*
QVando Mercatoribus venditur, qui
Regi vendunt modo dicto
Titulo 5.
|
num. 84. licitum esse contractum, eò quòd ex
parte Regis pactio non impleatur, verosimile satis est ex dictis
ibidem num. 81. Difficultas tamen
est: quando occultè vendunt alijs, nam cùm illis
venditur, in Regias tandem apothecas infertur,
vnde Rex nullum patitur detrimentum, neque
bonum publicum, ad quod legibus istis attenditur. Cùm autem occultè distrahitur, aliter euenit, priuatur enim Rex emolumentis magnis
: ex
argento enim, quod beneficio hydrargyri colligitur, jura Regia non soluuntur, & præcipuè
quinta pars; sicut neque ex hydrargyro ipso,
ex quo quintum deberi constat ex dictis
Titulô
citato num. 80. & quidem contractum inter Regem, & Minerarios intercedere, cui stari vtrimque debeat, dictum
citatis locis. Vt autem Mercatores ab eo onere sint exempti, dum ex parte
Regis non adimpletur exactè promissio, non
sunt laxandæ penitus habenæ, sed quantùm satis
est, vt illi satisfacere suo officio possint, sine Regis & boni publici detrimento. Atqui ad hoc
sufficit venditio Regi facta, sic enim pretium legitimum accipiunt: ergo transgressio contractûs non debet ad distractionem quamlibet, cùm
detrimentis dictis propagari, quibus accedit,
occultis istis emptoribus grauissimas esse pœnas
impositas, & ita videntur grauiter peccare, non
solùm illi, sed in peccato participes, quibus pœnæ
item imponuntur amissionis bonorum, &
mortis. Quando autem pœnæ tales sunt, peccare grauiter transgressores communiter tenent
scriptores. Hinc asserunt Cardinalis Lugo
Disp.
31.
num. 6. P. Molina
Disp. 521.
vers. Quod attinet.
P. Fragosus
Tomo 1.
pag. 247.
num. 295. & alij.
peccatum lethale esse mensas ludi exponere, attentâ acerbitate pœnarum, si illæ non vsu sint
receptæ. In casu autem nostro, licèt quoad mortem numquàm sint executioni mandatæ, quoad
confiscationem autem bonorum, quæ apud
reos inueniuntur, quando metallum apprehenditur, obseruari solent
: vnde non videntur à reatu
culpæ lethalis excusandi.