*
NEgant aliqui, ex quibus Emmanuel
Rodericus
Tomo 1.
qq. regul. quæst. 35.
art. 5. sibi penitus concinnente Fr.
Ludouicus Miranda
in Manuali, Tomo 1.
quæst. 43.
artic. 5. §.
Tertiò pro. Et id probant, quia Religiosi semper hoc onus sub prædictâ obligatione suscipere detrectarunt; neque est vnde possit obligatio talis suboriri. Quòd enim Pius V.
An. Dom.
1567.
die 23.
Martij, expeditâ Bullâ eos ad Parochialem curam habiles reddiderit, ad id concessâ facultate non probat intentum; quia in eadem Bullâ addit,
Vt hactenus consueuerunt: ex quo
potiùs oppositum comprobatur. Addit tamen
teneri Religiosos ex iustitiâ facere, si non omne
ad quod Curati tenentur, quia verè Curati non
sunt; id tamen totum, quod fecissent ibi Clerici
Curati, vel alij Religiosi, impediti ne ministrent,
quia illi eos, quominùs id faciant, impedierunt, se
huic muneri destinantes, & coràm Rege agentes,
ne sibi ministerium huiusmodi tolleretur. Quia
ratio naturalis dictat, vt vnusquisque soluat damnum, quod suâ caussâ fuit illatum. Cùm charitatis autem obligatione, ex quâ aliquid inchoatum est, posse obligationem subsequentem iustitiæ coniungi, constat in eo, qui ex charitate
confessionem audire alterius incipit, quam tenetur ex iustitiâ perficere, propter iniuriam, quam
Pœnitenti faceret, qui propter obtinendam absolutionem peccata reserauit
: vt cum communi
sententia docet D. Sotus
in 4.
dist. 28.
q. 41. Hæc
Fr. Emmanuel, in quibus secutus Mag. Veracruz,
& Mag. Noronam, qui ita censuerant, & exposuerant, vt videri potest apud Fr. Ioannem Baptistam
Fol. 256.
n. 11. Pro eodem stat Fr. Antonius Remesal in Historiâ Guatemalensi
Lib. 10.
Cap. 22.
P. Pellizarius
Tractat. 8.
Cap. 4.
numer. 90. & alij
item, nihil nouis declarationibus Regij Consilij
permoti, de quibus statim.