SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

Iudicium S. Inquisitionis quomodo reddere probabilem poßit singularem opinionem.
P. Ludouicus de Conceptione in
Examine veritatis Theol. mor. Tomo 2. Tract. 1. Disput. vnica, statim à principio sic statuit: Omnes singulares sententias, de quorum Auctoribus nulla in S. Inquisitionis Expurgatorijs fit mentio, etsi sit, non reprobantur, nec aliàs meridiana luce earum falsitas apparet, existimo esse à principio extrinseco probabiles. Probat ex Sancti Tribunalis auctoritate circa ista à Pontificia deriuata: & exemplum adhibet in opinione asserente licitum marito vxorem occidere in adulterio deprehensam, licet eam improbabilem censeat Diana Tractatu de Sacramentis Resolut. 223. cum alijs tamen probabilitatem illi accommodat (magnam certè) & obiter illam probabilem iudicat Lessius Lib. 2. Cap. 9. Dub. 5. nu. 16. Teste etiam Basilio de Matrimonio Lib. 9. Cap. 15. nu. 20. & in Expurgatorijs S. Inquisitionis minimè reprobatur, & ita inde auctoritatem sibi videtur vendicare. Item ex eo quòd viro docto fides adhibeatur de consuetudine testificanti, sicut & circa alia, dum contra ipsum euidens aliquid non occurrit: ergo & illi, cui ex commissione S. Tribunalis committitur expurgatio. Probat etiam ex probabilitate liciti vsus potus Chocolatici, ex eo quòd Caramuel & Diana asserant in India esse potum vsualem. Circa quæ.
2
*Dico Primò. Si à S. Tribunali Inquisitio
nis auditis Qualificatoribus opinio aliqua iudicetur probabilis, & vt talis defendi permittatur, eius est standum iudicio, non vti infallibili, vt constat, sed vt reijci nisi temerè & nimis audacter nequeat, ita vt eius publicè peruidens iudicium meritò ab eodem veniat puniendus, dum à supremo Tribunali aliter non fuerit iudicatum.
3
*Dico Secundò. Ex eo quòd opinio aliqua
in Expurgatorio non inueniatur condemnata, non benè infertur esse probabilem. Id probatur Primò quia multæ opiniones seriùs quandoque ad notitiam S. Tribunalis deueniunt, vnde ex eo quòd in Expurgatorijs non sint, satis infirmum pro illarum probabilitate deducitur argumentum. Quot iam fluxerunt anni ab edito Codice Ioannis Medinæ de Pœnitentia, Clauis regiæ Gregorij Sayri, Promptuarij Ignatij Coutinnij, & quorumdam aliorum, qui modo donec expurgentur, S. Tribunalis imperio prohibentur? Deinde opinio esse improbabilis potest, & tamen permissa, quia improbabilitas se sola non est censura Theo
logica, vnde neque ad iudicium S. Inquisitionis spectat, vt obseruat P. Petrus Hurtadus Disp. 81. de fide §. 46. & 51. licet vt ait Cardinalis Lugo Disput. 20. de fide num. 102. ad illud spectare plerumque possit, si in materia morum sit. Quod quidem non iam ratione improbabilitatis erit, sed quia periculosa, & alia censura digna; cùm admittat Auctor sententias tales à viris doctis tradi, sed quia laxiores, ab indoctis imprudenter assumi. Sunt ergo periculosæ & scandalosæ licet à viris doctis tradantur, & ita non videtur quomodo improbabilitas talis esse possit, vt ad iudicium S. Tribunalis non possit spectare. Nisi dicamus periculum & scandalum respectu indoctorum & impudentium non attendi, vt ab eodem docto Scriptore vidimus indicatum.
4
*Item, quia ab Alexandro VII. damnata est
hæc Propositio, quæ est ordine 27. Etsi liber sit alicuius Iunioris & Moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constat reiectam esse à Sede Apostolica tamquàm improbabilem, de qua dictum à Nobis Parte 2. nu. 181. & seqq. & ostensum quomodo id non obstet quominùs sententia multorum locum habere possit, iuxta quam opinio vnius viri docti possit vt probabilis ad praxim admitti, si Classicus sit Auctor. Quod & tenet Remigius Tract. 5. Cap. 5. §. 15. nu. 4. vers. Si la opinion. Qui & vers. Dixe, los Escritos, prædictam Propositionem adducit, & censuram erroris non profert, quam alteri vidimus impegisse Parte præcedenti nu. 313. ex quo apparet in illa, sicut & in alijs, excessisse.
5
*Dico Tertiò. Quod de interfectione adul
teræ adducitur, minimè sustinendum, quia sententia dicta ab Alexandro VII. est proscripta, & est ordine 19. de qua & Remigius solam scandali censuram exprimens Lib. 2. Cap. 6. §. 8. n. 15. & Diana quidem Parte 3. Tract. 4. qui est de Sacramentis, Resol. citata alios pro ea Auctores adducens, non ideò auctoritatem illi conciliat, magnam certè, vt Auctor loquitur, cum eo non obstantè, absolutè asserat non esse ampliùs de hoc dubitandum. Contra quam ante proscriptionem stabant 48. Scriptores, quos adducit Barbosa in Collectaneis Tomo 4. Parte 2. Caussa 33. Quæst. 2. Cap. Inter hæc. Scriptor Peruuianus in Flo
Scriptor Indicus excusatus.
ribus Summarum excusandus venit, quia ante proscriptionem præfatam scripsit, licet editio operis posterior fuerit, dum verb. Homicidium. Sect. 1. nu. 7. ita loquitur: Maritus occidens adulterum mortaliter peccat, licet aliqui contrarium affirment, sed minùs probabiliter. Sic ille. Neque illius notitiam videtur etiam habuisse Mag. Ioannes Antonius Baco in Summa Præceptorum recen|tiùs edita, qui tamen iuxta veritatem locutus Disput. 7. Cap. 2.
6
*Dico Quartò. Quod ad Chocolate attinet,
Assertio 3. circa Chocolate.
quid verosimile appareat dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri in Additionibus n. 318. & 319. & pro vsu licito probatio ex duobus adductis testibus ab Indicis regionibus adeò dissitis, parùm videtur conducere, nisi quatenus ab alijs inde in Europam transgressis id discere potuerunt: quod tamen ita non apparet. Si verò reuera probabiliter sunt locuti, ex eo id habetur, quod & à Nobis dictum, virum doctum, & classicum Auctorem posse probabilem reddere opinionem. Ego quidem sexagesimum iam agens annum vitæ in Peruuio transactæ, de frequentissimo vsu, non tamen mihi proprio, sed aliorum sæcularium, testari possum: sed an sit potus, & pro tali generaliter habitus, non ita: multi enim non ideò illo vtuntur, quia potum reputant; sed quia gustui, & confortando stomacho opportunum experiuntur, quidquid illud sit, quod multorum vsus licitum videtur comprobare.
Loading...