*Dico Secundò. Indi obligandi non sunt
2. neque per signa & nutus.
extra dictum articulum ad Confessionem eo modo faciendam, quem citatus Præsul generaliter
seruandum esse præscribit
nu. 2. sic dicens
: Sed
non ex eo quòd liber ab obligatione sit confitendi per
interpretem, ab alijs est liber diligentijs, quandoquidem in hoc euentu tenetur adhibere poßibiles, ad
explicandas, si non omnes, aliquas tamen culpas,
|
nutibus aut signis, vt Confessarius materiam habeat
ad absoluendum directè ab ijs, quæ perceperit, & à
reliquis indirectè. Hæc ille. Ad hoc ergo Indos
obligandos non esse dicimus, & ratio est, quia
ad hoc etiam adhibendus interpres
: & licet non
sit necessarium vt Confessio talis coràm eo fiat,
siquidem post instructum pœnitentem potest secedere, vt tantùm Catechistæ munus obierit, valde dubium manet qualem sic instructus conceptum efformauerit circa rem tantam; & præsertim
si interpres Indus sit, aut Mectizius, qui esse non
rarò solent Indis ineptiores. Et prætereà cùm imponenda sit pœnitentia, opus est interpretis interuentu, etiam recurrit prohibitio huiusmodi
Confessionum. Si enim pœnitentia grauis est,
iam in genere grauitas peccati detegitur, & leuis
non videtur esse posse, si debeat peccatis respondere, quia leuiorum significatio non apparet qualis esse possit, aut ab Indis conuenienter exhiberi. Deinde, cùm Indus instruitur circa obligationem Confessionis, significari ei debet non esse
obligationem leuia peccata confitendi, sed mortalia: & quòd si grauia habeat, possit leuia tantùm signis detegere, non est admittendum, quia
leuia sine vllo considerabili incommodo potest
ore proferre, cùm ex ijs nulla sequatur infamia,
cùm interpreti patefiunt, & ita non est habendus
ad nutus & signa recursus, si fortè in Indis dari
illa possunt, qui vix sciunt inter mortalia & venialia discernere, ex quo id vlteriùs ostenditur,
quod nuper dicebamus.