*Dici ergo iuxta hæc conuenientiùs po
test pœnam Clementinæ penitus sublatam, quia
licet iuxta P. Suarium non circa assistentiam matrimonio adhibitam, sed circa benedictionum
nuptialium impartitionem versetur; ex ea etiam
parte cessare dicenda est, quia Concilium Tridentinum pœnam suspensionis iuxta Ordinarij
arbitrium duraturam imponit, in eamque est excommunicationis pœna commutata. Si autem
reuera circa assistentiam vim habuit, vt probauimus, similiter à Concilio similes pœnæ iniunctione abolita est, ne vnicum crimen duplici pœna feriatur, quod minimè est iuri & rationi conforme, vt ex ijs probatur, quæ adducit P. Sancius
loco citato, Sayrus, & Bonacina, alijque: quidquid
Nauarrus, Maiolus, & Emmanuel apud eosdem
aliter videantur censuisse. Quia verò suspensio
dicta reseruata non est, poterit Regularis ab ea
absolui à suo Prælato, aut ab eo, qui eius vices
habuerit, in foro conscientiæ, sicut & virtute
Bullæ Cruciatæ, vbi eius vsus permittitur; etiamsi
dicamus non posse virtute priuilegiorum absolui
à peccatis Episcopo reseruatis: quia id intelligitur
de reseruatis ab homine, non à iure, vt communiter aduertunt scriptores, & nos
superiùs etiam
obseruauimus. Si autem Ordinarij de transgressione conscij litem intendant, nec satisfactionem
pro adhibita absolutione virtute priuilegiorum
admittant, patienter id sustinendum, & peccati
pœna benè satis merita sustinenda, dum intra suos
se limites nequit Religiosa temperantia continere. Et hæc quidem circa illas duas Propositionis
partes de quibus citatus P. Bruno, qui addit posse
Regulares in partibus infidelium cognoscere de
caussis matrimonialibus, ex concessione Leonis
X. in præcitata Bulla his verbis:
Vt de caußis matrimonialibus, quas in partibus illis ad Audientiam
nostram deferre deberent, legitimè cognoscendi, &
discordantes inter se concordare. Quæ autem sint
illæ caussæ matrimoniales docet Thomas à
Iesv
de Conuersione omnium gentium verb. Matrimonium,
esse diuortia, adulteria, & similia: qui & aduertit cum P. Sancio de
Matrimonio Disputat. 19.
(librum non citat, & est 10.
) illos debere hac facultate vti simpliciter, & de plano, sine Tabel
lione, ac strepitu & figura iudicij; modò pro viribus nitantur de veritate certiores fieri. In vtrôque autem foro, si à Prælatis licentiam habeant,
& per Episcopos liceat, procedere possunt iuxta
duos citatos scriptores. Iuxta concessionis autem
formam
Primò videtur dicendum in ijs, quæ ad
Audientiam Episcoporum deferri deberent, non
esse recursum ad ipsos necessarium, quia solùm
ea quæ ad Audientiam Sedis Apostolicæ deferri
deberent, vt maiora & difficiliora, committuntur, vt ex eo ad minora, & faciliora argumentum
deriuetur.
Secundò ea, de quibus recursus talis habendus dicitur, concessis caussis, secundùm se
spectatis, ad dispensationes reduci, in quibus Regulares pro regionibus dictis amplissimam ha|
bent facultatem de quo latiùs in
Thesauro Tomo
2.
Tit. 12.
num. 378.
& seqq. Tertiò, difficultates, quæ occurrere possunt, eo quòd negotium
conuersionis multas secum afferat, pro quibus
moris est Sedem Apostolicam consulere, à Religiosis possunt, prudenti arbitrio, resolui. Id
quod semotis etiam priuilegijs fieri frequenter
solet, non iudiciali auctoritate, sed doctrinali cui
se possunt & solent iudices accommodare. Sicut
in casu, de quo nuper, de suspensione videli
cet à Concilio Tridentino imposita, circa quam
dubitant Scriptores an sit ex officio & beneficio. Et Sayrus quidem ab officio tantùm esse
verosimile proponit, sic enim respondet culpæ intromittentis se in officium Parochi, ait tamen rem esse dignam, pro qua Sedes Apostolica consulatur: dum autem eius Oraculum non
habetur sic delinquentem tutius esse vt ab vtroque se suspensum arbitretur. Sic
citato nu. 9. Vbi
ex spiritu Apostolico agentibus dici meritò cum
dilecto Discipulo poterit
: Vnctio eius docet vos 1.
Ioan. 2. v. 27. Id autem quod vltimò dicebatur
de potestate in vtroque foro difficultatem peculiarem tangit, de qua sit.