittit. Et
Articulo quidem
primo implicare in terminis ait eorum doctrinam, qui ex una parte affirmant, Personalitatibus ut distinctis virtualiter ab essentia
convenire perfectionem peculiarem, & simul
ex alia parte dicunt unam tantummodò esse
perfectionem in illis, pro quo laudat P. Suarez.
Dum autem perfectionem negat, de peculiari
loquitur bonitate, quæ ratione sui possit amorem & appretiationem excitare. Pro quo §.
Ad 2. observat non esse quæstionem inter
Theologos de realitate, veritate, & bonitate
transcendentali Personarum communi prædicatis creatis & increatis, parvis & magnis, bonis & malis; sed de sola bonitate & perfectione per se æstimabili: id est, non solùm terminativa, sed etiam motiva amoris & appretiationis per se & ratione sui formaliter, & hanc
negat relationibus. In quo quidem nimis con
fidenter generalis illa doctrina proponitur;
cùm revera sint, qui bonitatem absolutè negent relationibus secundùm esse
Ad, ut vidimus
Sect. 20.
Problem. 1. Sed sit hoc ita, & dicatur bonitatem transcendentalem non esse
perfectionem, quia communis esse potest entibus perfectis & imperfectis: Atqui quod ad
amoris & appretiationis motivum spectat, negari divinis Personalitatibus nequit: pro quo
id facit, quod
n. præced. de nomine Personæ
dicebamus, sicut &
num. 772. de majestate mysterij Trinitatis. Et arguo ex bonitate transcendentali, quæ conceditur: nam ratione illius sunt amabiles, quandoquidem bonum ex se amabile est, nec solùm terminativè,
sed motivè. Jam quod ad appretiationem atti
net, mihi innegabilis prorsus apparet, quia ab
actu ad potentiam benè valet consequentia.
Ego autem divinas Personalitates eximia appretiatione prosequor, quod & credo Ecclesiam facere in Festo SS. Trinitatis. Cujus &
illud argumentum est in Trisagio
Gloria Patri
&c. peculiarem venerationem præstari, quod
in Dei compellatione non agitur. Et hic est
communis Fidelium sensus, quos errare in eo
ex stulta pietate, stultius erit pronuntiasse. Et
quidem cùm hoc ad mysterij excellentiam spectet, non videtur pietati Christianæ consonum
divinas Personas ea gloria defraudare. Deinde
probo Assumptum: Quia bonitas transcendentalis sub conceptu illo communi contrahitur
ad relationes per differentiam, quæ est eo in
genere nobilissima, divinæ inquam, nam Per|
sonalitas hæc dicit ordinem ad divinitatem, ergo est summè appretiabilis. Constat. Nam
gratia justificans valde appretiabilis est, eo
quòd aliqualem Dei participationem per ordinem ad ipsum importat: ergo incomparabiliter
melius id divinæ Personæ conveniet. Præterquàm quòd eo modo, quo aliquid est bonum,
sicut est amabile, ita & appretiabile, quia aliquod habet pretium; & licet multa à nobis in
nullo habeantur pretio, quia censentur inutilia, mentibus tamen à Deo illuminatis, cùm
Dei participationes appareant, ut revera sunt,
sunt pariter pretiosæ, & quod est certissimum, Deo ipsi.
Diligis enim omnia, quæ sunt,
& nihil odisti eorum, quæ fecisti. Sap. 11. v. 25.
Neque ex eo quod divina natura ob excellentiam summam omnem hauriat perfectionem,
sequitur Personalitatibus esse aliquam sibi propriam denegandam, quia si in conceptu
naturęnaturæ
earum contineretur perfectio, id mysterio fœcunditatis obstaret, & ita ad majorem perfectionem illius spectat, ipsas quidem exigere,
sed non formaliter continere. Neque plus roboris habet fundamentum Auctoris præfati,
contra quem faciunt, quæ pro perfectione dedimus
citato Problem. 1.