*Dico secundò. Quando distributiones
distinctæ sunt, probabile est illas deberi trimestri, aut alio statuto vacationis tempore. Vt non
debeantur, faciunt Declarationes Cardinalium, ex
quibus est dudum citata, dum in ea sic subditur
:
Nemo tamen potest frui dictis distributionibus, quando
istæ distributiones sunt distinctæ à Præbendis. Idem
habetur in alia 17. Iulij 1597. sed strictiori, dum
sic ait:
Congregatio Concilij censuit non licere Canoni
Cardinalium Declarationes.
cis prætextu immemorabilis consuetudinis vltra tres
menses quotannis ab Ecclesia abesse, neque eo trimestri tempore posse absentes quotidianas percipere: quippe
quòd huiusmodi immemorabilis consuetudo vtroque casu sublata est Decreto Capitis 12.
Seßio. 24. Facit insuper quòd cùm distributiones interessentibus
tantummodò debitæ sint, & ita Sacri Canones
statuant, exceptio absentium, vt genio indulgeant
temporis spatio permisso, nullibi reperitur. Et ita
tenent. Naldus verb.
Distributiones, num. 3. innixus præfatæ Declarationi consuetudinem etiam
remouenti. Diana statim allegandus, pro se adducens non paucos. Tenent item alij, quos adducit Bonacina
Disput. 2.
de Officio diuino in Choro &c.
Quæst. 5.
Puncto 6.
numer. 7. Et etiam Trullench
Lib. 1.
Cap. 8.
Dub. 3.
num. 5. Quòd verò debitæ
sint, probat Bonifacij Octaui Constitutio, quam
Concilium Tridentinum innouat
citato Cap. 12.
dum distributiones etiam non interessentibus
conceduntur, quando adest
iusta & rationabilis
corporalis neceßitas. Talis enim debet existimari,
quæ in vacationibus istis interuenit, sine quibus
Chori labor valde molestus redderetur: pro quo
Bonacina eruditè discurrit
num. 7.
citato ex quo
P. Palaus
Tract. 7.
Disput. 3.
Puncto 9. §. 12.
num.
4. alijque apud Dianam
Parte 10.
Tractatu 11.
Resolut. 58. Et ante illos P. Thomas Sancius
Lib.
2.
Consil. Cap. 2.
Dub. 103.
num. 2. qui istam te
net sententiam, sed cum limitatione, quando scilicet statuta Ecclesiæ illas Præbendariis concedunt; vnde videtur supponere absolutè non deberi. Verùm limitatio non videtur absolutè adhibita
: quandoquidem, si per Concilium non esset ius ad illas, non possent per statuta concedi,
quæ dispositioni Concilij contraria esse ne
queunt, cùm in eo sic addatur:
Non obstantibus
quibuscumque statutis & consuetudinibus. Quia verò dubium aliquod circa mentem Concilij esse
poterat, dum trimestre absentiæ concedit, sic
subdit citatus Auctor post adductam rationem,
de qua nuper:
Item, quia sic vsus interpretatus est.
Hac ergo de caussa possunt statuta fieri, quæ
sint Iuris circa hoc interpretationes cum obligationis vi. Et ita tenere nonnullos ait maximè doctos Recentiores. Videtur etiam sic tenere P.
Palaus, qui cùm permissionem solitam appro
bet lucrandi his diebus distributiones, ex fructibus grossæ arguit, quos certum est lucrari absentes, cùm in omnibus eadem ratio inueniatur.
Nec dissentit Bonacina, qui non solùm ratione
consuetudinis legitimè præscriptæ, quadragenariæ inquam, id licere affirmat. Sed etiam ratione
Constitutionis: vnde id currit, quod de Statutis
dicebamus, pro quo & alios adducit.