SECTIO XLII.

SECTIO XLII.

Baptismus in voto parentum an sufficiat infantibus, quando reipsa nequit ministrari. Ad dicta in Thesauro Tomo 2. Titulo 16. numer. 68.
500
*NEgatum ibi, oppositæ assertionis censuris adductis, quibus eam graues Scriptores afficiunt. Sed præstat modò proponere & diluere, nec non discutere, quod circa positionem dictam apud Dom. Caramuelem occurrit. Ille siquidem in Metalogica
nu. 1645. hanc Thesim exhibet: Baptismus est ianua Ecclesiæ, & introitus ad cetera omnia Sacramenta, & est necessarius in re, vel in voto, iuxta illud: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei. Ioan. 3. Qua posita pergit, & ita loquitur: Ex hac conclusione sequitur puellos, etiam Christianorum, immò & Christianorum filios, qui moriuntur sine Baptismo non saluari. Negat hoc Campanella, & memini me varias censuras legisse de Campanellæ dogmate, inter quas erat vna, cui subscribebat P. Lugo (iam Cardinalis) asserens esse quidem temerariam &c. sed non hæreticam. Iuxta quam docti Cardinalis sen|tentiam, censuræ aliæ possunt assertioni Campanellæ conuenienter adscribi, cùm sint qui hæreticam fuerint arbitrati. Vt non ita generaliter eius defensionem assumat Auctor Candoris Lilij §. 57.
501
*Pragæ (sic ille prosequitur) sub P. Ludo
Alterius Magistri assertio.
uico Connæo (Professore Theologiæ ex Ordine PP. Minimorum) propugnata est hæc Thesis: Baptismus lauacrum regenerationis, Sacramentum fidei, ianua est ceterorum, medium regulariter (nota hoc aduerbium) necessarium ad salutem, in re, vel in voto. An autem votum istud ipsius baptizati debeat esse proprium de neceßitate, & non sufficiat Ecclesiæ, vel parentum, non videtur asserere, qui dixit, Ab sit vt ego dicam non credere infantes, nam credit in altero, qui peccauit in altero. Vnde si possem dicere (verba sunt Auctoris post Thesim propositam) Credit in altero, qui peccauit in altero; Ergo desiderat & petit Baptismum in altero, qui fuit maculatus in altero. Hanc paritatem alibi persequar; nunc hoc ratiocinium propono.
502
*Infantes Christianorum, qui sine Baptismo
Dom. Caramuelis argumentum.
moriuntur, saluantur, ergo Baptismus non est necessarius in re, & si agatur de voto suscipientis, non est necessarius in voto.
Probo antecedens, si non saluarentur, Baptismus non esset priuilegium, sed grauamen. Atqui est priuilegium: ergo sine Baptismo infantes Christianorum saluantur.
Probo Maiorem. In lege naturæ sola fide, aut etiam oratione parentum liberabantur à peccato originali: Ergo Baptismus, si quidem priuilegium est, aliquid debet concedere, nihil tollere. Ergo etiam hodie fide parentum, aut etiam oratione, & si desit Baptismus, à peccato originali liberantur. Patet: quia alias essent hodie peioris conditionis infantes, quàm erant in lege naturæ, tunc enim sufficiebat parentum fides & oratio: modo requiritur parentum fides & voluntas, ablutio physica, verborum pronuntiatio, & intentio ministri: Ergo, ne omnia hæc absurda concedantur, dicamus Baptismum necessarium non esse.
Sic placuit contra meam communem, & ab omnibus receptam doctrinam arguere: Sed tibi placeat dare claram & euidentem solutionem. Sic ille.
503
*In cuius discursu occurrit primò id quod
circa Thesim citati Theologi notandum vult, scilicet aduerbium illud Regulariter. In quo tamen nullum peculiare dici potest esse mysterium; verissimè enim dici potest Baptismum in re, aut in voto esse regulariter necessarium, cùm sine illo stare aliquando salus æterna possit, si videlicet Martyrium interueniat infantis. Et etiam quia Deus in prædicta lege potest cum aliquo dispensare, iuxta dicta citato loco Thesauri n. 69. Ex eo autem quod præfatus Theologus subdit, nullo modo potest argumentum contra verissimam & receptam ab omnibus, doctrinam efformari. Siquidem ille nihil suo profert nomine, sed alterius ab ipso minimè cum nota admissionis exhibitum. Et potest illud etiam in reipsa baptizato locum habere, quòd scilicet credat in altero, qui peccarit in altero, vnde in Baptismo, quando solemniter ministratur, fit professio fidei nomine baptizati à Patrinis veluti à spiritualibus parentibus.
504
*Iam quod ad rationem citati Auctoris
attinet, non est quidem noua, aut roboris talis, quod facessere negotium possit Theologico Professori. Et si P. Suarium consuluisset, claram & euidentem potuisset solutionem inuenire Tomo 3. in 3. p. Disputat. 27. Sect. 3. vers. Ad Secundam. Et vt specialius respondeamus, concedo illationem illam: Ergo desiderat, & petit Baptismum in altero: hoc enim ex dictis constat circa Baptismi administrationem, in quo fidei fit professio; & qui eam facit, petit pariter Baptismi gratiam, vnde dici potest infantem in alio, & per alium desiderare & postulare. Nego tamen desiderium hoc (quod & dici aliquomodo potest votum) sufficiens esse in caussa præsenti; quia neque quodlibet desiderium in adulto sufficiens est ad iustificationem, nisi adiunctos habeat actus pœnitentiæ, qui secundum Catholica dogmata sunt penitus necessarij. Ex quo fit minùs efficax esse desidcrium tale respectu aliorum. Quæ ratio est euidens, pro ostendenda illationis præfatæ leuitate.
505
*Argumento deinde in forma proposito
respondeo etiam in forma negando antecedens, & ad probationem nego Maiorem, & ad probationem eius, dato antecedenti, circa quod magna est varietas sententiarum, dum de remedio originalis in statu naturæ aut lege eius, & etiam in statu legis scriptæ agitur, nego consequentiam in primis quoad id, quod dicitur, Baptismum esse priuilegium; non enim tale est, sed lex à Christo promulgata ad omnes spectans. Ioan. 3. Matth. 28. Marci. 16. vnde consequenter negatur non potuisse Christum fauorabile aliquid respectu vnius aut alterius pro rarissimo casu adimere, cùm aliàs Baptismi fauor sit incomparabilis æstimationis respectu remedij prædicti. Quemadmodùm Sacramentum Confessionis valde fauorabile est, ratione cuius innumeri saluantur, qui eo non extante perirent, cùm faciat de attrito contritum, iuxta notam huius dogmatis expositionem: & nihilominus in lege veteri, qui salutem sunt æternam consecuti, confessionis onere, quod est satis graue caruerunt: & modò damnantur multi ne illud subeant, quibus per contritionem esset facilis & secura saluatio. Nego insuper peioris esse conditionis infantes in lege gratiæ, quia in eo facilius potest certum peccato originali remedium, quàm in lege naturæ adhiberi, remedium siquidem Baptismi certum & facile est, potestque à quocumque ministrari: remedium autem in lege naturæ quod ad applicationem fidei aut orationem in argumento reuocatur, valde erat incertum, quia fides supernaturalis esse debebat, non minùs pro iustificatione propria, quàm pro aliena, sine qua impoßibile est placere Deo iuxta Apostolum Hebr. 11. & Concilium Tridentinum Seßione 6. Cap. 8. De fide autem supernaturali nemo certus esse potest, & licet non desit qui affirmet, res quidem incerta relinquitur, vnde & pariter remedium, non in vno aut altero, sed generaliter; in quo quantùm Baptismi remedium excedat statim apparet; qui enim baptizat cum necessaria intentione certissimus redditur de infantis spirituali regeneratione, & summo quidem certitudinis gradu, qualis est fidei diuinæ. Non sunt ergo peioris conditionis infantes in lege gratiæ, sed felicioris.
506
*Et per hæc fit satis etiam rationi eidem | à P. Arriaga adductæ Tomo 7. Disputat. 8. nu. 27.
vbi arguit contra eos, qui sola parentum fide infantibus applicata originale remissum fuisse contendunt, censens signum aliquod sensibile extitisse, & à Deo institutum Sacramentum: Nam si sola fidei applicatio interior suffecisset tunc ad iustificandos infantes fuisset illis multò facilior salus, quàm infantibus pro lege gratiæ: hoc autem videtur valde durum, quia in lege gratiæ vti copiosiora sunt auxilia, ita debet esse facilior via salutis: quòd verò hoc sequatur, constat facile, nam de facto sępèsæpe ex defectu aquæ, & ex defectu scientiæ formæ Baptismi moriuntur infantes sine remedio: tunc autẽautem applicatio interior fidei fuisset res facillima, cùm in omni occasione haberet locum, quia neque vlla indigeret re externa, aut exteriori applicatione. Fit inquam satis, quia applicatio dicta magnam incertitudinem præseferebat, neque facilè discerni poterat an talis esset, qualis est ad infusionem gratiæ sanctificantis necessaria, sine qua non stat originalis peccati remissio. Et licet citatus Pater nu 34. asserat ad iu
stificationem propriam fuisse tunc supernaturalem fidem necessariam, probabile autem esse suffecisse naturalem, qualis est in hæretico agnoscente naturaliter Deum ad iustificationem infantis; ex eo positio nostro non infirmatur, quia cùm probabile iuxta eumdem sit supernaturalem fuisse necessariam, quod tenet P. Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 165. nu. 30. & alij, nec reuelatio aliqua circa hoc allegari posset, perspicuum est infantium iustificationem satis incertam extitisse. Immò in casu, quo sola fides sine Sacramento ad infantium iustificationem sufficeret, probabilius existimat P. Arriaga supernaturalem fuisse necessariam. Ex quo apparet euidenter quàm sit felicior paruulorum in statu legis gratiæ conditio, quomodocumque remedium legis naturæ à Doctoribus explicetur: nam hoc quod de fide dicitur, etiam stante visibili Sacramento ab eisdem disputatur, vt videri apud citatos potest, & alios in materia de Sacramentis.
507
*Dum autem Dom. Caramuel claram &
euidentem solutionem desiderat, videtur innuere illa deficiente, etsi valde probabilis sit, sententiam oppositam non esse probabilitate destitutam, quod ille frequenter inculcat, id scilicet quod probabilibus tantùm fundamentis impetitur, probabile remanere. Quod quidem non est ita generaliter accipiendum, nam vt aliquid reddatur improbabile, non sunt rationes euidentes necessariæ, sed adeò vrgentes vt summum in genere probabilium gradum obtineant, si enim absolutè euidentes sint, oppositum non erit improbabile, sed error manifestus. Quidquid autem de hoc sit rationes nobis adductæ secundum subiectam materiam euidentes sunt. Nec credendum citatum Scriptorem aliter censuisse, cùm communem doctrinam, quam se dicit amplecti, ab omnibus dicat esse receptam; ex quo fit oppositam non posse sine temeritatis nota defendi, quæ omnium est minima censura ex ijs, quas Doctores pronuntiant, vt videri potest citato Thesauri loco. Cùm ergo claram & euidentem solutionem expetit, supponere talem esse posse debemus potius affirmare, aliàs rem impossibilem postulasset.
Loading...