SECTIO XV.

SECTIO XV.

Circa Resolutionem 9. Ex qua amplior veræ doctrinæ comprobatio.
134
*HAbetur illa pag. 199. vbi suæ de mo
rali certitudine persuasioni insistens asserit illam necessariam disiunctiuè, quòd scilicet non peccet hîc & nunc, siue quòd alteram sequendo partem non violet legem magis obligantem. Siquidem in omnium sententia semper maiori obligationi, quæ in possessione sit, satisfaciendum est: ne alioqui non sit melior conditio Superioris iubentis, neque inter duo mala sit eligendum minus, quod est contra certam omnium sententiam. Ita enim PP. Suarez, Lessius, Salas, Magister Medina, & D. Fagnanus, cuius adducit verba; & sunt quidem illa notanda, sic
enim scribit: Ego verò quamuis agnoscam quàm durum sit impetum fluminis sistere, & doctrinam hanc prurientem auribus Principum & priuatorum, ac ferè omnium mentibus infixam conuellere; tamen fixus clementia Dei, qui veritatem diu latere non sinit, in medium afferam quæ magis conducere videbuntur ad illius manifestationem. Sic ille: cuius magna profecto fiducia, dum impetum fluminis sistere nititur, & doctrinam omnium ferè sensibus ac mentibus infixam conuellere molitur, latentemque veritatem, verè Theologicam, viro non Theologo, sed Iurisperito, & litteræ addictissimo, reuelandam arbitratur. Laudandus equidem, si multorum licentiam frænare conetur, qui inter magnos & insignes Theologos neutiquàm numerandi, multas improbabiles sententias euulgarunt, censorio Sedis Apostolicæ iudicio obnoxias, quod & nonnullæ expertæ, aliæ dubio procul experturæ. At hæc nimis animosa libertas non ea est doctrina, quæ in omnium est mentibus infixa, cùm à cordatis & doctis Theologis reijciatur. Est verò quæ probabilitatem solidam, & legibus sanctis consonam tueatur; in qua conuellenda citatus Scriptor oleum & operam perdidit, dum veritatem, quam latêre asserit, ipse quidem iudicat talem, cùm talis non sit; sed illa, quæ omnium est mentibus infixa: neque enim diuina prouidentia erga Ecclesiam aduigilans per integrum sæculum ire illam per vias prauas & perniciabiles errores permisisset. Duxit eam Dominus per vias rectas, & ducet, doctrina præfata maiores indies vires assumente. Vnde post editum præfati Auctoris opus nihil eius diligentia prouexit: & si enim qui pro eo Apologias scripserint nonnulli fuerunt, nullus eum penitus sua in præcipua assertione secutus, & pro opposita stare vidimus nu. 124. Patris Bonæ Spei attestatione, qui & videndus etiam hîc, nu. 233. & quem nu. 1. habere sibi contrarium ostendimus. Fuisset ergo opportuniùs viro tanto textum irrefragabilem complexari, non Iustiniani, aut etiam Alexandri, Innocentij, Bonifacij, sed Spiritus sancti Eccli. 4. v. 32. Nec coneris contra ictum fluuij,
Eccli, 4. v. 32.
Fluuij inquam, cui & illud congruit Psal. 45. v. 5. Fluminis impetus lætificat ciuitatem Dei: Eccle
Psal. 45. v. 5.
siam inquam etiam Militantem, vt videri apud Interpretes potest, & præsertim apud Cardinalem Bellarminum. Hæc enim inculpata libertas circa opinionum verè probabilium amplexum, verè illam lætificat, sine qua ingenti sub pondere gemeret, & grauissimo sub iugo suspiraret, de quo dictum nu. 125. & 126.
135
*Probat Auctor Primò ex Scriptura Eccl.
3. Qui amat periculum, &c. Psal. 178. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis Eccli. 37. Ante omnia opera verbum verax præcedat te: & ante omnem actum consilium stabile. Numquid sufficeret (ait ille) præcedere verbum æquè fallax, ac verax, & potiùs consilium instabile, quàm stabile? Deuteron. 26. Hodie Dominus præcepit tibi vt facias
Deut. 26.
mundata hæc atque iudicia, vt custodias & impleas ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, id est (sic idem) cognitione. Numquid opinio probabilis præcisè, vtpotè fallibilis, non est ex tota anima, siue cognitione? Ad Thessal. 5. (non citata Epistola, est autem 1. v. 21. & 22. & fortè omissa, quia 2. non habet nisi tria capita.) Omnia proba
1. Thessal. 5. v. 21. & 22.
te: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos. Numquid, speciem malam assumit, qui sequendo sententiam probabilem præcisè, iudicatum forte malum assumit? Nulla ratione, vel saltem apparenti negari posse videtur. Ergo &c. Ad quæ solutio est obuia, & ex dictis facilis: dum enim
Fit illi satis.
quis secundum opinionem probabilem operatur. certum dictamen habet de licita operatione: ergo non amat periculum. Verbum verax & stabile præcedit, dum tot Doctorum Consilio agitur, sanè stabili, cùm sit certum quantùm ad praxim, quidquid de obiecto opinionis iuxta se sit. Ex tota anima quod exigitur, ad idem spectat, vt cognitio non quidem perfectissima, sed quæ sufficiat ad rectè operandum requiratur. Tenendum bonum, non optimum: dicitur, & species mali nulla, vbi prudenter agitur, & firmissima vitandi peccati voluntate. Deinde etiam ita arguentes præfatis debent testimonijs respondere, quia & ipsi opiniones probabiles, ad praxim admittendas affirmant, sed suo illo addito, quod non sufficit, quia cum eo stare falsitas illarum potest: ad illud enim suum certum iudicium non nisi per rationes probabiles, peruenitur.
136
*Secundò probat, quia nisi adsit dictum
iudicium certum, semper adsunt duo iudicia, quorum vnum dicit, hoc esse licitum, quatenus subest isti rationi vel auctoritati: alterum verò hoc esse illicitum, quatenus subest alteri rationi, vel auctoritati; aut iudicium vnum virtualiter vtrumque continens: Atqui hoc casu operatio suspendi debet. Ergo &c. Minor probatur Primò, quia alioqui operans licitè operaretur, quod hic & nunc iudicat esse illicitum: quod haud minus possibile videtur, quàm iudicare simul rationes, ob quas iudicat licitum, esse rectas. Sicut simul idem fit & non fit licitum, idem simul fit & non | sit prohibitum: eadem prohibitio simul ad idem obligat, & non obligat, & consequenter eadem prohibitio simul fit obligatoria, & non obligatoria. Atqui hæc contradictoriè repugnant. Ergo &c. Probatur Sequela Maioris, quia ob rationes rectas operabitur id, quod rationes aliæ rectæ dictant esse illicitum. Ergo &c. De hoc dictum aliàs, & modo id sit dixisse satis, duo illa iudicia non repugnare, quia non plus repugnantiæ in illis est, quam in eo, quo quis iudicat vtramque opinionem esse probabilem, quod omnes debent admittere: vel quo quis simul asserit operationem, de qua agitur, secundùm opinionem vnam esse licitam, & secundum aliam non licere: quod potest etiamsi quis circa nullam ex illis peculiarem habeat assensum præter eum, qui ad probabilitatem spectat: vnde falsitas probationis apparet; quòd scilicet operans licitè operaretur id quod hic & nunc iudicat esse illicitum.
137
*Potest autem id verosimiliter obijci pro
casu, quo quispiam non operaretur iuxta opinionem propriam, sed iuxta eam quam falsam iudicat, de quo etiam dictum n. 16. & 17. Pro cuius declaratione deseruire potest exemplum ex matrimonij contractione deductum, quando per Procuratorem res agitur. Coniugatus enim aut alio impedimento ligatus, Procurator constitutus, dicere potest: Ego nolo, quia nec possum, matrimonium contrahere: illud tamen contraho nomine N. Ita etiam quando quis assensum probabilem habet, quo iudicat operationem esse illicitam, impedimentum voluntarium pro illius executione tenet: quo non obstante, quasi nomine alterius, oppositum vt licitum operari, sic illud proponentis ac si alter sit, ad quem operatio spectet. Cessant ergo omnes illæ contradictoriæ propositæ, & non probatæ: licet enim quis rectas iudicat rationes, quibus esse illicitam operationem sibi persuadet (in quo solo casu videtur obiectio roboris aliquantùm habere) non ideò operaturus oppositum, iudicare debet rationes pro eo etiam esse rectas absolutè loquendo, sed probabiliter tales; quod iudicium priori non contradicit, quia perinde est ac dicere: Rationes, quibus mea sententia nititur, probabiles quidem sunt, sed me conuincunt; licet fatear oppositas etiam probabiles, minùs tamen. Vbi nec vmbra est contradictionis. Vnde & sequitur dicere etiam posse operationem, de qua hic & nunc esse illicitam absolutè sumptam, & licitam etiam modo dicto: quia in eo contradictio non est, eo quòd in vtroque iudicio id inueniatur, quod ipsum non faciat penitus absolutum. Dum enim dico illicitum esse, id cum formidine profero, ex quo aliqua circa obiectum modificatio est; vereor enim ne forte oppositum verum sit. Dum autem licitum, magis est apertus modus, cùm sit sensus licitam esse iuxta aliorum opinionem, quam mihi liceat amplecti.
138
*Sic & facit quod iuxta Auctorem facere
potest, num. 237. se referentem ad ea, quæ in Logica docuerat, scilicet has propositiones non esse contradictorias, & posse stare simul: Roma stat; Roma non stat. Primum, quia id Petrus dicit, quem noui esse veracem: Secundum quia id Paulus dicit, quem noui esse mendacem: Quod cùm sibi obijciat, & conetur soluere, non videtur satisfacere. Vel si satisfacit; vt non liceat inde in moralibus similiter philosophari; ex eo tamen habemus exemplum contradictioni ab ipso prætensæ obijciendum, vt non debeat dici talis, quando ex parte vnius extremi est absoluta prolatio, ex parte verò alterius est modalis: qui enim asserit stare Romam, eo quòd credat testem esse veracem, absolutè credit ita esse: dum autem non stare ait, id absolutè non enuntiat, sed cum quadam modificatione: id est, Non stat iuxta tale testimonium, quod falsum dignoscitur; aliter enim impossibile est in mentali iudicio, quidquid de vocibus sit. Vnde n. 242. ita concludit: solùm volumus idem in quantùm deductum ex dicto Petri veracis posse affirmari esse verum, vtpotè verùm probabiliter, & quatenus deductum ex dicto Petri: & falsum probabiliter quatenus deductum ex dicto Pauli, non sunt magis contradictoria quàm dictum Petri, & dictum Pauli; aut quàm probabile hoc esse verum, & probabile hoc esse falsum. Pro quo inducit Fagnanum suum ita loquentem: Probabile est hoc esse verum vel licitum, & probabile est hoc esse falsum & illicitum, non sunt Contradictoria: quia vtrumque simul potest esse probabile. Addit statim quod ad comprobationem deseruit doctrinæ à nobis traditæ, de modalitate in absoluta assertione reperta, dum ait affirmare verum esse quatenus deductum ex dicto Petri cum formidine de opposito, virtualiter esse affirmare probabiliter verum deductum ex dicto Petri, & negare esse verum quatenus deductum ex dicto Pauli cum formidine de opposito, est virtualiter negare probabiliter falsum quatenus deductum ex dicto Pauli.
139
*Tandem arguere contra Auctorem iu
uat, qui citato num. 5. Tertio sic ait: Demus duas rationes rectas concurrere, quarum vna dictat esse licitum, alia dictat esse illicitum: vna dictat hic & nunc esse prohibitum, alia hic & nunc non esse prohibitum: vna dictat eamdem prohibitionem hic & nunc obligare, alia hic & nunc non obligare: si fiat ob rationem rectam dictantem esse illicitum, nondum cessat ratio peccati & illiciti; non quidem ratione voluntarij directi, & directæ intentionis, qua ob iustam rationem fit, sed ratione voluntarij indirecti, & intentionis interpretatiuæ, qua ob aliam rationem fit; siquidem est potentia ad non faciendum, aduertentia ad prohibitionem, siue quòd sit illicitum, & obligatio non faciendi, & interea fit: quæ, & nihil plus ad voluntarium indirectum & interpretatiuum requiruntur, vt omnes fatentur. Ergo. Tunc sic. Ratione voluntarij directi operatio non est illicita: ergo stare illa licitè potest. Antecedens asseritur, & Consequentiam probo: Nam voluntarium directum, & directa intentio non præscindit ab illis respectibus, quæ ad voluntarium indirectum spectare dicuntur, vt constat: quia ratio, quam intentio directa sequitur, proponit licitam operationem vt fundamentum opinionis; vnde sensus illius est: Licet sit absolutè præceptum & prohibitio, hic & nunc non obligant, quia pro eo est hoc aut illud &c. Non enim de veritate aliqua irrefragabili agitur, sed de re sub opinione versanti, vnde respectus ad prohibitionem habetur. Deinde quod dicitur de aduertentia ad prohibitionem, siue quòd sit illicitum, si | de prohibitione certa sit, & de illicito etiam certo, id est prorsus falsum, cùm sit res sub opinione, vt supponitur: si autem de probabili, est petitio principij: contendimus enim ratione directæ intentionis bonam amplexæ rationem, licitam esse posse operationem, etiam si ex opposito probabile pro illicita subsit fundamentum. Et cùm vrgemus cur id stare nequeat, respondetur: Quia est probabilis prohibitio, quia principij petitione apertior nulla. Et hæc circa Resolutionem dictam, de alijs enim in ea contentis dictum Sect. 3. 4. & 5.
Loading...