RECOGNITIO QVINTA. Circa Partem Quartam Tituli,.

§. I.

§. I.

Versiones aliauæ, & pro Divini Verbi processione notanda doctrina. Ad Num. 761. & 767.
171
*IN priori num. erroris nihil: addendæ
Versiones apud D. Chrysost.
tamen Versiones, quæ apud D. Joannem Chrysostomum extant, ex quibus prior adducta à Nobis ex Symmacho apud Divum Hieronymum, scilicet: Intelligentiæ canticum in Dilectum. Secunda sic habet: Scientis Canticum propter amicitiam. Cui videtur respondere adducta etiam cum præcedenti ex Aquila: Scientis Canticum amoris. Ut sit idem ac propter amicitiam compositum: non quidem humanam, sed divinam. Hoc autem cùm sequentem Partem spectet, non est
hoc loco discutiendum. Sit interim dixisse satis rem esse magnam scire propter amicitiam canere, & Deo gratissimam. Surge, amica mea, speciosa mea, & veni. Sic divinus Sponsus Cant. 2. v. 13. Qui & statim: Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, & facies tua decora. v. 14. Quia ergo amica, vox ejus expetitur,
Cant. 2. v. 13. & 14.
& voluptati præfertur aspectus, audiri priùs, quàm videri ab æquissimo æstimatore desideratur & petitur. Ubi quod interpositum ab Sponso sua est dignum pensatione: Columba mea. Sed quale in columba pro cantu guttur? non equidem suave, ut vox ab ea dulcis possit expectari. Audiendus Plinius lib. 10. Cap. 35.
sic locutus: Cantus omnibus similis, atque ille trino conficitur versu, præterquàm in clausula gemitu. Hæc ille Unde à Ruperto circa citatum locum confictum nomen Gemituosa. Neque cantum agnoscunt alij sed murmur: Non murmura vestra Columbæ. In Epithalamio Gallieni. Talis autem cùm sit vox, talis cantus, dulcis habetur Sponso, & corditus desideratur audiri quia propter amicitiam, quandoquidem amicæ: Veni amica mea. Utinam sic rauci cantemus, soli enim sic rauci merentur non audiri tantum
Amicitiæ exempla.
modò, sed exaudiri: non enim graculi, sed columbæ ad canendum invitantur, quia & amicitiæ nativa exemplaria, ut apud multos, ex quibus Ulysses Aldrovandus in Ornitheo
Nulla vera nisi munda.
logia Lib. 15. Cap. 1. Et quidem columba mundissimum est animal, unde Ovidij illud:
Aspicis ut veniant ad candida tecta Columbæ,
Ovidius.
Accipiat nullas candida turris aves.
Ex quo & habemus, ubi munditia abest, veram amicitiam non posse constare. Unde apud Auctorem de imitatione Christi, quisquis ille fuerit, Lib. 3. Cap. 42. sic Dominus loquens indu
Auctor de contemptu mundi.
citur: Sine me non valet, nec durabit amicitia: nec est vera & munda dilectio, quam ego non copulo. Sic ibi. Et Nos ad alia veniamus.
172
*Num. 767. circa locum Eccli. 24. v.
41. Ego quasi fluvij Dioryx, apparet error, tum quia non Vers. 40. sed 41. habetur ille: tum potissimè, quia non Fluvij, sed Fluvius legitur, & Diorix, cùm scribendum sit Dioryx. In quo Franciscus Lucas nobilem emendationem agnoscit ita scribens: Nobilis hujus loci emendatio,
qua Fluvij scriptum est casu genitivo, pro eo, qui vulgò legitur, nominativus Fluvius, & Dioryx trissylabum pro dissyllabo Doryx, quod quidam pejus legunt Dorex, alij peßimè Vorax. Primi erroris occasio ex eo sumpta est, quod existimatum sit Dioryx esse nomen proprium, quod est appellativum, significans Græcè alveum. Sic ille, proptereà adductus, ut appareat in quæ absurda incidat præceps ignorantia, & quanta sit adhibenda cura, ut sacri textus verba sua in nativa proprietate conserventur. Primo enim commisso errore, ad alios & alios pejores prioribus veniendum. Et citatus quidem Scriptor, cùm Dioryx non proprium, sed appellativum nomen esse testetur, appellativorum lege illud scribit dioryx, littera initiali minori. Nos au|tem secuti Vulgatam lectionem more propriorum scribimus Dioryx. Cur autem in Vulgata
Circa Nomen Dioryx.
sic factum, dubitari potest: ex eo siquidem videtur errandi ulteriùs occasionẽoccasionem remanere. Et Vulgatam omnes Scriptores Societatis sequũtursequuntur, Cornel. Bonart. Mariana, Sa, Menochius, Piña, unum P. Tirinum excipias. Sicut & Fr. Joannem de la Haye, qui in Textu habet Dorix, duplici errore. Et posteà pro versione Vulgata, Diorix, initiali semper majori. In expositione autem diorix, congrua juxta Vulgatam interpretatione. In quo mihi Vulgatæ lectioni deferendum videtur, sed cùm docti Scriptores aliter in eo se gerant, ex eo fiet lectionem aliam, aut Scriptionem non esse damnandam. Et ea de caussa sic in Vulgata videtur dispositum, quod vox Græca sit: & quia specialem quamdam Scriptura hujusmodi confert sententiæ majestatem, in qua magnum aliquod delitescit arcanum, quod à Nobis est citato n. propalatum. Neque insolitum in Scripturis sacris ut appellativa nomina ritu propriorum conscribantur. Sic enim Gen. 1. v. 5 Appella
Gen. 1. v. 5. 8. & 10.
vitque lucem Diem, & tenebras Noctem. Et v. 8. & 10. Vocavitque Deus firmamentum, Cælum. Et vocavit Deus aridam, Terram. Exodi 7. v. 3. In Terra Ægypti. v. 4. de Terra Egypti. Et sic alibi.
173
*Ubi difficultas peculiaris occurrit,
quæ nec levis videtur esse momenti. Nam in Vulgata ante ultimam recognitionem non erat Dioryx, ut modò, ut scilicet pro fluvij fossa sumi debeat, unde Arias Montanus habet Fossa. Ut nomen ergo fluvij legebatur, & ita juxta id docti Interpretes mysticis sensibus discurrebant, ut videri potest apud P. Cornelium. Ex quo videtur fieri aliquid falsum ab Ecclesia propositum communi credulitati. Vel si falsum non fuit, neque modò erit, & ita poterit sensus antiquior retineri. Ex quo fundamento non semel à Nobis nonnullæ stabilitæ veritates, quia Ecclesia numquàm errare potest, & ita neque errat, neque errasse unquam debet uti certum dogma à legitimis ipsius filijs sustineri. Ad quod respondeo Ecclesiam numquàm
Discussa & disiecta illa.
ut fluvium peculiarem proposuisse Dioryx, neque majorem auctoritatem lectioni voluisse tradere, quàm ipsa mereretur, cùm esset certum nomen prædictum fossam significare: sed ex parùm attenta vocis significatione, & Græcæ linguæ ignorantia, quæ præteritis invaluit sæculis, in discursus ineptos divagatum. Ut modò etiam contingere potest, constante legitima lectione, si quis censeat nomen Fluvij, esse nominativum pluralis numeri, & fluvios esse, qui Dioryx vocabulo censeantur, aut licet unus sit, pluralis voce notetur, ad magnitudinis significantiam, ex vulgari Grammatieorum figura Enallage. Licet autem ex eo quòd circa nomen fluvij error obrepserit, diu toleratus, occasio desumi potuerit ad errorem præfatum, id, ut dixi, minùs eruditæ legentium est considerationi tribuendum. Et stante etiam nominativo fluvius, idem potuit sensus haberi, duabus siquidem illis vocibus & fluvius & fossa indicabantur, licet non ita expedita esset eorum connexio. Ex quibus tamen Scriptoris sacri habebatur intentum, scilicet Sapientiam & fluvio, & fossæ, seu aquæductui comparari; vel aquæductui, qui pariter esset fluvius. Unde contra stabilitum dogma de infallibili judicio Ecclesiæ, nihil potest ex præfata varietate corrivari.
174
*In eodem num. peculiaris alius error
subsequitur, dum pro Auctus, habetur Acutus. Et de divini Verbi processione erat sermo, dum sic de illo ad prædictum locum cum præcedentibus: Ego quasi trames &c. Solent aquarum capita esse non magna, &c. Ac de corde Patris trames aquæ immensæ procedit Filius, non auctus in discursu &c. Ubi cum Non acutus, Lector minùs eruditus invenerit, hærebit quidem, & de sensu penitus dubitabit, nullus enim videri poterit opportunus. Licet aliqualis modò occurrat ex eo quòd id, quod acuitur, aliquid amittit, & mole minor fit. Sed id ad terminos habiles aptari nequit, dum de fluvijs, aquæductibus, & magnis aquarum fluentis tractabatur. Est insuper aliud, propter quod nequeat substitutio verbi ullatenus retineri: siquidem de divinæ Sapientiæ spiritu sic habetur Sa
Sap. 7. v. 21.
pient. 7. v. 22. Est enim in illa spiritus intelligentiæ sanctus, unicus, multiplex &c. acutus, quem nihil vetat &c. Ubi de Filio, æterna ac nationali Sapientia, esse sermonem affirmant D. Augustinus, D. Ambrosius, D. Gregorius Bæticus, Origenes, Concilium Sardicense apud P. Cornelium in Cit. Cap. v. 21. Qui & circa prædictum epithetum pro sapientia divina absolutè sumpta expositionem tantùm jucunda prosequitur varietate. Et quidem quæ ab eo adducuntur, cùm aliàs Filio, quà Deus est, congruant, etiam incarnato congruere extra dubium omne est: possunt autem illo ipsi etiam post Incarnationis mysterium specialiter adaptari: id quod alterius diligentiæ remitto, cùm non acutum, sed auctum textus noster habeat, & illo admisso, hoc fuerimus inficiati. Unde ad præsens negotium non spectat circa illud immorari.
175
*Dicamus tamen per occasionem ali
quid, quod æternam generationem, de qua erat sermo, aliquomodo concernat, & cum tramite illo aquæ immensæ possit conciliari. Aliqui pro acuto velocem accipiunt, & legunt, ex quibus Cantacuzenus apud P. Cornelium. In Psalmo autem nostro expressa velocitas: Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. At dicas id Patri, & non Filio adscribi. Sed quidem velocitatem etiam attribuendam Filio ex ijs, quæ Parallelo 2. dicta sunt, habetur manifestum, præsertim nu. 779. in cujus fine observatum aliquos esse qui velint scribam velociter scribentem esse Verbum, ubi & additum
Lingua & calamus velox.
id non videri à vero abire: nam cùm Verbum non solum sit, quo operatur Pater, sed quod cum illo pariter operatur, & Scribæ calamus, & scriba item potest non immeritò compellari. Sic ergo & velox, juxta adductam pro acuto lectionem. Deinde quidquid tramite immenso aquarum de Verbo dictum, ad illius sapientiam spectat, cùm ipsa sapientia sit, unde & ad cognitionis acumen: visus enim perspicax acutus dicitur; unde Horatianum illud lib. 1. Sermon. Satyra 3.
Cùm tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Horatius.
Cur in amicorum vitijs tam carnis acutùm?
Hinc Sponsi oculi aquis comparati Cant. 5. v. 12. ubi licet cum columbis componantur; illæ tamen super rivulos aquarum, & resident juxta
Cant. 5. v. 12. & 7. v. 4
fluenta plenißima. Neque Sponsæ tales, quales Cap. 7. v. 4. celebrantur ab ipso, nisi & ab ipso similitudine derivata: Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon. Prætereà referri id potest ad summam
æterni Patris in genitali illa eructatione voluptatem. Sunt enim & cibi acuti, qui miscendi dulcibus, ut sic in convivio gustui ex integro blandiatur; nam acuti magis nati sunt appetitum proritare. Unde illud Plinij Epist. 123. Vt enim si cœnam tibi facerem, dulcibus cibis acres
Cibi acuti ex Plinio.
acutosque miscerem &c. Procedit Verbum ex cognitione Patris, qua Verbum ipsum & Spiritum Sanctum perfectissimè comprehendit, ut dictum nu. 765. & probatum ex professo alibi. Cognoscere autem Patrem manducare est, quod ibidem ostensum. In Spiritus sancti man
Dulcedo Spiritus S.
ducatione mirabili cibus dulcis fuit, quia ex vi suæ processionis amor, quo nihil dulcius, unde & à D. Bernardo Sermone 3. Pentecost. as
D. Bernardus.
sertum dulcissimum quiddam in Deo esse Spiritum sanctum. In Verbo autem acutus cibus, quia ut nuper vidimus, acutum ad sapientiam spectat, quia videre est cognoscere, & cognoscere dicitur etiam sapere, unde sapientiæ nomen. Hinc ergo eructatio illa tramitis aquæ immensæ, Verbi, inquam, ut idem sit Exivi, ac Eructatus sum: idq́ue cum immensa pariter eructantis pectoris voluptate. Et hoc pacto quòd acutum dicatur, cum aquarum immensitate potest sine aliqua improprietate constare; quamvis ut dictum num. præced. explicatio ibi adducta minimè conveniens videatur, ut perpendenti fiet levi quamvis adhibita consideratione compertum.
176
*Ubi & adduci posset quod D. Paulus ad Hebræos clamat, de quo & superiùs, dum ait: Vivus est enim sermo Dei, & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti, & pertingens us
Hebr. 4. v. 12.
que ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, & discretor cogitationum,
& intentionum cordis. Hebr. 4. v. 12. Ubi de divino Verbo agere communis Expositorum sententia est, ut videri apud P. Cornelium potest. Ex quo venit exponendum quod post adductum epithetum sequitur citato Cap. 7. Sap. dum sic dicitur: Acutus, quem nihil vetat. Ex eo enim quòd acutus sit, nihil est, quod vetare intimam penetrationem possit, cùm sit penetrabilior, vel, ut habet D. Joannes Chrysostomus, penetrantior omni gladio. Quæ videtur satis genuina expositio inter alias non ita accommodatas, & licet quod ad perfectam cognitionem attinet omnibus sit commune divinis Personis, Filio tamen ratione processionis id titulo speciali tribuitur, sic enim genita sapientia est. Sicut & quod efficax dicitur, quia
Ioan. 1. v. 3.
omnia per ipsum facta sunt, Joan. 1. v. 3. ea ratione, de qua n. 337. & 775. Sed quid hoc ad tramitem aquæ immensæ, & fluvij Dioryx? Id equidem, quia & aqua illa gladio est etiam penetrantior. In divino siquidem Verbo & dividendi vis est, in quo & gladio similis: etiam quæ diviserit inundandi. Unde & sequitur: Penetrabo omnes inferiores partes terræ, v. 45. Vt
Eccli. 24. v. 42. & 45.
irriget scilicet, de quo & præmiserat: Dixi: Rigabo hortum meum plantationum. v. 42. Ne autem putaret quispiam ad hortum tantùm irrigationem extendi, additum, Penetrabo &c. Vtinam & me irrigatio ista pertingat, etiam si compages ipsas ac medullas sit opus disrumpi, ut obtingat & illud: & inebriabo prati mei fructum, v. 42. Fructus enim talis supra ipsam debet vitam æstimari.
§. II.

§. II.

Pro excellentia gratiæ, Christi illustre testimonium, cum errorum quorumdam Correctione.
177
*NVm. 771. Col. 2. sic legitur heologia
Errores correcti.
Ttestetur, cùm deberet dici Theologia testetur. Num. 777. col. 2. Ab ijs conscriptas s finali. 778. col. 3. Aggregatione g addita. 779. in fine Expectavimus, pro Spectavimus. 787. Poßit, pro Poscit. col. 2. 787. Col. 1. in meritò, pro immeritò, Sancto Dei pro Sancto Deo. col. 2. Quos Sponsus, pro Quo Sponsus. 791. col. 1. Deceßit, pro Acceßit. 793. col. 2. Optionem pro Adoptionem. col. 3. in Ruperti auctoritate. Membra nulla. 794. col, 3. Tu si que eres el hermoso: non ut ibi. Licet autem illorum occasione honestissimis & jucundissimis possemus calamum agitare discursibus, ab illis opportunius duximus temperandum, ne, ut dictum aliàs, novum potiùs opus moliri videamur, quando recognitionibus tantùm navare operam moderatam intendimus, ne nimiùm expatiantibus inter copiosas lineas, illa quæ ultima rerum, superveniat, & imperfectas nativo suo genio lucubrationes, aliunde etiam imperfectas, & ad perfectionem qualescumque an helantes, reliquisse compellat. Dei voluntas fiat.
178
*§. 2. Paralleli 3. circa verba illa ex
Vers. 3. Diffusa est gratia in labijs ejus &c. à Nobis ostensum de benedictionibus agi Christi, quæ & Angelis & hominibus prima sua oblatione promeruit, ubi primùm Verbum caro factum est, & habitavit in nobis, labiaq́ue illa odoratiora lilijs, & aromatibus primis ad salutis humanæ, & negotium Vniversi permovit. Pro quo apprimè deservit id, quod habet D. Joannes Chrysostomus in eum locum, ubi adducta Septuaginta Interpretum versione, quæ & Vulgatæ est, aliam, quæ ipsi est visa congruere, subinfert, sed defectu typographico eadem omnino est: ex contextu autem videtur præpositio deficere, & sic legendum; Diffusa est gratia à labijs tuis. Iuxta quam per
Psal. 44. v. 3.
git magnitudinem gratiæ perpendens, quæ in ipso, & ab ipso, & post adductum Isaiæ locum: Et requiescet super eum Spiritus Domini &c. Isai.
D. Ioan. Chrysostomus.
11. v. 2. ita loquitur: Sed illi quidem est integra & universa gratia: in hominibus autem parum quid, & gutta ex illa gratia. Proptereà non dixit: Do Spiritum, sed effundam de spiritu meo super omnem carnem (Ioel. 2. v. 28.) Hoc itaque
Ioel. 2. v. 28.
evenit. Omnis enim orbis terrarum accepit ex illo Spiritu. Incæpit enim donum à Palæstina, proceßit | autem in Ægyptum, in Phæniciam, Syriam, Scythiam, Thraciam, Græciam, Galliam, Italiam, omnem Libiam, Europam, Asiam, in ipsum Oceanum. Quid longiori oratione opus est? Quantùm terræsol respicit, tantùm pervasit hæc gratia: & hæc gutta ac stilla Spiritus implevit universum Orbem terrarum scientia. Per eam signa fiebant, omnium peccata solvebantur. Gratia tamen, quæ data est in tot regionibus, est aliqua tantùm pars, & arrha doni. Deus enim, inquit Apostolus, (2. Cor. 1. v. 22.) dedit arrham Spiritus in cordibus nostris, hoc est partem operationis. Hæc os aureum illud, numquam conticescens.
179
*In quibus animadvertendum in pri
mis locum Ioelis ab ipso adductum diverso modo à Divo allegari Petro Act. 2. v. 17. sic enim ibi: Effundam de Spiritu meo, juxta quam lectionem aptissimè contrapositio Doctoris sancti decurrit inter gratiam residentem in Christo, & ab eo diffusam, efficacissimo labiorum officio. Sed quidem in eo contrarietas nulla, nam D. Petrus sic locutus, manifestè etiam protestatus est in eadem Concione Spiritum sanctum effusum v. 33. Dextera igitur
Act. 2. v. 33.
Dei exaltatus, & promißione Spiritus sancti accepta à Patre, effudit hunc, quem vos videtis, & auditis. Cùm ergo de spiritu meo ait, effusionem illius supponit, & varietatem ac divisionem donorum exponit; quæ quidem unica tantùm gutta sunt, si cum donis in Christo repertis conferantur. Deinde in loco Apostoli non habetur arrha, sed pignus; sed similis nomen
Qualiter pignus & arrha.
utrumque significationis: licet ex Divis Augustino, Hieronymo, Chrysostomo, & Venerabili Beda affirmet P. Cornelius in Ephes. 1. v. 14. ubi similis sententia occurrit, Spiritum sanctum meliùs arrham quàm pignus dici; quia pignus soluto debito repetitur, non ita arrha, quæ pro securitate contractus dari solita, & numquàm redhibenda, sed quidem Vulgatæ honori deferendum, neque admittendum aptiorem aliam esse translationem. Unde in præsenti asserendum pignus & arrham pro eodem sumi debere: cùm enim Græcè sit αῤῥαβιὸν, arrhabon, & interpres reddiderit pignus, benè conscius de utriusque nominis significatione, dubitari non potest, nihil diversum significare voluisse. Pignus ergo vertit, sed non repetendum, quod ex eo ostenditur, quia signum, aut signaculum pariter affirmavit ibidem. Qui &
signavit nos, & dedit pignus &c. Sic enim exponendum, ut Spiritus sanctus totum id sit, quod ab Apostolo pronuntiatur, pro quo citatus Interpres, apud quem alij. Signum autem aut signaculum, non est repetitioni obnoxium; id quod in charactere, de quo plures, quod de signaculo affirmatur, accipiunt, manifestũmanifestum est fidei dogma, cùm sit penitùs indelebilis. Item quamvis pignus soluto debito reddi debeat, id quidem est si is, qui illud deposuit, jure suo uti velit: ex liberalitate autem potest illud pignoratario relinquere: id quod in Deo habere maximè locum potest liberalissimo largitore, & qui bonorum nostrorum non eget, juxta Vatem regium Psal. 15. v. 1. & de quo Apostolus Rom. 11. v. 29. Sine pœnitentia sunt dona Dei.
180
*Prætereà cum admiratione excipien
dum in præfata S. Doctoris sententia, quod de propagatione legis Evangelicæ ab ipso proclamatur, universum scilicet Orbem suo tempore fuisse Christianum: quidquid scilicet in notitia illorum temporum versabatur, Asiam scilicet, Africam, & Europam: quamvis dubitari nequeat Provincias aliquas seriùs errores patrios dimisisse. Ex quo aliquorum est admiratio periculosa componenda, qui videntes Catholicam fidem ad pauca regna reductam, nescio quas minùs dignas cogitationes fovent: non penitus animo tranquillato. Audiant ergo illi mundum Christianum fuisse, & tunc ita Scriptum, cùm si res aliter se haberet, de mendacio posset aperto Scriptor quicumque esset ille convinci. Erat tunc ergo fides Christi triumphans, & cujuscumque benè affectus animus in ejus veritate tantopere firmata poterat tranquillari. Defecit in multis, & paulatim ad paucos comparatione errantium revocata. Quid inde? Homines sunt & liberi, & fragiles, in malum proni ab adolescentia sua Gen. 8. v. 21. neque aliunde, nisi quia perire volunt, pereuntes. Cur autem Deus efficacia illis non præbuerit auxilia, quibus in fidei vero tramite constitissent, ad occulta est illius judicia referendum, qui & per tot annorum millia distulit redemptionem, & hominum perditionem adeò immensam noluit, cùm sit pientissimus, evitare. Itaque quidquid de hoc sit, unum illud inspiciendum an Christiana religio eadem modò sit, quæ felicibus illis sæculis mundum occupans triumphabat. Si enim eadem, ad pauciores devenisse, ejus nequit obstaculum parere veritati. Esse autem eamdem adeo est clarum, ut nemo, nisi cæcutire in meridiana velit luce, id valeat inficiari. Illorum temporum Magistros habemus suis in scriptis vivos; Evangelium quod illi sunt amplexi, complectimur. Viros & feminas sanctitate insignes habemus. Frequentissima coruscant miracula, ut quod de Divo Martino dictum: O ineffabilem virum, per quem nobis tanta miracula coruscant? de multis possit nunc etiam temporis inclamari. Ut de Virgine taceam multis in Sanctuarijs perenni miraculorum fonte. Hîc ergo, hîc adest Deus, hic Christi fides, hîc salus, hîc vita, vel nullibi, contra attestationem Christi: Et
portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Matth. 16. v. 18. & 28. v. ult. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Cum ijs enim agimus, qui Evangelium admittunt: quamvis & contra omnes argui ex eo validissimè possit, quòd scilicet Deus legem dare hominibus debet, qua in beatitudinem dirigantur, quandoquidem animas illis tribuit immortales: nulla autem præter Evangelicam ad id conducens potest inveniri: quod evidenter ostenditur ex manifestissimis aliarum erroribus circa legis naturalis præcepta, & irrefragabilibus pro certitudine Catholicæ religionis argumentis ad unum illud firmissimum consideratione directa principium: Deus fallere non potest. Eia ergo fideles, eja pergamus feliciter, quia & securi, & quia impoßibile est mentiri DeũDeum, fortißimum solatium habeamus. Hebr. 6. v. 18.
181
*Sed est quod in ejusdem S. Doctoris
discursu desiderari queat, qui de Christianis locutus Provincijs, nullam Hispaniæ intulit mentionem. An tunc nondum Christiana? Minimè gentium, quæ Apostolica initiata prædicatione, & successione felici promota, donec prævaluit hæresis, ab Apostolico Reccaredo, ut superiùs vidimus, cum regno pariter abjurata. Neque ita prævaluit hæresis, ut non multa Hispanorum millia pro Catholica fide steterint, quorum defensionem sanctus Hermenegildus suscepit, pro ea Martyr inclytus, & pro quibus etiam D. Leander ad Imperatorem obivit legationem, Constantinopolim profectus, de quo historiæ & nostræ & aliorum. Quanti autem habenda Hispania fuerit non ignotum Divo Chrysostomo, ut ex ijs constat, quæ ipse habet scribens in Epistolam ad Romanos, & Divi Pauli ad eam profectionem exponens, de qua ille Rom. 15.
Rom. 15. v. 24.
v. 24. sic habet: Cùm in Hispaniam proficisci cœpero, spero quòd præteriens videam vos. Circa
quæ sic illustrissimus & subtilissimus Interpres nomine Apostoli loquens: Desiderium veniendi ad vos multis jam annis habeo. Non ideò venire cupivi, quòd otium agam, sed ut desiderium, quod jam olim parturio. tandem pariam: deinde ne & istud eos rursus inflaret, observa quomodò illos obstringat dicens: Quandocumque in Hispaniam perrexero, spero fore ut in itinere videam vos. Proptereà si quidem illud posuit, ne sibi nimiùm placeant. Simul enim & dilectionem suam ostendere vult, & prohibere ne nimiùm gloriantur. Hæc ille, qui circa verba alia ex Vers. eôdem & à vobis deducor illuc, quibus illa similia Vers. 28. Per vos proficiscar in Hispaniam: ita subdit: Vnde & rursus, ne dicant, Ergo itineris sui parergon nos facit, subjungit: Vt à vobis perducar illuc: hoc est, ut vos ipsi mihi testes sitis, quod non propter vestri contemptum, sed ipsa neceßitate tractus, transcurram. Sic Homil. 29. Juxta quæ habemus in primis D. Paulum Hispanos prętulisseprætulisse: & rem adeò eximiam illa in profectione ad ipsos studium judicasse, ut si erga Romanos tale ostendisset, ex eo jactabundi ipsi evaderent nimiùm quantum gloriantes. Habent ergo Hispani unde possint, sed in Domino, gloriari. Addit Doctor sanctus semel & iterùm à Ro
manis deducendum in Hispaniam futuris necessitatis testibus in Apostolica contentione. Major ergo erat necessitas profectionis ad illam, & divinus Spiritus peculiari jam tunc providentia negotium stabiliendi in illa fidem perurgebat. Cùm ergo ita fuerit erga illam D. Paulus affectus, idq́ue profundus adeò habuerit perspectum Interpres, & suis commentarijs illustrarit, non potuit non Paulum tantopere suum eo in affectu dignis tanto spiritu ardoribus, imitari. Sed cur de illa tacuit, alijs minoribus regionibus memoratis? Nescio sanè. Et cùm de affectu constet, de silentio non multùm curandum, nec pro eo discursiva facultas fatiganda. Tacuit forsitan, quia notissimum. Quòd si hoc non placet, dicant qui instabunt cur tres Evangelistæ miraculum Christi omnium maximum, suscitationem inquam Lazari tacuerunt, quam unus Joannes tantùm enarravit? Adfuit illi D. Matthæus, & unus
ex ijs fuit, qui ligatum manus & pedes institis Domino jubente solverunt, cùm Dixit eis: Solvite eum, & sinite abire. Joan. 11. v. 44. & 45. Quia enim miraculum illud tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut loquitur D. Augustinus Tract. 50, in Ioannem: existimare potuit non fuisse tunc temporis necessariam narrationem, nec teste tanto indigere, qui dicere cum Joanne posset.
1. Ioan. 1. v. 1.
Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, & manus nostræ contrectaverunt. 1. Joan. 1. v. 1. Ab Apostolis enim solutus Lazarus, ut affirmat D. Gregorius Homil. 26. in Evang. & lib. 21. Moral. cap. 9. ut mystica indicaretur solutio Apostolorum judicio facienda in peccatorum absolutione: pro quo & multi alij, & Nos ad alia.
§. III.

§. III.

Errores correcti cum Virginis laude peculiari.
182
*NVm. 801. col. 3. positum monte pro
mente. 807. col. 2. Locuti pro locutum. col. 3. Procedent, pro Procedet. 814. col. 2. Queretur pro quereretur. 820. col. 2. dicente pro dicentem. col. 3. privilegium pro specilegium. 821. col. 2. Luretus pro Iuratus col. 3. Crepelæ pro creperæ. Ubi circa priorem tantum errorem inquiri potest an possit vero aliquo sensu sustineri. Sermo erat de Virginitate Deiparæ, qua Dei Filium ad carnem ex ipsa assumendam suavissimè provocavit. Et D. Bernardi auctoritate præmissa, qui de cogitatione pacis apud Ierem. 29. v. 1. sic dixerat: Descendit, itaque co
gitatio pacis in opus pacis: Verbum caro factum est &c. in Sermone de Aquæ ductu: hæc subsumpta: Descendit inquam mediante Virgine, non ea solùm ratione, quia de illa carnem, cui uniretur, assumpsit: sed quia virginitatis prærogativa, & singulari illa cogitatione, quæ ceu coma à capite, ab illius mente, in qua Dei sermo vivus & efficax magister aderat, procedebat, ad suum venit &c. Ubi quod ad comam attinet, ad locum ex Cant. 7.
Cant. 7. v. 5.
v. 5. Comæ capitis tui &c. referendum, quod ad cogitationem Virginis spectare fuerat prælibatum, & ad illam ante alias servandæ Virginitatis. Illa ergo à monte Virginis velut à capite in opus illud omnium maximum assumptæ carnis à Verbo ex ipsa descendit. Circa hoc Difficultas, an scilicet dici queat non solùm à mente, sed etiam à monte descendisse.
183
*Et quod ad veritatem rei ipsius spe
ctat, ita quidem potest dubio procul affirmari. Mons enim Virginis mons est in vertice montium, de quo Isai. 2. v. 2. Et erit in novißimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium. Quem locum D. Gregorius. quem damus nu. 879. de Christo exponit, uti consonum alteri Ezech. 40. v. 2. & dimisit me
super montem excelsum nimis. Et cùm ita sit, locum eumdem Virgini adscribit scribens in 1. Reg. 1. ubi satis nota & celebris illius extat laus | in divinis officijs consecrata. Et quidem pro Christo est illa satis eximia; quæ ex eo sumitur, quòd ab Ezechiele sit non solùm dictus mons, sed excelsus nimis: Quia non solùm homo,
D. Gregorius Magnus.
sed ejusdem humanitatis conceptione, quæ ab eo assumpta est, Deus & homo. Nec solùm homo ultra homines, sed homo etiam super Angelos factus. Sic Doctor sanctus. Itaque dum mons nimis excelsus dicitur Christus, id satis visum Prophetæ ut excellentia Dei hominis supra homines & Angelos exaltata intelligatur. Atque Virgo non solùm mons excelsus, & nimis excelsus prædicatur ab Isaia, sed ita excelsus ut sub se habeat montium omniũomnium vertices: sublimitas ergo illius incōparabilisincomparabilis est, & supra omnis æstimationis pondus elevata. Ubi non jam de eminentia Maternitatis agitur, sed de illa, quæ ad mentis culmen ratione sanctitatis spectat, & ita ad merita, quibus illam potuit promereri. An non mons sublimis MARIA, quæ, ut ad conceptionem æterni Verbi pertingeret, meritorum verticem supra omnes Angelorum choros usque ad solium Deitatis erexit? Sic Doctor sanctus. Cùm ergo inter merita, quod ad Virginitatem spectat, illa fuerit singularis cogitatio, quæ illius votum sine exemplo, aut præcepto, sed æmulatione Angelicæ puritatis elicuit, dici meritò potest à monte descendisse, nec solum à monte, sed ab eo qui fuit supra montium vertices constitutus.
184
*Hinc singularis illa vocatio Sponsi
mysterijs plena, inter quæ & quod modò pertractamus, Cant. 4. v. 8. Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir & Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Ecce tertiò vocatam sponsam, vocatam sanè eam, quæ inter sponsas unica Cap. 6. v. 8. vocatam inquam Mariam, veni, veni, veni. Venit enim quando cumulata meritis in Conceptione purissima in mundum per nativitatem intravit. Unde in verbis immediatè præcedentibus de illa extat luculenta mentio elogio illo celebri: Tota pulchra es amica mea, & macula non est in te. v. 7.
vers. 7.
Venit quando præsentata in templo, ut ibi merita incrementis ineffabilibus adaugeret. Venit quando ad Maternitatis gloriam advocata. Et de Libano quidem venit, semel & iterùm nominato, de Amana, Sanir, & Hermon. Quando ergo est constituta Mater, jam supra montium culmina præeminebat. Sed nominari geminata compellatione oportuit Libanum, quia idem est ac Candidus; ut virginitatis singulare meritum & geminata puritas notaretur, in statu puellari, & connubiali. Id autem quod de cubilibus leonum, & montibus pardorum dicitur, Victricem indicat, utpotè quæ caput insidiatricis serpentis pede triumphali contrivit, juxta dicta in Titulo nu. 76. & 634. Ubi quidem licet non dicatur mons, sed supra montium vertices coronanda; dici tamen & mons pariter potest, qui enim cum Christo montem ascendit, & ipse mons redditur, omnes eas sibi felici ascensu qualitates concilians, quæ in montibus possunt, uti præcipuis terræ portionibus, celebrari. Unde illud D. Ambrosij in
Vt sit etiam mons.
Lucæ Cap. 6. Factis sublimioribus in hunc montem ascende, & sequere Christum, ut ipse esse mons
poßit, Mentes enim in circuitu ejus. Psal. 124. v. 2. Sic ille. Cùm ergo factis sublimioribus stet hic fortunatus ascensus, ut esse quis mons possit: in Virgine fortunatissimus ille, ut esse mons & illa posset, circa quod Richardus à S. Laurentio. Ut autem id quod dictum de monte est, non appareat à laudatis capillis alienum, sequitur statim: Vulnerasti cor meum Soror mea
Cant. 4. v. 9.
sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, & in uno crine colli tui. v. 9. Id quod ad cogitationem illam perpetuæ virginitatis meritò referatur. Si dicas propositam expositionem videri voluntariam. Dicam quod in ea continetur esse verissimum, & in tanta interpretandi varietate locum esse & piæ considerationi nostræ novam laudandi Virginem semper quærenti viam, artem, rationem. Stet ergo errorem præfatum quod ad rei veritatem attinet posse tolerari, ex eo felicem, quòd nobis pro laude aliquali exhibuit occasionem, quando & quærendæ illæ ut Virgineum illud vaticinium luculentissimè impleatur: Beatam me
dicent omnes generationes. Lucæ 1. v. 48. Sicut enim occasiones quærit, qui vult recedere ab amico: ita & qui conservare amicitiam desiderat, occasiones debet impendendis obsequijs quæritare.
§. IV.

§. IV.

Ex errorum quorumdam tenebris lux doctrinæ utilis. Circa locum ex Cant. 5. v. 10.
185
*LEviores omitto circa Parallelum 5.
Fortè & talis ille nu. 834. ubi sic habetur: Partibus ea quæ sunt compositis propriè, solent adscribi. Ubi quidem Propria debuit apponi. Sed numquid lectio talis poterit tolerari? Utique, ex constructione nota verbi substantivi cum Dativo, quando habere significat, immò & duos admittere observatum à P. Emmanuele Alvaro ex Institutione Grammatica Lib. 2. Cap. 3. loco Ciceronis adducto ex Lib. 2. Epist. Ad Atticum. Et posuit innumera ex alijs, sicut & ex Cicerone illud Lib. 1. OfficiorũOfficiorum: Ampla domus dedecori domino sæpè fuit. Cùm ergo dicitur, Quæ compositis propriè sunt, idem est ac quæ composita propriè habent. Nihilominùs Propria debuit apponi ad majorem claritatem. Exempla autem pro veritate illa sunt plurima, & pro eo Carmen,
Partibus attribuit totum commune Prolepsis.
Sapient. 8. v. 20. illustre illud: & cùm essem ma
Sapient. 8. v. 20.
gis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Ubi juxta complures Interpretes apud P. Cornelium sensus est: Cum anima beneficio creationis valde curet bona, ejusdem Creatoris munere corpus est ipsi provisum proportione servata, & ita purum & optimè temperatum. Ubi cùm de anima loquatur tantùm, venisse ad corpus se ait ille, qui anima & corpore loquebatur.
186
*Num. 836. locus Exodi 12. v. 29. ita
extat: Nam percußit Dominus Corpus primogenitum &c. Non video autem unde sic talis error | potuit obrepere, cùm in textu sit, & inde fideliter trāsumptumtransumptum. Percußit Dominus omne primogenitum. Quid enim Corpus cum Omne? Cùm
errori aliquale soleat esse fundamentum. Sed errorum caussæ quærendæ non sunt semper in rebus, cùm esse illæ soleant in errantium pravitate. Hæc cogitaverunt, & erraverunt. Sic de talibus Sapiens. Et unde errorum caussæ? Ex
cæcavit enim illos malitia eorum. Sapient. 2. v. 21. Tale & illud ex Psal. 94. v. 10. Quadraginta annis offensus fui generationi illi: & dixi: Semper hi errant corde. Errare corde, errare ex malitia est, ut non tam menti, quàm volun
Tales hæretici.
tati error debeat imputari. Tales hæretici: unde hæresi peculiari quodam titulo à Sacris Canonibus, & Doctoribus, pravitatis titulus adaptatur, cùm dicitur, hæretica pravitas, & non hæreticus error, quia illi ex notissima & genuina errant pravitate. Unde & hæreticorum Patriarchæ Simoni dictum à D Petro: In felle
Act. 8. v. 12 13. & 14.
enim amaritudinis, & obligatione iniquitatis, video te esse. Act. 8. v. 13. Nihil de errante intellectu ille, sed negotium totum ad fel invidiæ, & iniquitatum vincula censuit referendum. Un
Eorum difficilis conversio.
de & talium difficilis solet esse conversio: quod ab eodem summo Ecclesiæ Pastore significatum verbis ante dictis, dum ait: Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua, & roga Deum: si fortè remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. v. 12. Si fortè, inquit, ut difficultatem innueret seriæ conversionis, quod re ipsa accidit. Cùm enim dixisset: Precamini & vos pro me ad Dominum v. 14. Simulata pœnitentia fuit, nihil melior redditus Apostolica monitione. Et his similia frequenter experimur.
187
*Error alius ante præfatos prostat n.
832. col. 3, qui ad propositum titulum pertinet ob gravitatem materiæ, & ideò ad postremum locum reservatus. Sic ergo ibi post adductum locum Cant. 5. v. 10. Dilectus meus can
Cant. 5. v. 10.
didus & rubicundus indicatus in titulo. Vbi plures Interpretes ruborem ad Paßionem referunt, in qua Sponsus suo est sanpurpurissatus &c. Peregrina profectò & inaudita Latinis vox Sanpurpurissatus. Sed quæ facili correctione censuram reprobantis submovebit: non enim una est dictio, sed ex duabus, interposito syllabarum defectu, deformata, legendum enim sanguine purpurissatus. Et cùm hoc pacto de errore constet, & legitima correctione, est eo loco aliud, circa quod oportet aliquantulùm immorari. Dictum ibi sic. Candor resurgenti videtur commodißimè respondere. Non sunt ita multi qui sic
sentiant (sicut sunt pro Passione) sed sensus apparet ex antithesi magis commendandus, ut quæ patientem induxit, (Sponsa) non obliviscetur resurgentem. Sic ibi, quod ut feliciùs decurrat, confirmandum modò D. Hieronymi auctoritate, qui multorum instar; scribens enim sic ille in Isaiæ Caput 63. Vnde & in Cantico dicitur Canticorum: Fratruelis meus rubicundus & candidus (juxta Septuaginta) rubicundus in Passione, candidus in Resurrectione. Interrogant igitur Angeli rei novitate perterriti (Psal: 23. v, 8. Quis est iste Rex gloriæ?) Mysterium enim Paßionis & Resurrectionis Christi secundùm Apostolum Paulum (1. Cor. 2. v. 7.) cunctis retrò generationibus fuerat ignoratum. Hæc Doctor Maximus. Et alia juxta illud citati Cap. 63. v. 1. Quis est iste, qui venit de Edom? &c. Ubi, sicut & in Psalmo 23. Angelos loquentes agnoscit. Sic autem candidum in Resurrectione proclamat, ut & rubicundum etiam velit; unde & Angeli ad ruborem stupent, dum rogant: Quis
Isaiæ 63. v. 1.
est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? v, 1. Quod autem ad candorem spectat, Iste formosus in stola sua. Ibidem. Circa quod D. Hieronymus nihil speciale, lectorem mittens ad Psalmum nostrum propter dicta ibi Accingere gladio tuo. Specie tua & pulchritudine tua &c. Sic concludens; Pro quo Septuaginta transtulerũttranstulerunt βία μετὰ ὶρχιΘ, id est violentia cum fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens lector inquirat. Sic ille, qui in ijs, quæ non exponit, prudentis lectoris inquisitionem appellat. Cùm ergo circa id, quod ad stolam gloriosam
spectat, nihil dixerit, licebit Nobis pro modulo prudentiæ nostræ id juxta ipsius mentem de candore resurgentis explicare. Et quidem cùm apud Prophetam non unica tantùm vestis, sed vestes proferantur, Tinctis vestibus de Bosra.
Quid vulnera.
Utrique colori locus esse proprius poterit, & in sacris quidem vulneribus quod ad ruborem attinet satis perspicuum apparet. In quibus etiam post resurrectionem candorem æternæ lucis Ecclesiæ spiritus recognoscit & prædicat in sacro hymno dum canit:
In carne Christi vulnera
Micare tamquàm sidera
Mirantur, & quidquid viderant
Testes fideles prædicant.
Apostoli inquam, de quo alibi à Nobis dictum.
188
*Id autem quod ad occultatum An
gelis mysterium Passionis & Resurrectionis à Divo Hieronymo asseritur, difficile videtur. Pro quo tamen D. Pauli testimonium allegat ex 1. Cor. 2. v. 7. ubi sic ille: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est &c. Ubi ex contextu tantùm absconsio pro hominibus esse videtur. Sed ut etiam pro Angelis aliquando fuerit, post mysteria tamen peracta id non videtur stare posse. Angelus enim oranti Christo in horto apparuit sub ipsum instantem articulum Passionis, & Angeli in sepulchro post illius Resurrectionem visi à sanctis mulieribus considere. Quomodo ergo ex ignorato mysterio utroque interrogare quisnam esset ascendens potuerunt? & quidem qui clamabant: Attollite portas, Angeli erant, & mysteriorum plenissimè conscij: ex quo & sit qui respondebant non potuisse illud ignorare, juxta Dei ordinatam providentiam, quia ad nullum peculiarem effectum notabilis illa inæqualitas, præsertim ratione supremorum, necessaria aut conveniens videbatur. Hinc est ut licet circa cognitionem mysteriorum Christi apud Theologos sit sententiarum varietas, illa tamen circa illa ut futura versabatur: circa peracta tamen communis eorum sensus est illa quoad substantiam, quidquid de nonnullis circumstantijs aut effectibus fuerit, nullatenus ignorasse. Vnde hoc saltem à S. Doctore concessum habetur manifestè ex Commentarijs | ejus in Cap. 3. Epistolæ ad Ephesios, ubi ita scri
Cognovisse ut statuat.
bit: Crux itaque Christi non solùm nobis, sed & Angelis, cunctisque in cælo virtutibus proposuit & aperuit Sacramentum, quod anteà nesciebant. Hæc ille. Quæ cùm asserat P. Suarez lib. 5. de An
P. Suarez.
gelis Cap. 6. n. 26. ita prosequitur: Vtique ita distinctè (nesciebant) & quantùm & quale in se futurum erat, sicut postquàm factum est. Sic ille, ex verbis S. Doctoris colligens non solùm Angelos mysteria quoad substantiam cognovisse postquàm peracta sunt, sed etiam quoad circumstantias, quod plus est quàm id, quod contendimus, & tamen uti certum videtur stabilire.
189
*Ex quo discrimine substantiæ & circumstantiarum circa mentem aliquorum Patrum explicandam lucem haberi sufficientem existimat Doctor Eximius. Quæ tamen pro adducto testimonio ex Isaiæ Commentarijs non videtur sufficiens; quia nimis apertè cognitio illis duorum illorum mysteriorum denegatur. Neque ille præfati testimonij meminit, unde nec scimus quam pro eo sententiam esset prolaturus: Dici ergo potest ignorasse
Exposita mens S. Doctoris.
Angelos mysteria dicta nondum executioni mandata, quæ tamen jam extantia cognoverunt. Quando ergo ascendente Domino ignorantiam videntur præ se ferre, ad antecedentem durationem esse referendum: ut scilicet eo pacto magnitudinem mysteriorum reddant quantum per vires liceat manifestam. Itaque quod S. Doctor ait, interrogasse rei novitate perterritos, stat equidem, quia revera rei sunt perterriti novitate, quando mysteria in fieri, ut more Scholæ loquamur, aut in facto esse perviderũtperviderunt; & quia affectus ille aliquo modo persistebat, cùm Dominus ascenderet, ita loqui triumphatori occurrentes potuerunt. Et hoc quidem juxta Doctoris Maximi sententiam, nam juxta plures, quos P. Suarez sequitur Capite illo 6. Angeli mysteria, quæ ad Christum attinent, ante illorum existentiam cognoverunt, pro quo diffusa apud illos disputatio, & Nobis diffusio minimè nunc temporis opportuna.
190
*Quia verò de candore resurgentis
agimus, juvat D. Joannem Chrysostomum loquentem excepisse Homil. 65. in Ioannem, ubi de Christo post resurrectionem Divæ Magdalenæ apparente agens juxta D. Joannis enarrationem, ad id perveniens, ubi illa conversa est retrorsum, dum cum Angelis eam allocutis hæreret, & vidit IESVM stantem, Joan 20. v. 13. ita scribit: & quænam hæc consequentia, cùm illos
Ioan 20. v. 13.
alloqueretur, & nihil adhuc respondissent, respicere? Vt sentio, loquente Maria cùm Christus repen
D. Ioan. Chrysost.
tè appareret, obstupuerunt Angeli, & vultu, & motu, & gestuse Dominum vidisse significarunt, ideò mulier respexit. Sic ille. Ubi cùm perterritos Angelos Christi conspectu protestetur, in eumdem cum D. Hieronymo sensum videtur concurrisse, qui, ut vidimus, similiter locutus: Rei novitate perterriti. Resurgentis ergo Christi aspectu perterrentur: talis enim apparebat ille, ut non possent non spectaculum illud vehementer admirari. Sed an non illi & speciosi & splendidi? Sic Doctor sanctus præmiserat: Videt Angelos sedentes speciosos. Videt eorum
Idem.
splendorem, & supra consuetudinem videt speciem &c. Sit id ita: Sed species illa & splendor, si ad speciosum formâ præ filijs hominum, splendore superaddito referatur, extra comparationis terminos invenitur: unde qui ad mutuum non moventur intuitũintiuitum, ad illius præsentiam obstu
Ioan. 20. v. 12.
pescunt. Vidit duos Angelos in albis sedentes. v. 12. Ecce candorem, ecce resurrectionis colorem, quam nuntiaturi advenerant. Et eodem Christus, sed illustrissimo supra comparationem apparet, ut dicere Maria meritissimò possit: Dilectus meus candidus & rubicundus. Cant. 5.
Cant. 5. v. 10.
Quod quidem tunc à Sponsa prolatum, cùm illa anxia sponsum quæreret: qua in amatoria inquisitione Ecclesia Divam Magdalenam agnoscit: quæ invento Domino, cùm ad ejus pedes suaviter & fortiter tentura procurrit, ab eo audit: Noli me tangere. v. 17 & unde impetus?
v. 17.
Ex amoris incendio, & novi spectaculi majestate: Siquidem longè melior factus erat secun
D. Chrysost.
dùm carnem. Verba sunt ejusdem S. Doctoris. Hortulanum putaverat, cùm primùm ipsam allocutus dixit: Mulier, quid ploras? quem quæris? v. 15. Cùm tamen aliter se Angelis præ
v. 15.
sentarit. Ne eam primo aspectu perterreret, vili & communi specie. Vt locutus idem qui suprà. Primo quidem aspectu: ex quo inferre licet alium valde diversum fuisse secundum, quando illum meliorem factum in carne recognovit, ut dicere semel & iterùm posset: Dilectus meus candidus & rubicundus. Vtinam & nos pari & affectu & effectu idem dicere valeamus.
§. V.

§. V.

Doctrina multiplex erratorum occasione.
191
*NVm. 848. citatus Psalmi 7. Versus 13.
Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: & per errorem habetur Vibravit. Vbi pręterpræter reverentiam divinæ Scripturæ debitam, ratione cujus & jota & apices retinendi, cùm juxta Christi oraculum, magnum etiam sit in illis momentum: Iota unum, aut unus apex, non
Matth. 5. v. 18.
præteribit à lege &c. Matth. 5. v. 18. Sed etiam quia in designatione futuri temporis, & non præteriti, suum est dignum observatione mysterium. Id quod ex eo firmatur, quod ex arcu ibidem: Arcum suum tetendit, & paravit illum. Vbi non futurum, sed præteritum tempus designatum. Et quidem Verbi Vibro significatio quod ad præsens spectat, duplex esse potest. Nam Vibrare movere est; quatere, agitare, etiam
Vibrare quid.
si ad ictum instrumento hostili non veniatur. Est etiam post agitationem ferire, juxta Virgilianum illud 8. Æneid.
Namque improviso vibratus ab Ethere fulgor,
Cum sonitu venit.
Hoc autem loco cùm de gladio agatur, qui è manu numquàm emittitur, pro emissione stare sententia nequit. Sed neque pro agitatione cum effectu percussionis, quia Originalis vox non videtur congruere, juxta quam Arias
Arias Montanus.
Montanus legit Acuet. Vel certè acutum ostendet: id quod velle sibi videtur Cardinalis Bellar|larminus, dum ita exponit: Splendere eum faciet. Quamvis revera in diverso accipiat sensu,
Card. Bellarminus.
dum sic ait: Vibrabit, id est, gladium agitabit cædendo, atque ita splendere eum faciet. Quod tamen cum originali voce non videtur posse constare, siquidem acuere, non est cædere, licet ad cædendum dirigatur. Ideò genuinus
Commodior expositio.
sensus est Deum supplicium differre: sed non adeò peccatores conversionem dilaturos, quia dilatio vindictęvindictæ in supplicij cedet augmentum: acuitur enim gladius ut graviùs feriat protelantes conversionem. Sed quid de arcu? Paratus ille & tensus, ut statim jactis sagittis inferat ultionem. Non enim semper Deus ultionem differt, sed multoties in flagranti, ut dicitur, aut certè non serò, & dum minùs illi cogitant, cursum præoccupat peccatorum, ut nemo sibi de dilatione blandiatur, sicut benè explicat Titelmanus. Est autem subtilis & commoda explicatio Cardinalis Bellarmini sic scribentis: Vtitur autem similitudine gladij & sagittarum, ut
Alia Cardin. citati.
significet Deum finire (corrige ferire) tam propè quàm longè. Quando caussa mali nobis illati proxima est & manifesta, tunc Deus ferit cominus. Quando caussa mali remota, & occulta est, tunc videtur Deus eminus jaculari sagittas suas. Sic ille: quod & aptari præcedenti expositioni potest, ut Deus erga manifestas culpas sæpè vindictam differat, quam & deproperat contra occultas, dum interpretatione quadam æquivalenti homines de divino conspectu videntur sinistrè sentire, aut saltem dubitare, & illud Regis vatis usurpant: & dixi: Forsitan tenebræ occul
Psal. 138. v. 2. & 10.
tabunt me. Psal. 138. v. 10. Ubi & illud v. 2. Intellexisti cogitationes meas de longè. Ubi D. Hieronymus vertit, Malum meum. Ut quæ occultissimæ pravæ cogitationes de longè à Deo videantur intelligi, sed non longa expectatione judicij sæpissimè feriantur.
192
*Num. 850. sic extat: Magnum aliquid
subodoretur mysterium. Ubi Aliquid, pro Aliquod positum. Et dubitatur an sustineri mutatio possit, & Aliquid non substantive solùm, sed etiam adjectivè possit usurpari. Et ut possit favere videtur Ovidij illud lib. 5. Tristium Eleg. 1.
Est aliquid fatale malum per verba levare.
Ovidius.
Ubi Est idem sit ac licet, congruum est, quod in usu apud classicos Scriptores ostendunt hujus magistri facultatis. Sed verius est eo etiam loco substantivè sumi, ut sit sensus levamen per verba aliquid esse, non esse pro nihilo reputandum, sic enim aliquid nihilo opponitur, & unum est ex Senario illo transcendentium barbara, sed notissima Reu vac voce designato, id est, Res, ens verum, bonum aliquid unum. Et
quidem non aliquid solum momenti in verbis pro levamine est, sed & plurimum quandoque, si ab ijs veniant, qui ex abundantia cordis sanctè conformati loquuntur, quale D. Cypriani erat, ad quem sic quidam Presbyteri & Confessores: Inter varios & multiplices, frater,
D. Cyprianus.
dolores nobis constitutis, propter præsentes multorum per totum penè Orbem ruinas, hoc præcipuum nobis solatium supervenit, quod acceptis litteris tuis erecti sumus, & dolentis animi mœroribus fomenta suscepimus. Sic lib. 5. Epist. 12. Et res adeò est certa, ut ampliori non indigeat probatione. Num. 851. in fine pro Ascendentes habetur Ascendentis, ubi nullius est negotij correctio.
193
*Num. 852. circa finem ita legitur:
Possem hic ad moralia digredi, & Sacerdotes ad vitæ sanctitatem cohortari, à quibus Christiani populi prospectum licet conjectare, Vbi prospectum positum pro Profectum. Posset autem non incommoda videri vox, & sensus stare idem: ut scilicet Sacerdotum probitate pervisa, ibi & Christiani populi liceat conjectare prospectum, tales videlicet prospiciendos fideles, qualis fuerit prospectus Sacerdotum: ut dicere suo modo Sacerdos possit: Qui videt me, videt & populum meum, mihi, inquam, commissum, si non æqualitate morum, ea tamen, quæ Christianam decet pietatem. Pascite qui in vobis est gre
1. Petr. 5. v. 2.
gem Dei. 1. Petr. 5. v. 2. Notanda Pastoris summi adhortatio, quæ & ipsa gregis est pastio, Gregis, inquit, qui in vobis est. Si ergo in illis, in illis pariter videndus, ut qualis pastor, talis grex videntibus conspiciatur. Forma facti gregis ex animo. v. 3. Sint aliæ formæ huic loco aptabiles significationes: ex illis unam præstat
Psal. 44. v. 3.
ex Psalmo nostro elicitam indicare. Speciosus forma præ filijs hominum. v. 3. Vbi forma pro pulchritudine, & ita habet D. Joannes Chrysostomus Homil. 28. in Matthæum ibidem à Nobis adlegatus Speciosus pulchritudine. Sacerdos ergo est gregis pulchritudo, & ita ex illa, quæ in Sacerdote prospicitur, quæ sit in grege possit pariter conjectari, quod scilicet sit
Formosi pecoris pastor formosior ipse.
Virg. Ecloga 2.
Licet enim sciamus fuisse aliquos Pastores sanctissimos, quorum sanctitati minimè gregum sanctitas responsavit: id tamen non ita frequens, & obnitente animorum intractabili feritate: cùm tamen contrarium experientia possit multiplex, & antiquitatis notitia, persuadere. Vt in populis jam fidelibus non videatur locus excusationi futurus, si in moribus sit Pastorum ea odibilis deformatio, quam illi non vereantur imitari. Sed circa hoc lugendum potiùs est, quàm frigidis sermonibus perorandum.
194
*In fine ejusdem num. ita occurrit: Modò
in Christi Ascensione sumus, cujus pennis potestas sceptro est Amygdalino figurata. Vbi cùm perennis debuisset poni, pennis collocatum. Sed an id sensum habere congruum possit? Nam ascendenti Domino pennas attribui posse ex eo valet ostendi, quod Aquilæ in ascensu apud Doctores sacros comparatus inveniatur. Cui etiam D. Gregorius Homil 29. in Evangelia illud ex Job. 28. v. 7. adaptavit: Semitam ig
Iob 28. v. 7.
noravit avis. Vbi S. Doctor nomen Avis, quod in nominandi casu est, ut genitivum assumpsit, unde & sic exposuit: Cujus avis semitam
D. Gregor.
ignoravit quisquis eum ad cælum ascendisse non credidit. Sic ille, nescio unde sic ratus, sicut & in nonnullis alijs, quæ ob codicum minùs fidelium infortunatam copiam videntur accidisse. Cùm aliàs Hebraicæ linguæ, nullam videatur habuisse peritiam, & Græcam se ignorare scribens ad Eusebium Thessalonicæ Episcopum
Sixtus Senensis.
ingenuè fateatur: quod adnotatum à Sixto Senensi in Sua Bibliotheca Lib. 4. Lit. G. Si autem in nominandi casu locetur Avis, myste|rio locus nullus, quia de Christo affirmari nequit cæli semitam ignorasse. Sit ergo satis quod de Aquila dictum, & à D. Maximo est luculenter exornatum Homil. 2 de Pentecoste. Po
Malach. 4. v. 2.
test etiam Malachiæ illud adduci: Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, & sanitas in pennis ejus. 4. v. 2. & consonum aliud ex Habacuc 3. v. 11. Sol & luna steterunt in habitaculo
Habac. 3. 2. 11.
suo. Vbi Septuaginta sic: Elevatus est Sol, & luna stetit in ordine suo: quod D. Gregor. Homilia citata de ascendente Christo, & Ecclesia tunc
Christus Sol in Ascensione.
suo in ordine constituta interpretatus. Ante quem D. Augustinus Lib. 18. de Civit. Dei Cap. 28. sic locutus: Elevatus est sol, & luna stetit in
D. Augustinus.
ordine suo. Hoc est, ascendit Christus in cælum, & ordinata est Ecclesia sub Rege suo. Nam cùm ascendisset in altum, dedit dona hominibus diversa, ut Ecclesiastici corporis plenitudo perfecta sit, & pro diversitate membrorum varia sint distincta munera. Sic ille. Cùm ergo Soli Propheta pennas attribuat, in quibus & sanitas, meritò ad Ascensionem potest ejus vaticinium advocari.
195
*Neque moveat quemquam de Ortu
In qua & ortus.
illum agere, cùm dicit: Orietur vobis &c. Nam & Christus quando ascendit, etiam ortus dici potuit, quia numquàm sic gloriosus oculis intuentium apparuit: & numquàm talis in ejus pennis sanitas: tunc enim, ut jam cum Vate Rege ab Augustino dictum, Dedit dona homi
Psal 67. v. 19.
nibus. Psal. 67. v. 19. Ut Divus Paulus, optimus sanè legis Interpres, cùm apud illum sit: Accepisti dona in hominibus. Ephes. 4. v. 8. Pro
Fphes.Ephes. 4. v. 8.
quo & observatione dignum monitorium illud cælestium legatorum in ipso Ascensionis die, de quo Act. 1 v. 11. Hic IESVS, qui assum
Act. 1. v. 11.
ptus est à vobis in cælum, &c. Cùm enim dicere potuisset, Hic Dominus, aut Hic Rex gloriæ, quo titulo ipsum paulò antè celebraverant, quando ascendenti conclamarunt: Quis est iste Rex gloriæ? Psal. 23. v. 7. Non ita quidem sua in legatione locuti, sed uti jam audivimus: Hic Jesus. Ideò utique quia nomen illud tunc opportunius, quando de sanitate pennarum agebatur, cùm sit idem ac salus, aut salutaris, & Salvator. Neque quod additum: Sic veniet quemadmodùm vidistis eum euntem in cælum. Ibidem. & ad judicium extremum spectat, ad incutiendum timorem directum est, sed ad lætitiam & gaudium, ut diem decebat talem: tunc enim divinus ille Sol illis non solùm timentibus Dei nomen, sed ardenter amantibus orietur, & æterna sanitas in pennis ejus, veniet enim coronam justitiæ ijs, qui diligunt ejus ad
2. Tim. 4. v. 8.
ventum, redditurus, 2. Timoth. 4. v. 8. & quis in illo erat felicissimo cœtu, qui non adventum sic ascendentis diligeret, & vehementer exoptaret? Diligamus ergo & ipsi, ut & nobis sicut ascendit veniat: & in pennis suis totus salutifer oriatur.
196
*Num. 853. ubi col. 2. Quod pro Quos,
non est cur detineamur, bene tamen Col. 3. ubi sic: Videas Stephanum præfracto capite inanißima lapidum jactatione blandè quiescere, & mortis somnum jucundè captare, & cùm hæc dixisset, obdormivit in Domino. Act. 7. v. 59. Vbi non benè Actor. Et erit fortè qui existimet illud Inanißima consultò positum, licet enim impijssimi lapidantes, quantùm in ipsis erat, grande malum, & turbationem ingentem, infligere satagebant, inanis, immò inanissima eorum erat contentio, quandoquidem beatissimus Levita inter lapidum strepitum & lethales ictus, dulcissimè in Domino, & somno placidissimo conquievit. Sic erga Christum accidisse ex Davi
de habemus Psal. 2. v. 1. Quare fremuerunt Gentes, & populi meditati sunt inania? Id quod ad Christi mortem pertinere, de quo statim. Adversus Dominum, & adversus Christum ejus. ipso Apostolorum Choro Interprete didicimus Act. 4. v. 25. & seqq. & quæ non morti hujusmodi infelicitatis instrumenta obtrudere frementes illæ bestiæ studuerunt? Atqui dum meditantur ita, meditati sunt inania. Christus enim placidissimè obdormivit, dum inter verba expiravit illa: Pater in manus tuas commendo
Lucæ 23. v. 46.
spiritum meum. Lucæ 23. v. 46. Quid enim dulcius esse potuit, quàm in Paternas manus spiritum commendare? De hoc somno David Psal. 3. v. 6. Ego dormivi, & soporatus sum &c.
Psal. 3. v. 6.
Sic exponente Ecclesia in Officio Resurrectionis. Et hæc est justorum felicitas ut mors illis somnus sit, quidquid contrà inferorum satellites moliantur.
197
*Astabat humani generis hostis mo
Et Divi Martini.
rituro Martino, & uti cruenta astabat bestia, sicut ipse testatus: Quid hic astas cruenta bestia? & hic ille est, de quo post multa horrorem præ se ferentia maximum apud Job 41. sic in fine: Non est potestas super terram, quæ
Iob. 41. v. 24. & 25.
comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ. v. 24. & 25. & hic astabat Martino, quem tamen irridebat ille, illum, inquam, regem incomparabilis potentiæ super terram, pauper & modicus, ejus gratia, qui est Rex super omnes humilitatis filios. Unde & regis super omnes filios superbiæ inania erant tentamenta, licet talis ille, ut sternutatio ejus, splendor
Vers. 9. & seqq.
ignis: de cujus ore lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ: de cujus naribus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventes: cujus halitus prunas ardere facit. Fuisse autem Luciferum ipsum, qui astabat, ex eo firmatur, quod in mundo tunc Martinus primum erat luminare sanctitatis: unde à primo oportebat tenebrarum principe, sic illorum Concilio & Confilio judicante, supremo in certamine perturbari. Sed licet fremuerunt ille & illi, verè sunt inania meditati. Sic ergo quod inanissima sit dicta lapidum jactatio in Stephanum, non temerè judicari potuit, cùm tamen reipsa, non inanissima, sed immanißima dici debuisset, felici errore ut aliàs dictum, qui utilissimæ doctrinæ cum Divorum laudibus præstitit occasionem, sicut & felix jactatio, licet immanissima, quæ talem ac tantum Christi pugilem coronavit feliciùs, dum lapides torrentis illi dulces fuerunt, dulcem cōciliaruntconciliarunt somnũsomnum quale sopor feßis in gramine, & in ornamẽtaornamenta sunt pretiosa & pretiosi capitis commutati, qui & pro lapidibus de torrente, voluptatis est divinæ torrente potatus Psal.
Psal. 35. v. 9.
35. v. 9. Torrente voluptatis tuæ potabis eos. Tuæ inquam, qua tu frueris, qua & potaris ipse, cujus vel stilla torrens est, quia | divina, & voluptatum omnium cumulum supergressa.
§. VI.

§. VI.

De vero gaudio, & alijs utiliter adnotatis. Ad Num. 858. & 859.
198
*IN priori col. 2. Fragrantium pro Fra
grantiam, levis error, non ita qui inferiùs. Sic enim ibi: Sed cum duodecim illius fructus sint, cur à gaudio potiùs, quàm ab alijs appellatus. Vtique quia ille similior fructus, & germanißima proles, gaudio de gaudium. Divi Basilij fuerat inducta sententia, qui Spiritum sanctum oleum exultationis meritò dixerat appellatum, quia & fructus gaudium, unus ex duodecim ab Apostolo numeratis. Galat. 5. v. 22.
Galat. 5. v. 22.
Vbi manifestum apparet non gaudio de gaudium, sed gaudium de gaudio debuisse proponi. Inversus est ergo ordo, quamvis posset in rigore Grammatico erraticus ille salvari. Si enim diceretur De gaudio gaudium, salva res erat. Potest autem De præpositio aliquando postponi: Eum hominem, quo de agitur habetur. l. 2. Tit. 11.
lib. 21. Digest. Sed quia durior collocatio est, fateamur erratum, dicamusque, cùm de vero agatur gaudio, non esse mirum ut circa illius inquisitionem inversio ordinis habeatur. Mundanum quæritur, & præmittitur, si fortè inveniatur, cùm deberet illud, quod inter fructus Spiritus sancti recensetur, inquiri. Quærite
Matth. 6. v. 33.
ergo primùm regnum Dei & justitiam ejus. Sic divinus Magister, Matth. 6. v. 33. Quod quidem licet ad cæleste regnum referendum sit, sed non ad illud tantùm, verùm etiam ad aliud, quo ipsi præluditur, in quo gaudium justitiæ maritatur. De illo sic D. Paulus Rom. 14. v. 17
Rom. 14. v. 17.
Regnum Dei non est esca & potus, sed justitia & pax, & gaudium in Spiritu sancto. Spiritus sanctus ergo est hujus connubij mystici Paranymphus. Quale ergo gaudium erit, ubi ipse, qui gaudium est, quo se sicut Pater & Filius diligunt, ita & gaudent, in ejus productionem ardentissima erumpente dilectione? Hoc ergo regnum, hoc gaudium primò quærendum, præ esca, & potu. Ubi ad verba Christi videtur alludi, cùm de necessarijs ad victum & vestitum agebatur. Et est quidem observatione dignissimum, cùm eo loco non de delicijs quærendis, sed de necessarijs pro vitæ sustentatione, cibo, inquam,
Matth. 6. v. 31.
potu, & operimentis, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Matth. 6. v. 31. Curam illam prohibere Dominum primo in loco, aut primaria cordis sede collocari. Itaque vita ipsa, quæ subsidijs constat istis, posthabenda est, & gaudium ex ijs solitum comparari; & gaudio justitiæ maritali consorti prior dandus in corde locus: ne si ordo invertatur, uno & altero tandem infeliciter amisso interminabili succedente tristitia electores præposteri torqueantur.
199
*De justitia locutus David sic Psal. 4.
v. 6. Sacrificate sacrificium justitiæ, & sperate in Domino. Nosti quod sic: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Ibid. Ubi de bonis temporalibus sermo est, de quibus inferiùs v. 8. A fructu frumenti, vini, & olei sui multiplicati sunt. v. 8. Ubi inversio ordinis in hominibus, de quibus ibi Vates, diligentibus vanitatem, & quærentibus mendacium. Cùm enim justitia primo proponatur loco, illi ad temporalium gaudiorum inquisitionem anhelant. Pro quo Genebrardus. Sed pergit Vates, & errorem detegit miserorum dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. v. 7. Ac si dicat: Non sic Domine, non sic. Aliter lumen vultus tui super nos signatum ostendit: quærere, inquam, primò gaudium justitiæ maritatum, quale & ego expertus: Dedisti lætitiam in corde meo. Hoc præeunte, veniant deinde alia vitæ subsidia: A fructu frumenti, vini &c. Sacrificium autem justitiæ sic explicat Genebrardus: Iustitiæ sa
Genebrardus.
crificium appellat justitiam ipsam, sive justa & sancta opera, quibus nihil Deo gratius offerri poßit.
Vt Psal. 49. Sacrificium laudis &c. Ubi quòd sacrificij nomine justitia designetur, ad ordinis est curam referendum, ut videlicet præcedat,
Iob. 1. v. 5.
sancti Job exemplo, de quo illud: Consurgensque diluculo offerebat holocausta. Job 1. v. 5. De quo hæc satis, cùm plura alibi. Citato num. etiam occurrit error col. 1. ubi Infirmitatem, pro Hereditatem. Circa quem quæ dici poterant consultò prætermissa. Et num. 859. col. 2. Adscitijs positum pro Adscititijs. Vbi neque hærendum, quia non difficilis intellectus.
§. VII.

§. VII.

Errores nonnulli cum utilibus documentis.
200
*NVm. 864. col. 2. citatus P. Cornel. sic
De titulo Divi, & Doctoris.
D. Cornelius. Et malè quidẽquidem, quia D. Divum designat, & pro P. positum, sicut & circa P. Thomam Sancium factum alibi. Et uterque quidem notæ sanctitatis, sed circa illam
Pontificiæ observandæ penitus cautiones, de quo suprà. Cùm autem tale aliquid occurrerit, qui erratum non velit, poterit piè existimare D. littera Doctorem indicari; Scriptores enim, præsertim insignes, eo titulo veniunt meritissimò decorandi. Et Ecclesia quidem in celebratione Sanctorum, quos titulo ejusmodi cohonestat, Evangelium canendum proponit ex
Matth. 5. v. 20.
Matth. 5. cujus clausula illa: Qui autem fecerit, & docuerit, hic magnus vocabatur in regno cælorũcælorum, v. 20. Est ergo Character ille Doctorum, quicumque illi fuerint. Quàm autem in duobus prædictis fuerit ille præsignis, quod ad doctrinam attinet, eorum scripta luculenta testantur: quod ad facta historicæ narrationes, quibus adeò virtutum splendor elucet, ut nihil in antiquorum multis majus, aut verò etiam simile reperiamus. Si autem de Cardinalibus, Episcopis, aut alijs agamus circa D. præpositum scrupulus aliunde eliminandus. Dominus enim designatur: & in usu est cùm de Scriptoribus adhuc in vivis agentibus habetur sermo, & sæculares personæ sunt, nec vulgaris auctoritatis, sic Dominum Franciscum Sylvium, Joannem Sinnichium, & alios sui BelgęBelgæ, | quamvis non Belga hic, sed Hibernus, aut Ibernus, ut ipse vult.
201
*Num. 865. citati Divi Augustinus, &
Thomas, & circa utrumque error, licet non magnus in illo Rimatur, pro Rimatus, in hoc Cecinit, pro Concinit. Sic sæpiùs accidit, ut circa Divos istos Doctores leves committantur errores, & quandoque graves, aut etiam graviores: dum ad sensus trahuntur à non sinceris veritatis amatoribus ab eorum mentibus penitus alienos. Cùm expediret potiùs ingenuè fateri eos in aliqua fuisse sententia, quàm ineptis expositionibus degravare. Sed & aliud est, quod pro instructione nostra hinc elici opportunè queat, scilicet in Divis hisce Doctoribus suos fuisse errores, quos ipsi Retractationibus suis studuerunt emendare. Et de Divo Augustino res est adeò perspicua, ut nullo ulteriùs teste indigeat præter ipsas, quæ extant Tomo 1 in quarum Prologo sic ille: Neque enim
D. Augustinus.
quisquam, nisi imprudens, ideò quia mea errata reprehendo, me reprehendere audebit. Sic ille. Divum etiam Thomam in eo suum imitatum fuisse Magistrum affirmant multi, pro quo videri poterit specialiter P. Guernizo in suo Memoriali pro purißima Virginis Conceptione §. 9. Si ergo hi clarissimi Ecclesiæ soles in se ipsis maculas deprehenderunt, quis ita desipiat, ut se ab illis contendat eximium, aut vereatur illas, cùm deprehensæ fuerint, confiteri?
202
*Num. 866. in fine ita: & non ostentæ
vindictæ tristitia frequenter agitantur. Ubi quidem Obtentæ debuit juxta mentem & calamum scribentis apponi. Sed sic erratum, ut sensus ex mutatione fuerit illustrior redditus: Ostentæ enim idem est ac Ostensæ, ex participio verbi Ostendo, quod & Ostentum, sicut ostensum, licet hoc frequentius. In vindicta autem id solet solicitè accurari, non solùm ut obtineatur, sed ut ostendatur, fiatq́ue nota se vindicantis animositas, honoris reparatio, fortitudo. Id quod in sua Christus victoria, & vindicta læsi divini honoris à principe hujus mundi observatum fuisse testatus Apostolus Coloss. 2. v. 15. & expolians principatus, & potestates, traduxit
confidenter, palàm triumphans illos in semetipso. Ubi D. Joannes Chrysostomus Homil. 6, pro Traduxit habet Ostentavit & aureo eloquentiæ flumine decurrente ostendit, quanta sit à dia
Coloss. 2. v. 15.
bolo cura adhibita, ut vindicta hujusmodi non esset publica, circa quod sic ille: Quid est, Ostentavit? Benè dixit, Ostentavit. Numquàm
D. Chrysostomus.
enim diabolus tantam turpitudinem passus est. Et inferiùs. Præclarum enim est quòd inspectore mundo sursum in ligno serpens ille immolabatur. Nam quid non fecit diabolus, quo occultè moreretur. Audi
Ioan. 19. v. 6.
Pilatum dicentem: Tollite (Vulgata Accipite) eum vos, & crucifigite, ego enim non invenio in eo caussam. Ioan. 19. v. 6. Factum est enim hîc perinde atque in singulari certamine solet. Mortem percußit Christus: verùm Christus primùm percussus postremò mortem interemit. A mortuo destructa & enecata est corpore, quæ videbatur immortalis. Atque illud Orbis ipse vidit. Et quod præclarum est, non commisit hoc alteri. Hæc ille,
ex quibus pro movendis affectibus multi possunt & ardentes quidem stimuli cumulari: Et illud inter alia huic opportunum loco, ut pro sumenda non solùm de diabolo, sed etiam de nobis vindicta ob graves Dei offensas, non semper quæramus occultum, cùm & oporteat publicam pœnitentiam ostentare. Et hæc qui
Lectio genuina.
dem occasione mutati participij Obtentæ in Ostentæ: quamvis revera prius illud significantius videatur, plus enim quis de non obtenta tristatur vindicta, quàm de non publicè sumpta, ut compertum apparet in ijs, qui mundi legibus, quæ & diabolicæ, gubernantur.
203
*Num. 869. Vitiosi pro Vitiosis, quibus
Vitiorum favor. D. Cyprianus.
multi potentes favent: lenocinante ad vitia publicæ auctoritatis malo, quod dictum cum multis alijs fervidæ eloquentiæ à D. Cypriano Epistola 1. Num 875. col. 3. circa locum Cant. 8. v.
Cant. 8. v. 10.
10, post expositionem Honorij, quia verborum aliquorum defectus, confusus sensus, &
ita sic reponendum. Ex quo facta sum coràm eo quasi pacem reperiens. Vbi pro. Ex quo facta sum, plures habent, Ex quo eram. Et illud Eram juxta Philonem Carpathium idem est ac sedebam. Et ita ille legit &c. Vbi de Virgine sermo est exemplari perfectissimo & validissimo castitatis, ut turres possit eburneas, constantissimos scilicet æmulatores, atque æmulatrices efformare. Pro quo juvat Richardum à S. Laurentio sic scribentem excepisse: & ubera mea turris
Richardus à S. Laurentio.
(sic ille habet) quia facta sum coràm eo quasi pacem reperiens. Beata siquidem Virgo murus est propter firmitatem propositi conservandæ Virginitatis. Vbera ejus sunt sicut turris, propter supereminentem fœcunditatem divinæ prolis, & ubera mea sicut turris. Ac si dicat: Misericordia mea & pietas mea quibus quasi uberibus suffragiorum dulcedine lacto filios Ecclesiæ, sunt turris, munimenta scilicet, refugium & securitas peccatorum, & hoc ita est, ex quo sic accepta, sic grata, sic placida facta sum coram eo, id est ex Dei beneplacito, ut essem quasi pacem reperiens, id est, verè pacem reperiens, & faciens inter Deum & hominem, ut essem pacifica tamquàm mater veri pacifici: Mediatrix, Mediatoris mater. Hæc ille. qui dum Virginis uberibus lactari filios Ecclesiæ asserit, eorum nutricem agnoscit, unde & similes, ut sint etiam & ipsi turres, ex quibus & innumeri inviolabilis castitatis. Et quod ad pacem attinet rectè potest ad Virgines optima ratione referri, juxta doctrinam D. Pauli 1. Cor. 7. v. 28. Si autem acceperis uxorem, non pec
1. Cor. 7. v. 28.
casti, & si nupserit Virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Non ergo pacem. Circa quod occurrit memoriæ, quod jam pridem apud Angelum Politianum legi sic dicentem. Ego in cælibatu vivo, doq́ue operam,
Angelus Politianus.
ne lites illas experiar, quæ impatibiles maritis esse dicuntur. Vbi & addere poterat, Quæ uxoribus.
204
*Vnde felicissimæ illæ, de quibus nu.
Virgines aliæ Regiæ.
876. quæ Virginitatis gloria splendidæ pacem reperientes Pacificum Regem habere sponsum, nec tamen ideò divisæ, ut de nuptis Apostolus 1. Cor. 7. v. 34. felicissimè meruerunt. Est autem inter illas S Elisabetha filia regis Hungariæ, quæ tamen vidua. Ne autem Hungariæ ille desit splendor; subintrabit ejus loco
Margarita Hungariæ.
B. Margarita & ipsa regis Hungariæ filia ex | S. Dominici præclarissima familia. Quibus &
Pulcheria Augusta.
addendæ aliæ, cùm sint & illæ æterna memoria dignissimæ, pro qua & nostra militabit S.
Pulcheria Augusta, de qua die 10. Septemb. cujus & iterata præconia apud Divum Leonem occurrunt. Pulcheria altera Arcadij Imperatoris filia, & Sorores Arcadia, & Marina, de quibus Sozomenus Lib. 4. historiæ Ecclesiasticæ Cap.
Sozomenus.
1. ubi post memoratas ipsas ita scribit: Etenim cùm pientißimum evasurum hunc Imperatorem (Theodosium juniorem) providisset hujus Vniversi Conditrix divina potentia, cum ipsius Theodosij, tum etiam Imperij procuratricem constituit Pulcheriam sororem: quæ quidem nondum decimum quintum agens annum supra ætatem sapientißimum ac divinum spiritum accepit, ac primùm Deo virginitatem suam devovit, deinde & sorores ad idem vitæ institutum educavit. Vt igitur ea, quæ constituerat consignaret, ac Deum ipsum, ac Sacerdotes, omnesque subditos testes faceret voluntatis suæ, ex auro gemmisque pretiosis admirabile quoddam donarium, & spectaculum omnium pulcherrimum pro virginitate sua, & Imperio fratris, sacram mensam Ecclesiæ Constantinopolitanæ dedicavit: idque ipsum, ut cunctis esset conspicuum, in fronte ejusdem mensæ litteris expreßit. Hæc ille, visa mihi hoc loco dignissima inter alia, quæ ex multis pro aliarum ex adductis commendatione possent cumulari.
205
*Gertrudis Senior Encomiastem ha
Gertrudis Senior.
bet Henricum Spondanum Tomo 2. Annal. An. 664. n. 5. qui & audiendus, sic enim ille: Tran
Henricus Spondanus.
sijt hoc eodem anno decima septima Martij ex hac vita insignis illa Virgo Deo dicata, Francorum nobilitatis decus S. Gertrudis, filia Pipini Ducis: cujus extant res præclarè gestæ omni fide posteris traditæ, sed & ipsius mater Yduberga nomine, & Itta cognomine, viduata Pipino viro à S. Amando Trajectensi Episcopo, Sacrum Religionis velamen accipiens ita vixit, ut & ipsa inter Sanctas meruerit adnumerari. (Molanus Natal. SS. Belgij 8. Mart.) Has fixit beata illa familia in cælo radices, ex quibus Francorum regum progenies, fœcundo cespite pullularet, ubi truncus vetus familiæ Clodovei arescere cœpit avitæ defectu virtutis. Hæc doctus ille Scriptor. De S. Ragenfride filia S. Regi
Ragenfridis.
næ, & B. Aldeberti Austravindiæ Comitis, magni Principis. Octob. 8. Inter undecim mille
S. Vrsulæ sodales aliquot.
Virgines fuisse aliquas regum filias Scriptores aliqui affirmant, qui & eas suis proponunt nominibus, unde B. Joseph Canonicus Præmonstratensis in Hymno ad ipsas ita canit:
O Reginæ puellares
B. Ioseph Præmonstrat.
Paßione sancta pares,
Deo vos familiares,
Prædilectæ, singulares,
Nunc florete, nunc gaudete,
Semper novæ, semper lætæ.
Casilda ob raram vitæ sanctitatem post mira
Casilda.
culosam conversionem filia Almenonis Regis Toleti, de qua post alios P. Mariana Lib. 9. Cap. 3. Extat etiam in Martyrologio die 7. Septemb. memoria S. Reginæ Virginis & martyris, quæ sub Proconsule Olybrio, carceris, equulei, ac lampadarum perpessa supplicia, demùm capitali sententia damnata migravit ad Sponsum. Quæ licet solo nomine Regina dicatur; verosimile est non sine aliquo fundamento regij sanguinis illi impositum fuisse: quo & B. Rosaliam condecoratam possumus etiam affirmare.
206
*Claudat hoc candidum agmen Sere
nissima Margarita filia Maximiliani Imperatoris, & Clarissimæ Mariæ Caroli Quinti Imperatoris filiæ, Rodolphi & Mathiæ Imperatorum germana Soror, quæ splendidissimis nuptijs cum Philippo Secundo Hispaniarum rege vehementer abdicatis, regno mundi vilem Clarissarum Discalceatarum saccum antetulit, Matriti per annos plures illustrissimum exemplar sanctitatis. Cujus vitam eleganti stylo scripta ab Episcopo Angelopolitano & Oxomensi Dom. D. Joanne de Palafox, licet nomine Religiosi Confessarij ejusdem prodierit, quæ tandem proprium parentem recognovit. Non est factum tale opus in universis regnis.
3. Reg. 10. v. 20.
Liceat hoc aliàs dictum hac in caussa dicendum potiùs, usurpare. 3. Reg. 10. v. 20. Nihil
Opus incomparabile.
enim tale in Christi Ecclesia visum, quòd scilicet tot sublimium decorum majestate Virginem congestorum in unam, ad tantum sit humilitatis profundum ex puro & ardenti Christi amore devolutum. Ubi si opponat quispiam regium famulitium, & Imperialem illum splendorem, quo fulgebat exteriùs, suis etiam prærogativis interius observatis. Ex eo potiùs ejus est laudatio roboranda. Factum id nolente ipsa, immò & animitùs repugnante: unde & factum ut quæ tribulationem carnis non ha
Splendorem regium ut tulerit.
buit, juxta dicta nu. 213. tribulationem tamen habuerit spiritus. Unde dicere cum Esthere potuit, & revera dixisse credendum: Tu scis (Domine) neceßitatem meam quòd abominer si
Esther. 14. v. 16.
gnum superbiæ & gloriæ meæ. Esther 14. v. 16. Illa ergo necessitas nihil amatæ ex corde humilitati detraxit; sed auxit potiùs sublime meritum, quia quotidie necessitati obsequens, & tribulationem patiens spiritus, quotidianos etiam humilitatis actus exercebat, habens semper, quod præ humilitate exhorresceret, & quod sub Christi, amantissimi sui Sponsi pedibus collocaret. Et quomodo ille in lilio hoc
Lilium languido collo.
regio languidum collum non amaret? de quo dictum nu. 154. & 155.
207
*Et ibi quidem pulchra lilij descriptio Scriptoris antiqui; sed minimè componenda cum ea, quam recentior èex Societate Auctor in Parnasso ejusdem exhibet, P. Antonius Chanud
Lib. 4. de Mysterijs Virginis, Emblemate 4. ubi de ejus regia majestate post alia sic canit:
Siderei seu floris honos hunc caulis honorem
Ambijt, aut tenero solers natura decòri
P. Antonius Chanud.
Consuluit, niveoque dedit prætoria Regi.
Agmina, densa phalāxphalanx strictis mucronibus hæret,
Impositumque velut clypeo per florida tollit
Castra, nec accepto sinit unquàm abscedere regno.
Seu viridi solium posuit natura paratu,
Liliaque in reliquos florum dare jura colores
Iußit, & innocuas hortis imponere leges;
Sive triumphalis laudata insignia pompæ
Tingere, & augusto Regem præcingere cultu.
Quem nec Achæmenij Babylonia Syrmata regis,
Nec Salomoneæ solennis gloria gazæ
Ipsa nec Antonij vestis palmata triumphi
Nec Phrygius labor æquarit, nec vellera Serum,
Flammea puniceo neque purpura discolor auro.
Pergit, & pro satellitio, custodia, & alijs regijs ornamentis subtili & eleganti discurrit ingenio, & pro languido collo sic subdit:
Ille per implexos exorta cuspide sentes
Erumpit, facilesque viam sibi pandit in auras.
Mitia jam domiti submittunt spicula vepres,
Victoremq́ue rubum florem demissus adorat,
Et circumpositis victum se clamat: in armis.
Ille sui candoris amans, & vindicis iræ
Nescius, in niveos placidi lactescit amores
Principis, & meritum non aspernatur honorem;
Inflexamq́ue pio demittens vertice frontem
Annuit, & duro dat florea jura clienti.
Sic Auctor, qui licet inflexionem frontis ad urbanam referat pietatem, in ea etiam humilitatem agnoscit, cùm dimissionis utatur verbo, neque aspernari dicat, quod poterat in tanta constitutum altitudine despicari. Quæ quidem pro Serenissima Margarita prælusimus, ut inde jucundissimus divini Sponsi probetur aspectus, qui Regio hoc in lilio tot vidit sibi decora, ipsius gloriæ militatura submitti.
§. VIII.

§. VIII.

Commodæ ex erroribus præceptiones.
208
*NUm. 876. citato col. 2. post verba
illa Cœpit esse communis omissum: nec quia communis. Num. 877. col. 2. Concessuri pro Consessuri. De Apostolorum thronis erat sermo, qui assessuri in extremo judicio Christo; & quia in ejus ituri sententiam pariter judicantes, juxta promissionem Christi Matth. 19. v, 28. Sedebitis & vos super duodecim Sedes judican
Matth. 19. v. 28.
tes &c. Adeò erit illa justa, ut nihil in illa non probandum appareat. Ante præfata verba sic ille: Vos qui reliquistis omnia, & secuti estis me. Ibid. Felices pedum gressus, quibus talis succedet auctoritas. Ire pedibus in sententiam alicujus, penitus illi consentire est, nec tantùm voce, sed quodammodo se toto, juxta id, quod ex Tito Livio lib. 7. Ab Vrbe condita com
pertum habetur circa modum proferendi sententiam in Senatu. Itaque ex eo quod Apostoli pedibus ierint in obsequia Christi, eisdem promittitur ut in Universali judicio pedibus sint, magni illius consessus facti Senatores; in Christi sententiam ituri. Id quod indicari potuit, cùm Concessuri positum; neque enim ipsi sententiam prolaturi, sed supremus Iudex, de quo
Matth. 25. v. 34. & 41.
Matth. 25. v. 34. Tunc dicet Rex &c. sicut & 41. Subtilia isthæc, sed verissima: quibus non obstantibus, ut diximus debuit poni, Consessuri.
209
*Num. 879. col. 2. Severißimè pro Se
curißimè. Ubi de D. Petro, cui magnum Ecclesiæ onus commendatum. Et poterat quidem quod Severißimè dictum veritatis patrocinio sustineri. Ecclesiæ siquidem gubernatio res adeò ingens est, & tantùm in ea momenti positum, ut summa debeat cura tractari, unde & severissimam esse commendationem oportuit. Hinc Christus adeò severum se erga Petrum exhibuit, quando eum sua de morte tractantem ægrè audijt, & conatus est penitus impedire. Et assumens eum Petrus cœpit increpare illum
Matth. 16. v. 22. & 23.
dicens: Absit à te, Domine: non erit tibi hoc. Matth. 16. v. 22. & quid ad hæc ille? Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis &c. v. 23. Sic Dominus, quod in admirationem meritò rapit Interpretes. Neque alia quidem de caussa ita ille Severus, nisi quia quod ad fundandam Ecclesiam pertinebat, & ejus erat sanguinis effusione futurum, impedire minùs sapiens satagebat. Talem ergo se erga Petrum tunc exhibuit, cùm de Ecclesia super ipsum fundanda fuerat prælocutus. Unde & formare dignum sibi parabat successorem, qui & ipse pro illa minimè mori, si oporteret, ut aliàs ab ipso dictum, dubitaret. Si oportuerit me mori &c. Matth. 26. v. 35. Res ergo erat hæc cum severitate tractanda. D. Hieronymus Lib. 3. in Matthæum illud Absit à te Domine, ita juxta Græcam translationem legendum asserit: Propitius sis tibi,
D. Hieronymus.
Domine. Nostra phrasi: Mira por ti Señor. Quæ est vox Satanæ juxta ipsum, & perfrequens in ijs, qui Ecclesiæ gubernationi cùm ex officio assistant, ex propriæ commoditatis affectu clamant, sibi debere esse propitios, quod tamen Christus negat, ut inde discat Petrus ipsum, cui jam erat Ecclesiæ cura promissa, non sibi propitium futurum, mirando por si; sed pro agnis & ovibus committendis. Nihilominùs in loco, de quo agimus, Securißimè censuimus
apponendum, quia amori Petri, si quidquam severitatis admixtum iret, irrogari injuria videretur. Unde cùm Christus id, quod promiserat de fundanda super eum Ecclesia, ad effectum vellet perducere, examine amoris præmisso, pro habenda circa agnos & oves cura nullum verbum, quod severitatem præ se ferret, adjunxit, contentus dicere Pasce, Pasce, Pasce. Joan. 21. v. 16. & 17. In priori autem
Ioan. 21. v. 16. & 17
loco error debuit minimè tolerandus severè corrigi, circa rem enim summi erga hominum salutem momenti versabatur: licet de pietatis affectu veniens, ut loquitur D. Hieronymus: nulla enim grata Deo pietas aut devotio, quæ adimplendis obligationibus officij à Deo commissi videatur adversari.
210
*Num. 881. col. 3. Aufrelius pro Aufre
Errores varij.
rius. 883. col. 2. Decantantur pro Decantatur. 884. col. 2. Conjicio pro Conjici. col. 3. ædificatione. 886. col. 2. Conquisitæ pro Conquistæ. 887. col. 2. Non Idololatriam pro Ob Idololatriam. & col. 3. Idololatriæ pro Idololatricæ. 888. Prædicatores auxiliationis pro Prædicatores reconciliationis. Sic post initium. & col. 2. Ligatione pro Legatione. & occasioni pro Occasione.
Ubi præsertim circa mutationem illam Reconciliationis in Auxiliationis observandum, quod ad rem ipsam attinet nihil in ea falsum reperiri, siquidem Prædicatores reconciliationis verissimè dici possunt Prædicatores auxiliationis, cùm per eos in ordine ad reconciliationem opportunissima auxilia constet Dominum pręstitissepræstitisse. Pro quo D. Ambrosius circa Caput 6.
Lucæ 5. v. 13.
Lucæ, in quo de electione Apostolorum ita | scribit: Vocavit, inquit, discipulos suos, & elegit
D. Ambrosius.
duodecim ex ipsis, quos ad propagandum auxilium salutis humanæ per terrarum orbem satores fidei destinaret. Sic ille. Itaque Prædicatores destinat Dominus, ut eorum interventu opportuna auxilia largiatur, quibus solet quamplurium salus æterna disponi, & feliciter comparari. Unde affectus erga exauditionem divini verbi exci
tandus est, & studiosè fovendus. Audiendus unus ex his Prædicator veritatis & Doctor universi sic exhortans Hebr. 4. v. 16. Adeamus
Hebr. 4. v. 11. 12. & 16.
ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur, & gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Et unde consequentia hæc? Ex eo utique quod præcesserat: Festinemus ergo ingredi in illam requiem: &c. v. 11. Hæc circa æternæ salutis curam, quæ non lenta, sed festina futura, de quo pulchrè D. Chrysost. Hom. 7. & statim: Vivus est enim sermo Dei & efficax &c. v. 12. Quod licet de divino Verbo multi accipiant, de quo & Nos suprà, de verbo prædicationis congruum habet, & multis Interpretibus probatum uti genuinum intellectum.
211
*Sed sit sanè verissimum de divino Verbo accipiendum, in Prædicatore profectò, quando tale, ut expedit, exercet officium, Christus loquitur, teste ipso: Qui vos audit,
Lucæ 10. v. 16.
me audit: & qui vos spernit, me spernit. Lucæ 10. v. 16. Iuxta hæc ergo lectio dicta Auxiliationis stare ritè posset, nisi aliam ex Scriptura haberemus. Cum eo autem quod de auxiliatione dicitur potest non ægrè componi. Cùm enim Prædicatores reconciliationis dicantur, jam ibi elucet prædicatio pro reconciliatione obtinenda, & ita medium validissimum pro auxilio opportuno. Hinc sublimis ille Prædicator, & Prædicatorum exemplar Paulus sic post adducta citato in loco Epithalamij: Pro Christo ergo legatione fungimur. Hæc data cum alijs: sed pergit ita: Tamquàm Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 2. Cor. 5. v. 20. In Paulo ergo prædicante audiebatur Christus, sicut & in quolibet simili prædicante spiritu dubio procul audiendus. Unde non ait: Tamquàm Deo exhortante per me, sed Per nos. Et prædicabat quidem reconciliationem, in Dei scilicet amicitiam peccato excluso redire. Hæc debet esse materia prædicationis præcipua, vaniloquentia relicta, sic enim non Christus in Oratore, nomine Prædicatoris indigno, sed vanitas audietur.
212
*Num. 889. col. 2. Offerri pro Afferri.
Errores aliqui.
Rhætica pro Bethica. 892. col. 2. Ratiocinium pro Vaticinium, Quod pro Quo. Propositionem pro Præpositionem. 893. Sectione pro Lectione. 894. Proponitur pro Proponit. col. 2. Compari pro Comparari. col. 3. 895. col. 1. Vitio pro Vnio. col. 2. Inquisitoribus majuscula initiali pro inquisitoribus. col. 3. Ex pro Et. 896. col. 2. Erratis pro Errans. col. 3. Redditum pro Reditum. 898. col. 2. Ornamentis pro Sacramentis. Sistamus hîc paululùm post tot errorum tædia, alia postmodùm subituri. Sacramenta esse Ecclesiæ ornamenta compertissimum est, de quo & n. 930. & 931. cum ijs, quæ de Baptismo Parallelo. 10. pro quo ibi opportunus locus ad vers. 15. Omnis gloria ejus ab intus, in fimbrijs aureis &c. Sed ni
hilominùs hîc aliquid delibandum. Ornatissima procedit Ecclesia Sacramentis locupletata pariter, & mirabiliter decorata. Vidit Divus Evangelista Joannes Christum mirabili illo splendentem ornatu, de quo ipse Apocal. 1. & habebat in manu sua stellas septem. v. 16. Circa
Apocal. 1. v. 16.
quod licet maximè consona textui expositio Septem, de quibus ibidem, agnoscat Episcopos, multi tamen Interpretes aliter stellas accipiunt, ut videri potest apud Nostros Cornelium, Viegam, Riveram, Alcazar, & alios. Et Divus quidem Bonaventura Tract. de Beatit. Cap. 4. Septem opera misericordiæ spiritualia esse ait in cordis hemispherio lucentia. Ut liceat etiam Nobis septem etiam Sacramenta in Ecclesiæ hemispherio convenienter accipere; militans enim hemispherium est, quæ cum triumphante sphæram constituit undequaque perfectam. Et Christus quidem in Ecclesia sua est, qui suo non potuit non stare promisso Matth. 28. ult. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Quomodo autem inter media sit, & ambulet candelabra, quæ sunt Ecclesiæ ut ibidem n. 20. Interpretibus relinquendum; cùm Nobis sit satis ratione Sacramentorum id maximè convenire: Sacramentum
D. Ambrosius.
septem stellarum. Ibidem. Pro quo D. Ambrosius Lib. 6. de Sacramentis Cap. 2. cujus titulus est; Quòd in omnibus Sacramentis sit mysterium Trinitatis connexum. Ubi post alia ita scribit: Accepisti ergo Spiritum sanctum in corde tuo. Accipe aliud, quia quemadmodùm Spiritus sanctus in corde, ita etiam Christus in corde. Quomodo? Habes hoc in Canticis Canticorum Christum dicentem ad Ecclesiam: Pono ut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachijs tuis. (Cant. 8. v. 6.) Ergo unxit te Deus, signavit te Christus &c. Et habet
Cam. 8. v. 6
quidem septem stellas in manu dextera, quia ipsius per excellentiam potestatis Sacramenta instituere, quod nulli alteri condonatum, ut est dogma irrefragabile, pro quo & D. Ambrosius supra Lib. 4. Cap. 4. sic ait: Ergo auctor
Idem.
Sacramentorum quis est nisi Dominus Jesus? De cælo ista Sacramenta venerunt &c. Ideò & stellæ, quarum splendore defecturo numquam exornetur.
213
*Nec mirandum si in Ecclesia stellæ,
cùm & ipsa cælum sit: pro quo & Sanctissimus Doctor, (ex cujus aureis fontibus, dum quod hauriamus, suppetit, non est cur alios conquiramus) ita scribit Lib. 6. ad finem: Quoniam videbo cælos opera digitorum tuorum. (Psal.
Psal. 8. v. 2.
8. v. 2.) lunam & stellas, quæ tu fundasti. Vtique non cælum dicit videbo, sed videbo cælos, in quibus
D. Ambrosius.
incipit albescere gratia & splendor cælestis. Hos sibi cælos tunc promittebat Propheta, qui cælestem gra
Angelis admirabiles.
tiam à Domino mereretur. Lunam & stellas, quæ tu fundasti: lunam Ecclesiam, stellas homines cælesti gratia fulgentes. Sic Doctor Sanctus. Quàm autem illi cælesti gratia fulgeant, qui Sacramentalem accipiunt, præsertim in Eucharistia, exponit ipse Lib. 4. Cap. 2. sic locutus: Sequitur ut veniatis ad altare. Cœpistis venire, spectarunt Angeli, viderunt vos advenientes, & humanam conditionem illam, quæ ante peccatorum tenebroso squalore sordebat, aspexerunt subitò fulgere. | Ideoque dixerunt: Quæ est hæc, quæ ascendit à de
serto dealbata? Mirantur ergo & Angeli. Vis scire quia mirantur? Audi ergo Apostolum Paulum dicentem ea nobis esse collata, quæ concupiscunt & Angeli videre. Et iterùm: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Hæc ille, & alia, qui in citato Canticorum loco ex Cap. 8. v. 5. aliam secutus versionem, ut solet aliàs 70. in loco de Angelorum desiderio pro Petro citatus Paulus memoriæ lapsu, sic enim 1. Pet. v. 12. Posset autem scribentium error, typographiæ reputari, nisi idem insinuaret sacer Scriptor, qui & sententiæ subsequentis. Si autem quis S. Doctorem conetur defendere, minimè obluctabor. Est autem Divi Pauli sententia 1. Cor. 2. v. 9.
214
*Potest etiam in ejusdem veritatis
comprobationem adduci illud ex Cant. 7. v. 5. Comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. Ubi certè regius splendor à Sacramentis
Cant. 7. v. 5.
veniens in Ecclesia commendatus, ut exponit Venerabilis P. Ludovicus à Ponte in eum locum Exhortat. 16. §. 3. ubi & versionem illam adducit, de qua & Nos Parte 1. n. 66. ubi ita scribit post alia in eadem caussa: Licet Christus Dominus per potestatem excellentiæ non sit li
P. Ludovicus à Ponte.
gatus Sacramentis, sed sine illis poßit peccata dimittere, & quæcumque dona concedere, tamen secundùm legem communem se voluit ligare illis ad hunc sensum, ut quotiescumque Sacramenta ministrantur, ibi quasi sua lege ligatus adsit ad dona cælestia gratiæ per illos canales diffundenda. Ligatus est Baptismo &c. Sed peculiari ratione Rex ligatus in canalibus est Christus Dominus, Rex gloriæ ligatus in duabus speciebus Sacramentalibus panis & vini &c. Itaque fideles constituentes Ecclesiam, qui instar comæ capiti Christo adhærent, & ab ipso, quam ornant in omnibus & per omnia, pro quibus est gratia necessaria, dependent, purpureo decore resplendent, quo & ipse, & caput & Rex, sicq́ue Ecclesia Sacramentis, velut ornamentis pretiosissimis decoratur. Non ergo erratum cum veritatis injuria quando pro Sacramentis posita ornamenta, licet non ornamenta, sed Sacramenta scriptionis tenor manifestè exigere videatur. Pro quo multa dici alia possent, sed cogimur festinare. Si addamus in fine Numeri legendum Ratio, pro quo malè aliud. Et Num. seq. col. 3. ubi Ecclesiæ ornatus occurrit pro Circumdatam positum Circumdata, nec ferendum, ne pulchrè ornatam illam Nos dum inornatè scribimus, aliquo modo defœdemus. Nam & Scriptores ornamenta illius sunt, de quo inferiùs.
§. IX.

§. IX.

Ex errorum inevitabili concursu lucellum.
215
*NVm. 901. col. 1. Ista pro Ita, col. 2.
Erigit pro Erigi. N. 902. col. 2. Sponso pro sporso. Columna pro Columnæ. Ascendisse pro Accendisse. col. 3. Adversum, pro Ad versum. 904. Iste pro Ille. inferius Decipiunt pro Desipiunt. Tolerabili errore: nam & mulieres inhonesto ornatu, & desipiunt mentis laborantes inopia, & decipiunt, heu, plurimos. Sit Thamar testis, à qua deceptus Judas Genes. 38.
Genes. 38. v. 14. & 15.
v. 14. & 15. Quæ depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum &c. Apud Nos Mantellina. Quam cùm vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem &c. Sic & illa, de qua Proverb. 7. v. 10.
& seqq. & ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas, garrula &c. Sic se captum, alio citato loco affirmat & plorat D. Augustinus Lib. Confeßionum 3. Cap. 6. Quæ me seduxit, inquit, quia invenit foris ha
D. Augustinus.
bitantem in oculo carnis meæ. Sic ille: ut discamus inde solicitam oculorum custodiam; quæ si desit, anima in eos transmigrat tota, habitatura in ipsis, & ita foris, & quodammodò extra se ipsam, ut sit penitus obnoxia perditioni. Oculo autem carnis, ex utroque enim fit una caro, dum pro turpitudine copulantur, oculi spiritus opponuntur, in quibus habitandum potiùs, & vivendum, ad pericula attentis, & ad æterna surrectis. In utroque citato ex Proverbijs loco validissimum proponitur ad lasciviæ fugienda damna motivum, dum in priori dicitur v. 27. Viæ inferi domus ejus, pene
Prov. 7. v. 27. & 9. v. 18.
trantes in interiora mortis. In altero v. 18. & in profundis inferni convivæ ejus. Eôdem quidem auctore, nec distantia multa, ubi tamen mate
ria eadem, terribile illud, quia & conditione sua tale, & quia, quod terribilius est, æternum, à Spiritu Sancto proponitur ut clavus clavum trudat, & incendio incendium superetur. Sic D. Hieronymus cùm vitæ suæ austeritatem pænè incredibilem retulisset, sic sub
D. Hieronymus.
dit: Ille igitur ego, qui propter gehennæ metum tali me carcere ipse damnaveram &c. Epist. 22. Ergo inculcandum illud suæ carnis impuris amatoribus, ut sapiant, & intelligant, ac novissima incipiant providere: in hoc enim omnia illa continentur, mors scilicet, judicium, & gloria, cujus amissio tormentum majus, quàm ipsa æterna conflagratio.
216
*Num. 905. col. 3. sic extat: Vt Iacobi Io
annis mater. Ubi inter Jacobum & JoannẽJoannem conjunctio & omissa fuit. Si aliàs factũfactum, posset indicare mysterium eximiæ inter nobiles fratres consensionis, & id quidem in negotio, de quo agebatur, juverit expendisse. Accessit primas petitura Sedes, & ipsis curantibus accessit. At quomodo? Dic ut sedeant hi duo filij mei unus ad
Matth. 20. v. 21.
dexteram tuam, & unus ad sinistram in regno tuo. Matth. 20. v. 21. Non ergo unus excluso altero sibi cupit primariam sedem attribui. Id certè rarum, unde & magni Poëtæ illud:
Omnisque potestas
Lucanus lib. 1.
Impatiens consortis erit.
Deinde non sic orat mater: Dicut sedeant hi duo filij Iacobus ad dexteram, & Ioannes ad sinistram: neque enim ut sic rogaret instructa veniebat, sed eum servavit petitionis modum, qui majori fratri videtur placuisse. Non ergo ille sedem à dextris ambiebat, sed ex illis erat qualibet contentus adepta. Et hoc equidem magnum, non ægrè ferre, si præferatur frater: sicut tulisse Esau scimus, dum sibi in benedictione paterna minorem fratrem Jacob prælatum recognovit. Irrugijt clamore magno, & | consternatus ait &c, Genes. 27. v. 34. Dixitq́ue
Gen. 27. v. 34. & 41.
in corde suo: Venient dies luctus Patris mei, & occidam Iacob fratrem meum. v. 41. Non est quod dixerat Deo altiùs providente, & custodiente dilectum sibi fratrem, executus: quod tamen ex Ecclesiasticis Officijs novimus fuisse Siroem Chosroæ Persarum regis filium, qui non solum Medarsem majorem natu fratrem, sed & patrem interemit. Eximium etiam illud fraternæ conformitatis argumentum. Rogat Christus: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Et quid ad hoc illi? Dicunt ei: Possumus. v. 22. Uterque ergo pondus laboris assumit, neque unus alteri applicat, immunem se ab eo studens conservare: quod est sanè frequentius, etiam inter fratres. Sic prodigus filius portione hereditarięhereditariæ substātięsubstantiæ accepta à patre, totum serviendi laborem majori reliquit fratri, unde illa ipsius querela: Ecce tot annos servio ti
Lucæ 15. v. 29.
bi &c. Lucæ 15. v. 29. O ergo par insigne fratrum, quos non solùm eadem fides, sed arctissima contensio voluntatum, licet non passio eadem, verè fecit esse germanos. De quibus quia dictum aliàs, nihil ultra perorandum.
217
*Num. 909. col. 4. Stabat uti columna
humilis. pro Stabat ut columna immobilis: juxta crucem scilicet Virgo. Ioan. 19. v. 25. Ubi quod ad rem attinet, verissima sententia est, quæ enim immobilis, eadem & humilis, ut humilior numquàm, quia tunc maximè suo respondens exemplari. Audiatur D. Paulus Philip. 2. v. 5 & 8. Hoc enim sentite in vobis
Philip. 2. v. 35. & seqq.
quod & in Christo IESV: qui cùm in forma Dei &c. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et quid est quod sentire ille vult fideles, ad quos scribit, & nos cum illis? Id equidem quod ad humilitatem spectat, sic enim præmiserat: In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. v. 3. Pro quo exemplum Christi præstantissimum omnium inducit. Quid ergo de Beatissima Virgine oportet sentiamus? Hoc ergo sensit illa in semetipsa, quod & in Christo Iesu, quem in forma esse Dei præ omnibus noverat, humiliatum non audiebat, ut Philippenses, sed videbat, humiliatione qua major nulla potest cogitari, & in eo quidem cum humiliatione hujusmodi immobilitas summa constabat, instantibus ut de cruce descenderet inimicis, & sic se protestantibus credituros. Stetit illud præclarissimum perseverantiæ documentum, quod violare satagebat ille, qui in veritate non stetit.
Ioan. 8. v. 44. D. Bernardus.
Joan. 8. v. 44. Sed frustrà: Non tibi dabitur occasio surripiendæ nobis perseverantiæ, quæ sola coronatur, ut loquitur D. Bernardus Serm. 1. de Resurrect. ubi alia multa pro eodem argumento
pulcherrima. Hinc Diva parens & humilis & immobilis ut columna, quam & constantia humilem, & humilitas immobilem faciebat. Hoc siquidem de humilitatis genio generoso descendit, ut reddat eos, quos feliciter insederit prorsus immobiles.
218
*De Baptista Dominus Quid existis in
desertum videre, arundinem vento agitatam? Matth. 11. v. 7. Et unde hoc illi? Utique quia humilis gradu sublimi, pro quo admiranda exempla succurrunt in Christi baptismo, in legatione Iudæorum, & verbis illis affectu tenerrimo repetendis: Cujus non sum dignus cal
ceamenta portare. Cap. 3. v. 11. Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. LucęLucæ 3. v. 16. Cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti, Joan. 1. v. 27. Marci. 1. v. 7. additur Procumbens. Omnium Evangelistarum verba proposita, quia in singulis aliquid dignissimum adnotatu. Divus Lucas dixisse Joannem ait non se dignum, qui solvat corrigiam calceamentorum. D. Ioannes non calceamenta dixit, sed calceamenti, quia neque corrigiam unam solvere merebatur. Quod Divus Marcus addidit Procumbens, magis vilißimi servi conditionem expressit, ut D. Joannes Chrysostomus adnotavit. Sed quod D. Matthæus inquit, plus adhuc emphasis videtur continere. Qui corrigiam solvit, etiam procumbens, pedem tangit: non sic qui calceos portat, ut cùm dominus ocreas aut crepidas induit, quod doctus dixit Interpres. Divus ergo Ioannes non solùm se ut calceamenta solvat protestatur indignum, quia sic pedes Christi tangeret, sed etiam ut portet etiam non tacturus. Talis Ioannes, & ita non arundo vacua, quæ omni vento motitatur, qui prædicatione sua non vanam quærat gloriam, quod est à Divo Hieronymo dictum: Humillimus siquidem, &
D. Hieronymus.
quem humilitas reddiderit adamantinis lapidibus fortiorem, ut loquitur Divus Ioannes Chry
D Chrysostomus.
sostomus Homil. 38 in Matthæum. Ut conjiciamus inde ColumnāColumnam fuisse Virginem plusquàm adamantinis lapidibus fortiorem, quam Agni
Id excellentius in Virgine.
sanguis largiter profluens non emollivit nisi ad lacrymas, sed æterna fortitudine roboravit, Quo enim magis impulsa est in Filij paßione, eo fir
Richardus à S. Laurentio.
miùs stetit. Inde Ioan 19. Stabat autem &c. Sic Richardus à S. Laurentio Col. 494. in fine. juxta quem Col. 491. & illud: MARIÆ stabilis soliditas, ipsius humilitas. Sic ille. Quibus stantibus stare potuit quod per errorem positum Humilis pro Immobilis. Sed restituenda nativa lectio, quam præ se fert scriptionis tenor. Et ad alia transeundum, levi errore designato n. 912. col. 3. Tam pro Iam.
§. X.

§. X.

De Religionibus Dominicana & Franciscana. Ad Num. 914.
219
*SUnt in præfato loco errores aliquot,
Errores typographici.
ubi erratum nihil valde placuisset. col. 3. Numerati pro Munerati, diversa nimis significatio. col. 4. deest legitima interpunctio post verba illa, Dominicus & Franciscus sunt: sequitur: Ab ijsque continuato nexu, ubi cum debuisset, apponi aut comma, aut aliud quid juxta leges Grammaticæ, quas non est facile semper adaptare. Fœda est confusione peccatum. Ibidem, Tempus pro Opus. & Delibatæ pro Debilitatæ. Sed ad Columnam tertiam gradus revocandus, ubi inter duas dictas præclarissimas Religiones quædam est observata parilitas, ut ea ex parte, dum heroes heroibus diversa in classe respondent, Ecclesiæ brachia mirabili|ter comprobentur. Est autem typographica incuria inter ibi compellatos damnanda confusio, unde parallela illa ad clariorem redigenda formam, & numerosiore serie, (prætermissis tamen plurimis) piorum lectorum ingenuis obtutibus sine cura temporum proponenda, ex Sanctorum classe, de qua dictum, quibusdam reproductis, cùm litterariam possint clarioribus præ alijs splendoribus illustrare, Scilicet
220
*S. Thomas. S. Bonaventura.
Parallela Scriptorum.
S. Albertus M. Alex. Hallensis. S. Raymundus. S. Ioan. Capistranus. S. Antoninus. S. Antonius. S. Vincentius Ferrer. S. Bernardinus. Tarantasia. Ruvare, & Perettus, Pontifices. Vincentius Bellov. Ioan. Parmensis. Hugo Cardinalis. Hugo Castronov. Durandus. Scotus. Turrecremata. Tarrelacunensis Primas Hispaniæ. Cantipratanus. Pontius Carbonellus. Umbertus. Moaldus. Paludanus. Bassolius. Capreolus. Lychetus. Cajetanus. Aureolus. Hervæus, Okamus. Ferrariensis. Trombeta. Iabellus. Mayronius. Holchot. Rubionius.
Soncinas. I. Alois.
Conradus Koallim. Conradus de Saxonia. T. Lentinus. Richardus. Deza. Tapia. Flandria. Valera. Eymericus. Pelagius Alveres. Sylvester. Angelus. Pagninus. Marius à Calasio. Oleaster. Galatinus. Sotus 2. Rodericius 2. Ledesma 3. Bordonus. Miranda, Ioan. Bapptista Mexicanus, Maluenda. Uvadingus. Canus. Sosa. Medina Barthol. Medina Mich. Taulerus. Henricus Harpias. Viguerius. Vigerius. Nazarius. Rada. Corduba. Corduba. Albalda. Iribarne. Nugnus. Casponus. Navarretus. Brizennus. Nider. Guadalupe. Alanus. Guerra. Sixtus Senensis. Fevardensius. Alvarecius. Herincx. I. à S. Thoma. Pontius. Arauxus. Scribonius. Godoyus. Marchantius. Gravina. Murcia. Bañez. Faber. Victoria. Arevalus. Castillius. Gonzaga. Torre. Cœlestinus. Martinez Segov. Dolanus. Zonardus. Bassæus. Raynerius. Castilentus. Pradus. Alf. à Castro. Fumus. Armilla. Zamorensis. Morbinius. Casarrubius. Tabiensis. Rosella. Candidus. Gasualdus. Goned. Smising. Acaius. Villalobus. Forerius. Titelmanus. Ludovicus Lopez. Delgadillius Episcopus Turiciensis. Beja. Angles.
Antonius Senensis. Garganus Senensis.
Catharinus. I. Anglicus, Serra. Bergius. Sotomajor Vrit. Frances. Bartholomæus ab Angelo. Ungarellus. Lublinus. Trexus. I. à Vitriaco. I. à Marchia. Gorranus. Coriolanus.
Ciaconus. Rudolphus.
Pisanus. Portellus. Gallegus. I. Soria. Ferre, Zamorus. Ioan. à Cruce. Raggius. Lanuza. Pise. Marc. Combefis. Haye. Buseus. Bustius.
Pontellus Giuniparus.
Avendañus. Stella. Continnius. Gazus. I. Lopecius. Pineda.
Coquetius. Bononia. Marieta. Vulpes.
Sivilla. Sebast. Sachus. Calvus. Cartagena. Sousa Lusit. Crousers. G. Pepinus. Mautinus. Lud. Granatensis. Cornelius. Mutus. vel Panicarola. Vide infra. Feus. Ceyta. Caceres. Gerardus à Brittasone. Mercatus. Ber. Astensis. Corradus. Ign. Lupus. Hinojosa. Chassaing. Avila. Torquemada. Montignolus. Perticca. Annius. Haroldus. Naclantus. Nicolaus de Orbellis. Herrera. Herrera. Paulus de Leone. Corradonus. Ægidius Foscarius. Adamus. Claremontanus. Cetum. Pelbartus. Alba. Almonacirius. Manerus. Ioan. Vincentius. Moronus. Leander Albertus. M. Ulysipponensis. Pemesal. Corduba Peruv. Fernandez. Salinasius. Acuña. Orè. Fran. à Cruce. Bonetus. Casaus. Ioan. Ribas. Greg. Garcia. Marcellus de Rivadeneira. Philippus Bromier. Philippus Diaz.
221
*Quò fessum rapitis Patres? Sistamus
jam, & sint prædicti satis; in suis enim familijs noti illi, licet mirum non fuerit ab aliquibus præ illorum multitudine, aut quia minùs ad ista attentis, penitus ignorari. Pro ipsis ergo, & pro exteris præmissis poterit satis esse catalogus, ut dignum possit quis de litterario certamine inter præfatos Ordines formare conceptum, quos ego qualicumque hac opella, | affectus mei indice, studeo in possessione gloriosi nominis consistente feliciter pergere, & aliqualis incrementi pretiosa consortione in Domino gloriari. Quod quidem & pro alijs, si feliciter contingeret, perplaceret, circa quos non vacat calamum relaxare, de quo jam excusatio in Epithalamio extat: & quod minus in illo, aliquod in Amphitheatro reperit supplementum. Dignissimæ quidem castrorũcastrorum acies ordinatæ, ut in earum commendatione integra volumina pangerentur. In quo Carmelitana
De Carmelitana familia.
familia habet unde valde possit, sobriè tamen gloriari, cujus unus filius, Venerabilis P. Fr. Dominicus à Iesu Maria, talem ac tantum meruit Encomiastem, qui elegantia summa, & libro molis non exiguæ, vitam est ejus dignis cum parergis Religionis Sanctæ complexus: Illustrissimus inquam D. Ioannes Caramuel, qui curas inter sublimes docendi mundum, temperato jam spiritu, & se hinc inde acriter impetitum defendendi, laborem illum, qui adeò videbatur peregrinus, assumpsit. Ipsum siquidem tantoperè odor religiosæ illius institutionis attraxit, ut in eo non solùm sequelam jucundam & amaverit, & fuerit deprecatus dicens: Trahe me: in odorem curremus &c. Cant.
Cant. 1. v. 3.
1. v. 3. Sed per otium ipse voluerit, dum librum conscriberet, & sic præclara gesta revolveret, usque ad summas delicias delectari. Bono quidem pollebat gustu Sanctus Elias Carmeli habitatione jucundissima recreatus: & bono etiam proculdubio pollent, qui decore Carmeli se refovent, de quo Isaiæ 35. v. 2. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli &c. Ec
Isai. 35. v. 2
clesiæ inquam datus decor, qui à Carmelitana familia venit. In quo & negotium Virginis agitur, de quo & dictum n. 33. & seqq. Neque enim de mole illa terrea quantumvis amæna & fertili sermo esse potest, in barbarorum jacente potestate: unde ad sensum est sublimiorem adsciscendum, & satis ille commodus, si de Carmelitanis alumnis accipiatur. Verissimè enim Religiosis eorum cœtibus Ecclesia decoratur.
223
*Et Dom. quidem Caramuel Discal
Laudata illius sanctitas.
ceatum sibi celebrandum adlegit: nec tamen proptereà existimandum ad solos Teresianos Carmeliticam transvolasse sanctitatem, cùm in primigenio florere etiam instituto videatur. Unde nostris diebus S. Andream Corvinum, & S. Mariam Magdalenam de Pazzis, Catalogo vidimus Sanctorum adscriptos, & alijs etiam additos celeberrimæ in Ecclesia probitatis. Quod autem ad sapientiam attinet, sunt etiam
Commendati Scriptores.
ex Carmelitis complures & clarissimi Scriptores, qui videri possunt apud Sixtum Senensem Libro 4. Bibliothecæ, & apud P. Possevinum tribus in Tomis eruditißimi Apparatus. Sed sunt prætereà alij noviores, inter celebriores jure optimo referendi. An non talis Mag. Joannes Baptista Lezana moralis Theologiæ jubar? An non Mag. Franciscus Bonæ Spei, Scholasticæ? An non etiam Mysticæ, exegeticæ, & Concionalis Mag. Joannes da Sylveira? Ut sua etiam sit laus Salmanticensibus, & Complutensibus suomet lumine manifestis. Quomodo enim sublimi adeò in monte fundati latere possint? Aut quomodo Deipara primogenitos filios non studeat continuatis cæli dotibus promovere? Illius est vox: In vijs justitiæ am
Et dotes à Virgine.
bulo, in medio semitarum judicij, ut ditem diligentes me, & thesauros eorum repleam. Proverb.
Prov. 8. v. 20.
8. v. 20. & justitiæ quidem ac judicij æquitas postulat, ut erga filios copiosior sit, & continuata largitio: filios inquam quadam primogenituræ prærogativa sine aliorum injuria præferendos. Quos oro ut sint brevi hac, sed sincera commemoratione contenti. Et de Cle
De Clericalibus Ordinibus.
ricalibus quidem Ordinibus dictum nihil, cùm possent multa, quia, & si liberet, non licuit urgentioribus impedito. Et modò unius ex præcipuis commemoratione subjuncta, inde poterunt alij quod sibi benè visum fuerit, similitudinis conscij, me annuente & plaudente in suam gloriam derivare. Pro quo audiendus P. Fr. Illuminatus Moronus in Responsis mora
P. Moronus.
libus, Respo. 86. n. 6. ubi, circa casum loquens de quo ibi, sic habet: & ita practicatur in Illustrißima Religione PP. Theatinorum, quæ multis doctißimis viris decoratur. Sic ille, & ego, quibus & tacentibus, mundus loqueretur Universus. Videndus etiam præfatus Scriptor Responso 89. nu. 27.
§. X.

§. X.

Pro Societate IESV & illius Elogio à Num. 916.
224
*NVm. 917. col. 2. Ausim pro Cursim.
Ibidem Ntus pro Natus. col. 3. Candentibus pro Cadentibus. Ubi juxta rei veritatem stare utrumque potest. De hæreticis siquidem erat sermo, qui in Septentriore Luthero duce & auspice, tamquàm stellæ draconis circumvolutæ caudæ ceciderunt. Et quidem quia candentes, ardore inquam effrænatæ libidinis, pro quo ille egregius magister, qui & diabolica æmulatione cœpit facere & docere, virgine Deo Sacrata ducta inferales nuptias, cujus & illa dogmata, veneris usum non minùs necessarium quàm victum; & quòd si uxor non annuat, subintret famula. Et quales ex hac schola discipuli prodituri? Quid Anglia? & cui non nota Henrici Octavi decantatissima turpitudo? & super candentes carbones istos nova Ecclesia fundata, quam illi clamitant reformatam. Cùm tamen Christus suam & unicam & veram super petram dixerit esse fundandam: petram, inquam, continentiæ exactissima observantia frigescentem, cujus & posset esse magister dicens: Vt per hæc
efficiamini divinæ consortes naturæ, fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem 2. Pet. 1. v. 4. Ubi Societatis filij speciatim admoniti, quos Deus, ut Ecclesia clamat, teterrimo monstro Luthero, & alijs farinæ ejusdem, singulari providentia opposuit; quos & proptereà sanctissimus Fundator corpore & mente Angelicam voluit puritatem imitari. Outinam conservet Deus, quod operatus est in illis, sic cum Vate Rege clamantibus Psal. 67. v. 29.
Psal. 67. 29. & 31.
Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. | Ubi & quod sequitur attendendum: Increpa feras arũdinisarundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum, v. 31. Ubi Genebrardus lascivientes, salaces, dissolutos more vitulorum. His ergo cùm opponantur illi, quos orantes vates inducit, & quibuscum ille orat, eximia est accuranda custodia puritatis, qualem in Societate & gratulamur, & exoptamus, & corditus deprecamur; non enim nisi cælesti rore candens potest frigefieri caro, & Angelicam puritatem æmulari. Hinc Angelum supra petram sedentem viderunt mulieres sanctæ resurrectionis die, & ac
cedens revolvit lapidem, & sedebat super eum. Matth. 28. & quo hoc tempore? Valdè manè. Marci. 16. Quando videlicet lapis perfusus rore: nam & circa lapides etiam adhibenda cura, siquidem, & lapis solutus colore in æs ertitur. Job 28. v. 2. & duros ad talia solet libidinis ardor reddere dissolutos. Est ergo lapidum cum Angelis jucunda cognatio, sed si illi præ continentia frigidi, & rore cæli perfusi.
225
*Num. 921. col. 2. Terram pro æternam. Quàm hoc in hominibus mutationis genus fre
quens, ut æternorum loco terram & terrena, errore lamentabili, complectuntur? Dilectus meus mihi, & ego illi, qui pascitur inter lilia. Cant. 2. v. 16. Circa hunc locum discursus versabatur.
Cant. 2. v. 16.
Et ex eo fit planum cælestem sponsum sic nostri amatorem fidelem, ut totum se nobis impendat, affectum nostrum à terra & terrenis abstractum velle, ut dicere quisque cum Sponsa velit: & ego illi, & quis ille? Audiatur Apostolus quidquid desiderari posset in hac parte complectens dum sic ait: Primus homo de ter
1. Cor. 15. v. 47. 48. & 49.
ra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. Qualis terrenus, tales & terreni: & qualis cælestis, tales & cælestes. Igitur, sicut portavimus imaginem
terreni, portemus & imaginem cælestis. 1. Cor. 15. v. 47. 48. & 49. Ubi cælestia pro æternis constitui certissimum est, quia & talis secundus Adam, juxta eumdem: Jesus Christus heri, & hodie: ipse & in sæcula. Hebr. 13. v. 8. Qui ergo futurus Christi, & futurus Christo,
Hebr. 13. v. 8.
terrenum debet vitare contagium, quia cum cælesti res agitur, & eatenus ad æterna properandum. Et quidem Sponsus cùm cælestis esset, pro nobis non solùm terram assumpsit, sed & terra factus est, quia factus homo, cui dictum suo ob Opifice: Donec revertaris in terram, de qua sumptus es: quia pulvis es, & in pulverem reverteris. Gen. 3. v. 19. Sed ita factus
Gen. 3. v. 19.
terra, ut eam redderet sua assumptione cælestem, dotibus cælestibus exornatam. Unde & dicere Apostolus meritò potuit: Secundus homo de cælo, cælestis.
226
*Et tales voluit & vult Societatis suæ
Genius ille Societatis IESV.
filios sanctissimus Parens, dum propter ministeria adeò gloriosa, & Ecclesiæ utilia omne terrenum compendium exclusit, neque honoris gradus cum privilegijs ad corporalia commoda spectantibus ulla ratione permisit. Vt sic dicere quilibet cum Sponsa queat: Dilectus meus mihi, & ego illi. Vbi & quod additur huic mysterio deservit: Qui pascitur inter lilia. Hoc enim considerationem nostram pulsat; ut recordemur iterùm liliorum, quæ divinum Encomiastem meruerunt, dum sic Matth. 6. v. 28.
Matth. 6. v. 28.
Considerate lilia agri quomodo crescunt: non labo
rant, neque nent &c. Sunt ergo lilia animi à terrenis eximij, & Dei paternæ providentiæ concrediti pulcherrima simulacra, inter hos enim nobiles spiritus pascitur Christus: hæc enim est eorum felicitas, & cura reciproca, ut sicut ipsi solicitudinem circa terrena depellunt, ut possint dicere: Ego illi, ita & pariter: Dilectus meus mihi. Quo nihil potest cogitari felicius: cùm & dicere pariter possit: Venerunt
Sapient. 7. v. 11.
mihi omnia bona pariter cum illa. Sap. 7. v. 11. Cum illa inquam æterna Sapientia, & æterna Sapientia Christus est. Quod si de humana interpretari libeat, potest Societatis alumnus idipsum pronuntiare, qui Sapientiæ immoratur officijs, nullo terreno commodo reportato, utpote qui omnia bona aliàs desiderabilia, sola habita, & ritè dispensata sapientia possideat, & sit illa suimetipsius & pretium & præmium non terrena, aut animalis à Divo Jacobo Majestate Apostolica condemnata. Iacob. 3. v. 16. Vbi non est animus, ut aliàs dictum, honestas
alibi consuetudines vigentes suggillare: visum est enim prudentibus legislatoribus pro majori, quod spectabant, bono, suis attentis institutis, fragilitati naturæ aliquo modo connivere. Sæpè turbæ secutæ Christum, & tamen bis tantùm miraculosa sunt panum & piscium multiplicatione refectæ. Quid ibi caussæ? quia tunc Dominus, pro occasione & tempore illud opportunum subsidium, ut libentiùs deinde con
Marci 6. v. 34.
currerent, misericorditer arbitratus. Misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, Marci 6. v. 34. Eorum ergo fragilitati subsidio specialiter destitutæ impendendam tunc & iterùm, & non aliàs judicavit. Quod poterit qui voluerit circumstantijs perpensis applicare.
227
*Ibidem col. 3. errores duo. Timorem pro
Amorem. & Respondere pro Rependere, in D. Bernardi auctoritate circa citatum locum Cant. 2. v. 16. qui Societati accommodatus unde minùs benè mutatio amoris in timorem cadit: siquidem Sanctissimus ejus Institutor non timore, sed amore potiùs voluit eamdẽeamdem amplexos in progressu divini servitij gubernari: Sic enim Parte 3. ConstitutionũConstitutionum. Cap. 1. §. 26. verbis
Constitut. P. 3. C. 1. §. 26.
illis: Omnes rectam haberi intentionem studeant non solùm circa vitæ suæ statum, verùm etiam circa res omnes particulares, id semper in eis sincerè spectantes ut serviant & placeant divinæ bonitati, propter se ipsam, & propter charitatem, & eximia beneficia, quibus prævenit nos, potiùs quàm ob timorem pœnarum, vel spem præmiorum, (quamvis hoc etiam juvari debeant) & crebrò admoneantur ut in omnibus quærant Deum, exuentes se, quantùm fieri potest, amore creaturarum, ut affectum universum in carum Creatorem conferant, eum in omnibus creaturis amando, & omnes in eo, juxta sanctißimam ac divinam ipsius voluntatem. Hæc ille: quibus nihil dici opportunius potuit ad vim sententiæ explicandam, quam sumus cum Sponsa prosecuti, Dilectus meus mihi. En illius charitatem, & eximia beneficia, quibus nos Creator, Redemptorq́ue prævenit. Totum se ipsum impendit: debet ergo propter se ipsum amari: debet & propter beneficiorum eximiam | collationem. Abstrahendus ergo ideò monemur affectus, quantùm fieri potest, à creaturis, & in illo collocandus. Hinc, & ego illi. Ego inquam, non mei aliquid, & ita quantùm fieri poterit, nihil creaturis attrahentibus reservandum, sed quasi ex æquo amorem gerere, quod à D. Bernardo dicebatur. Ad quod equidem Societatis legitimus filius debet contendere, quia per timorem nulla stare potest æqualitas, cùm amori amor, non timor debeatur.
228
*Quamvis hoc etiam juvari debeant. Ubi
Timor qualiter adhibendus.
de servili, laudabili tamen, timore, sermo est. Cùm enim & servi simus, mirum non est si proprius talis timor, ut amoris adminiculum, exigatur. Capite nobis vulpes parvulas, quæ demo
Cant. 2. v. 15.
liuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Sic immediatè præcesserat. v. 15. Vbi timoris, à quo incipiendum, incitamentum exhibetur. Et si quis in statu gratiæ sit, & vinea floreat, timendum tamen à vulpibus, cujus tanta esse astutia potest, ut vineam demoliantur, ut animam à statu gratiæ infelicissimè, & fortè irrevocabili fortuna deturbent. Divus Gregorius Nyssenus pro illustrando præfato loco, & declarandis vulpibus, illud gravissimum D. Pauli commonitorium adducit ex Ephes. 6. v. 10. & seqq. ubi
Ephes. 6. v. 10. & seqq.
armatos omni armorum spiritualium genere fideles cupit: Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem, & sanguinem, sed adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum &c. Et quis ad hæc non timeat? Ideò de timore sic præmiserat: Servi obedite
Vers. 5.
dominis carnalibus cum timore & tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo. v. 5. Christo ergo in timore & tremore serviendum, & quis non timeat, cùm armatas contra se inferni videat potestates? Hoc ergo est, quod Sponsæ dicitur, cùm de capiendis vulpibus præceptum intimatur. Ut timeat quidem, sed non ut in timore persistat, sed ut in eo ipso Dei beneficium
D. Greg. Nyssen.
agnoscat. Pro quo citatus Doctor sanctus audiendus, sic enim ille in citatum locum post alia, quibus in Scriptura sacra significatam diaboli potentiam demonstravit. Hic ergo talis & tantus Imperator legionum dæmonum, quemadmodum à vera & sola potestate nominatur parva vulpes, & omnes qui eum circumstant, & universus, qui est sub ejus potestate exercitus, omnes ex æquo despectui habiti nominantur vulpeculæ ab eo, qui incitat venatores ad eos venandos. Si autem fortè fuerint Angelicæ potestates &c. Iuxta quæ quando timoris proponuntur ingentia motiva, dæmonum ante oculos potestate prolata, Angelorum pariter subsidia proferuntur, qui vulpium prædictarum solertissimi venatores: ut amor inde sic providi animarum custodis excitetur. Sic & Apostolus cùm timorem & tremorem præmisisset, subdidit: In simplicitate cordis vestri. Quod ad amorem spectat, quia ad sinceram intentionem, ut à D. Ignatio superiùs illustratum. Utinam & illum nos, non degeneres filij, dicto obsequentes illustramus.
Sic oro; & obsecro ex animo, hoc ipso fundatęfondatæ Societatis Anniversario die, centum jam triginta & sex elapsis annis ut inter antiquos possit Ordines numerari, Divis Cosma & Damiano fortunatis auspicibus, & benè Arabibus, cùm sit notissimum Provinciam nullam, præter Arabiam, felicem nuncupatam, quidquid
Virgil. 4. Georg.
visum magno Poëtæ fuerit, cui
Gens fortunata Canopi.
§. XI.

§. XI.

Discursus doctrinalis ex occursu errorum.
229
*NVm. 928. col. 3. in Virgiliano versu
fœdus lapsus: cum enim sic ille:
Igneus est ollis vigor, & cælestis origo.
Vigoris loco ignis: unde nec sensus poterat, nec carminis legitima structura constare. Ubi quidem quod ad rem ipsam attinet, error major, cùm juxta doctos Interpretes, rationalem animam igneam esse Maro censeat, addit P. Cerda, etiam aëream, quia ex igne & aëre conflatam, unde & cælestem dictam, sicut ex terra & aqua corpus. Sed quod ad aërem spectat bono suo discursu elicit doctus Pater, cùm ex Virgiliano textu nihil appareat tale, unde & P. Pontanus solius ignis meminit, quem so
lum in Vate recognovit. Vult autem etiam ille priorem carminis partem per se stare, neque illius sensum à subsequente pendere. Itaque illud:
Igneus est ollis vigor.
Conditionem animarum indicat, & ollis non esse cum seminibus construendum, cum dicitur:
Et cælestis origo Seminibus.
Cum sensus sit seminibus cælestem originem adscribendam, quæ in animabus hominum præ alijs excellit. Neque enim semen dici solet id, quod virtute seminis procreatur. Ad quod qui
Non admittitur.
dem facilè responderi posset., ut stet congrua locutio convenientius dicendum illud ollis non designare animas, sed semina, cùm nihil cogat aliter arbitrari. Mundum esse animatum indicaverat ille, cùm illius præcipuis partibus memoratis subjunxit:
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, & magno se corpore miscet.
Quod P. Cerda ad pium trahit intellectum de existentia Dei in illis. Sive autem hoc, sive illo sit loquendum modo, apud eumdem sic statim:
Vnde hominum, pecudumque genus, vitæque vo
lantum.
Et quæ marmoreo fert monstra sub æquore pon
tus.
Ad hæc ita Igneus est Ollis &c. Ex quibus con
Quæ Poete mens.
spicuum habetur illud ad animas hominum non esse tantùm referendum, sed ad illos, pecudes, vitasq;vitasque volantum &c. Ut etiam in illis vigor igneus sit, si non ita cum seminibus congrua constructio videatur. Quòd autem congrua esse queat, ex eo ostendi potest, quia ex spiritu alente omnia, & mente se magno corpore miscente, elici à Poëta potuit pro ijs, quæ recensuit postremo loco, nobilia esse semina, in quibus vigor, & origo cælestis, utpotè ab illo spiritu & mente prodeuntibus, sicut & prodeunt hominum, pecudumque genus, vitæq́ue volantum &c. Vnde, inquit, scili|cet ex spiritu & mente. Inde ergo & semina cum qualitatibus memoratis. In quo errores non tolerandi admissi, sicut in alijs, de quibus in enarratione illa Anchisiaca, ubi de animarum transmigratione, errante apertè depravato judicio, & sic caligante lumine rationis. Licet P. Pontanus talia metaphoricè esse accipienda admoneat, quæ de ignea animæ natura à Virgilio, & alijs proferuntur.
230
*Iuxta quæ cælestem animæ rationa
lis esse originem extra dubium est: quòd autem ignea, commoda metaphora, admittendum sanè, cùm ex eo id habeatur ut ejus affectus sursum debeant emicare, sicut de igne ab Ovidio dictum Metam. lib. 1.
Emicuit, summaq́ue locum sibi legit in arce.
Ovidius.
Sursum corda clamat in Missa Sacerdos. Et cur sic clamat? quia dicturus statim Angelica
hymnodia compilata: Cum quibus & nostras voces ut admitti jubeas deprecamur, supplici confeßione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth: plena est omnis terra gloria ejus. Quæ verba Seraphinorum sunt ex Isai. 6. v. 3.
Isaiæ 6. v. 3 & 6.
& constat Seraphinos suo nomine ignem designare: unde & ignis non triste ministerium, ut aliàs citatus nuper Maro, sed lætum & gloriosum exequuntur. Et volavit ad me unus de Seraphim, & in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Quia ergo trisagium decantantes ignei sunt, & igneo adscripti ministerio, igneos nos etiam Ecclesiæ sanctæ Spiritus esse contendit, & cum illis trisagium pariter personare: ideoq́ue & sursum habere corda; sed tamen munda: ideò siquidem pro munditia Prophetæ volat cum calculo ignito Seraph: sic enim cum beatissimis cantoribus poterit mundus labijs & corde divinam repetere cantilenam. Et quidem cùm
supra cælos aquæ sint, sic multis in locis clamante Scriptura. Et aquæ omnes, quæ super cælos sunt &c. Psal. 148. v. 4. & alibi. Mirari juvat cur ad Prophetæ labia purganda non sint illæ adhibitæ, sed ignis sit applicatione peracta. Et videtur equidem, ut alia non sint neganda mysteria, ad id, quod diximus, referendum: Seraphini enim, cùm ignei sint, igni tractando aptiores, qui ex nativa conditione sursum evolat: & tales sibi comites divino illo in officio exquirere, qui sursum habeant corda, & sine violentia id ulla, qualem in aquis supra cælos evectas posset aliquis suspicari. Vbi & consi
deratione dignum occurrit id, quod post præfata Sacerdos verba subnectit: Hossana in Excelsis, ex Marci Cap. 11. v. 10. cùm in Matthæo sit, In altißimis. Cap. 21. v. 9. Videtur enim apponi velut clausula præcedentium, & unum ex illis canticum concinnari. Et cur ita? Ideò utique ut indicio sit homines posse cum Angelis laudes in cælo cantare: siquidem Hossana hominum canticum est, & puerorum
Vers. 15.
præsertim: & pueros clamantes in templo, & dicentes: Hossana filio David. Matth. suprà v. 15. Quibus in clamoribus violentum nihil esse potuit, unde in fine contentiosiùs cantitabant, quando jam triumphalis fuerat strepitus absolutus. Clamantes in templo. Ad hoc ergo conatus noster dirigendus, ut de consuetudine fiat natura; quod multis accidit, ut mihi pernotum, non sine difficultate à memoria cælestium avocatis. O felices, in quibus & æternæ felicitatis signum inter ea, quæ haberi in vita mortali possunt, præclarissimum! Ut unum hoc sufficere pro multis queat, quæ dici in caussa præsenti possent, si non alia revocarent.
231
*In eodem num. col. 4. sic hac do causa
pro Hac de caussa, scilicet Do pro De, Et an hic aliquid, ex quo doctrinæ conferri possit auctarium? De remissione peccatorum agebatur, in cujus obtinendæ cura non est solœcismus admiscendus. Committitur ille,
Quid ille.
Quoties malè verba cohærent,
Adjiciens, quæ sunt removenda, repellens
Quæ meritò adjicienda forent.
Igitur hac de caussa solœcismus est, quia Do verbum accusativum exigit, non ablativum. Qui ergo obtinere peccatorum remissionem velit, debet se sincerè & humiliter accusare. Ex cujus præcipuæ circũstantiæcircumstantiæ defectu solet indulgentia aut impediri penitùs, aut certè retardari. Debet insuper nihil auferre, ubi pręsertimpræsertim de confessione agitur, ne scilicet pudore quis ignobili & exitioso ductus, id taceat, quod deberet clarè & integrè judici conscientiæ suęsuæ à Deo præstito propalare. Vbi non pauci ob vitandam temporariam aliqualem confusionem, æternæ non dubitant subjacere, pro quo formidanda exempla succurrunt. Notissima historia est Pharisæi & Publicani, de qua Lucæ 18. Descendit hic justificatus in domum
Lucæ 18. v. 14.
suam ab illo. v. 14. & unde hoc? quia verè & integrè se accusavit, quod in Pharisæo desideratum. Pro quo Divus Augustinus: Enarra
tione 2. in Psal. 31. ita scribit circumscriptis nonnullis: Ideò Publicanus non audebat oculos ad cælum levare, quia se ipsum intuebatur, conscientiam suam puniebat. v. 13. Ipse sibi judex erat ut ille intercederet, (Deus) Ipse puniebat, ut ille li
D. Augustinus.
beraret. Ipse accusabat, ut ille defenderet. Itaque, fratres mei, erat & Pharisæus ille peccator. Sed perversus & nesciens quò venisset, erat tamquàm in statione medici curandus, & sana membra ostendebat, vulnera tegebat. Deus ergo tegat vulnera, non tu. Nam si tu tegere volueris erubescens, medicus non curabit. Hæc ille: juxta quæ satis perspicuum evincitur PublicanũPublicanum & se accusasse ex animo, & integrè, utpotè qui Pharisæo penitus contrarius opponitur, qui rectè facta sua singillatim, nullo dempto, depromebat, in accusatione perfrigidus; & ita Publicanus ex adverso stans non Deo solùm, sed hominibus satagebat fieri manifesta: hoc enim & statio à longè, & demissio oculorum, & percussio pectoris indicabant. Non ergo vulnera erubescens tegebat, & sic à medico, & breviter, &
integrè persanatus. Vnde futuræ Sacramentalis Confessionis auspicia consignata, in qua perfecta sanitas accusatione sincera & humili, necnon integra, superata erubescentia comparatur. Sic & vitandus moralis solœcismus à
Moralis solœcismus.
Pharisæo commissus, in quo cum accusatione malè verba cohæserunt, dum quæ erant removenda, adjecit, bonorum scilicet operum jactabundum compendium: & adjicienda repulit, | humilem scilicet & sinceram peccatorum accusationem turpi pudore correptus, certa animi superbientis appendice. Tacuit unde profice
D. Augustinus.
ret, non tacuit unde deficeret. Tacuit confeßionem, clamavit præsumptionem. Tacui enim dixit, non sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur: taceret merita sua, clamaret peccata sua. Sic idem Doctor sanctus circa verba illa citati Psalmi. v. 3. Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clama
Psal. 31. v. 3.
rem tota die. Morbus equidem, quo exarescunt ossa, immedicabilis est, quoniam ad intima penetravit, præ diuturnitate. Et tales ij, qui in Confessionum frequentia deficiunt, aut illas perverso usu defrustrant, vix enim nisi per extraordinariam Dei misericordiam emergunt, unde & formidanda, ut dixi, exempla perditione animarum perpetua reliquerunt.
232
*In eodem erroris loco aliunde etiam
erratum videri alicui possit, ex eo scilicet quòd causa uno tantùm S. formata reperiatur, cum duplex habere debuisset. Sed quidem à me tunc ita scriptum usum peritorum amplexo. Quia tamen posteà deprehendi à modernis Scriptoribus, & antiquitatis exactissimis observatoribus cum duplici S. conscriptam, cœpi eos sequi, & in progressu scriptorum id inviolabiliter observavi. Et cui non honorificum fuerit Justum Lipsium hac in caussa sequi, quem tot secuti? Scribanus, Cerda, Mariana, Arriaga, Editor Instituti Societatis, Moronus, Tamajus, Andreas Christianus, Hermannus Hugo, Thomas Bonius, And. Pintus. Quia tamen & periti & exacti etiam uno sunt S. contenti, ut sint equidem per me licet, scriptum ulteriùs uti jam cœpi, bona legentium gratia, quibus visum mihi est etiam rei adeò judicio multorum levis reddere rationem. Et rerũrerum etiam levium curam habendam Scriptoribus non levis momenti negotiũnegotium arbitror, quia ex lapsibus hujusmodi solet circa majora fieri conjectura à multis, quibus circa judicium pro illis aut maturitas deficit, aut peritia. Et citatus quidem Lipsius ita scribit in Centuria singulari ad Germanos & Gallos. Epist. 31.
Lipsius.
Quid ita? Quiáne ambio hæc talia? Quia φιλοπμία (Ambitio) cor hoc poßidet? Non ita est, fateor: nec communes aut populares laudes; sed nec judicia, valde moror, à Pighio tamen aliquo amari, æstimari, laudari (candidè dicam) æstimo, amo. Sic ille viro non mediocriter erudito. Ubi non se valde morari populares aut judicia candidè profitetur. Dum autem Valde addidit, non omnem judiciorum talium respectum exclusit: quia revera excludendus penitus non est, in eo præsertim, qui ad communem utilitatem scribit, minimè obtinendāobtinendam, si quod scribitur multis non videatur placiturum; ex eo enim quod non placet, quomodo possit utilitatis fructum sibi Scriptor polliceri? Quod sapit, nutrit. Utinam & hæc, & alia, in quibus non Stoica severitate procedo, sed Deo placendi studio, cujus & gloriæ milito, cujus si beneplacitum arrideat, hoc ero superabundanti præmio contentus, cetera ut ipsi libuerit stadium fortunæ decurrant.
233
*Num. 930. col. 2. Ordinandis pro Or
nandis. Et sensu quidem absurdo, ubi de lunulis agebatur, quibus solebant pedes mulierum exornari. Vbi non quidem ordo, sed sempiternus horror inhabitat, dum multi cum Holoferne ad libidinem accensi sempiternis horroribus subjacuerunt: Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus.
Iudith. 16. v. 11.
Iudith. 16. v. 11. rapuerunt & animam sine ordine cruciandam: talis enim inordinatio ordinatissima Dei ordinatione permittitur; non equidem ut ultra meritum torqueantur; cùm sit receptum in Theologia dogma citra meritum potiùs futuram pœnam: sed quia in car
Ordo in tartaro esse nequit.
cere futuri, in quo nullus esse ordo poterit, sicut in communibus est videre carceribus; in quibus licet justa pœnarum sit servanda mensura; locus ipse ordinem non admittit, sed est in eo amara confusio, gemitibus, clamoribus, vinculorum stridore, graveolentia, quæ cum vincti in magno numero sunt, non possunt humana providentia profligari. Et quis carcer ut ille tartareus, in quo, heu, innumerabilis torquetur multitudo? Carceris vividam descriptionem exhibet Cassiodorus Lib. 11. Ep. 40. quam dedimus in Amphitheatro. n. 901. & bene incipit. Cella gemituum.
234
*Num. 944. col. 3. Pactionem pro Pa
stionem. Est autem pastio satis latinum nomen, actionem pascendi, & etiam alimenta designans. Sicut etiam pactio, qua plurium in rem aliquam consensus, seu promissio mutua designatur. Et quod ad veritatem rei attinet, stare quidem pactio posset. Sermo enim ibi de gloria, in qua Agnus, qui & Pastor, electos pascit, juxta id, quod in Apocalyp. 7. v. 16. & 17.
Apoc. 7. v. 16. & 17.
habetur, ubi quod recturus dicitur & deducturus, ad pastum referendum juxta Græcam lectionem. Quod equidem nihil aliud est quàm pactionis cum eisdem initæ complementum. Hinc illud D. Joannis Chrysostomi Sermone de Martyribus Tomo 3. Considera pactum, con
D. Ioan. Chrysost.
ditionem attende &c. pactum, quod spopondisti. Et quando illud: Certè in Baptismi susceptione, in qua renuntiare se dicit illum suscepturus Satanæ, & pompis ejus, cui statim promittitur vita æterna. Hoc est ergo, quod Agnus & Pastor erga fideles abrenuntiatores exequitur, dum regit eos, & deducit ad vitæ, æternæ inquam, fontes aquarum, pactionis suæ fidelissimus executor. Ubi & nos Recognitioni 4. Partis finem imponemus, de gloria agentes, qui dudũdudum de inferni carcere pręlocutiprælocuti. Sic equidem oportet, ut inter medias hasce sortes, juxta monitionem Propheticam dormiamus, Psal.
67. v. 14. Si dormiatis inter medios cleros &c. Pro quo & observatione dignum, ne ab Apocalypsis loco recedamus, Sextum illius ita finiri Caput: Venit dies magnus iræ ipsorum, & quis poterit stare? Iræ, inquam, sedentis in throno, nec non & Agni. Et ab ira Agni. Sic ergo cùm finiatur terribilis illa descriptio judicij, sequitur statim Septimum Caput, in quo de Electorum gloria, in quos non sedentis in throno severitas evibratur, sed largiflua benignitas, cum præmiorum opulentia pulcherrima: neque Agni ira, sed mansuetudo munifica, & ita Caput antithesi observanda concluditur sic: & deducet eos ad vitæ fontes aquarum: & absterget
Ibid. 7. v. ult.
Deus oranemomnem lacrymam ab oculis eorum. Præcedat | ergo inferni consideratio, subsequatur gloriæ. Sic in die iræ erit qui stare possit, & multi quidem erunt: nam tunc stabunt justi in magna
Sap. 5. v. 1.
constantia. Sapient. 5. v. 1. O felicitatem! Quis poterit stare? Interrogatio est? Respondetur ergo: Stabunt justi. Neque utcumque stabunt, sed in magna constantia, Id est, Immobili securitate, & insuperabili fortitudine, cum magna loquendi fiducia, juxta Dionysium Carthusianum & alios. Ubi & antithesis præcedenti similis: Capitis enim præcedentis finis ille: Et erunt
Ibid. v. ult.
gementes, & memoria illorum peribit. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi: & traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. Meliora Deus.
Loading...