*
ÆTernitas per coexistentiam ad
tempus imaginarium communiter
explicatur: ideò investigare oportet quid tempus imaginarium sit. Circa quod P. Izquierdus
Disput. 9.
Quæst. 3.
n. 104. remittens se ad dicta
Disput. 8.
n. 39.
& 40. docet non esse aliquid
reale & verum actui existens à parte rei, sed
esse extensionem quamdam successivam, seu
fluxum quemdam successivum ad instar motus, perpetuum, utrimque infinitum, carentem
scilicet principio & fine, invariabilem, incorruptibilem, à Deo distinctum, & independentem ab ipso Deo: & consistere in reali possibilitate durationum successivè fluentium, serie
quadam continua à parte ante & à parte post
infinita: quæ possibilitas dicenda est capacitas
quædam realis omnium, quæ existere & durare possunt, non realitate existentiæ, sed realitate essentiæ quidditatis, seu possibilitatis, juxta dicta de spatio imaginario,
nu. 537. In quo
quidem non levis difficultas occurrit, sicut in
spatijs diximis. Et quidem res possibilis ab existente non distinguitur: nam id ex terminis
videtur constans: quod enim potuit esse, id
revera est, & quod est, idipsum est, quod esse
potuit. Si ergo reale tempus in tempore imaginario est, erit in seipso: dicitur enim tempus
imaginarium invariabile, & incorruptibile, ac
proinde in eo existit, quidquid existit. Deinde, juxta probabilissimam sententiam duratio
non distinguitur realiter à re durante: ex quo
fiet, si præfatus dicendi modus admittendus sit,
idem de illis dicendum. Sed quia hæc indistinctio negari potest, & negatur reipsa à multis,
aliter instruenda probatio, ex eo scilicet quòd
si realitas essentiæ sumatur pro necessaria connexione prædicatorum essentialium, si res extitura sit, hæc non consistit in fluxu, ut liquet,
& licet in qualibet instanti temporis imaginarij id verum habeat, non ideò est, quia in
tali fluxu consistat; sed quia quod verum est,
semper tale est, & ut tale potest cognosci &
enuntiari. Si autem sumatur pro essentia ipsa,
ut est ab existentia distincta, & diversum habet statum: id nequit admitti, quia de illa
|
affirmari nequit quod de imaginario tempore
vidimus pronuntiatum, & præcipuè illud esse
independens à Deo: neque enim sola rerum
existentia, sed res ipsæ secundùm essentiam à
Deo sunt, ut est dogma fidei certum. Præterquàm quòd possibilitas durandi per tempus
non potest reddi pro ratione, cur dicenda sit in
tempore duratura: quia pro ratione redditur
capacitas, quæ aliud quid à possibilitate dicit,
siquidem nihil est capax sui ipsius. Item, durans per tempus aliquod determinatum, nequit
dici durasse per infinitum tempus, etiam realitate essentiæ entitativè sumptæ, & ut reipsa
existit secundùm propriam rationem, aliàs
fuisset prior seipsa. Tandem tempus imaginarium consideratur ut fluxus quidam perpetuus,
cui æternitas virtualiter coextenditur, & ita
ut unica duratio, cùm tamen possibilitates rerum successivarum sint infinitæ, unde & infinita erunt imaginaria tempora. Et ut dicamus
omnia illa per modum unius considerari, consideratio talis non congruit, quia sicut res existentes non constituunt unum tempus, nisi
quatenus sub una aliqua communi mensura
sunt, ut motus cæli communiter dicitur, unde
eodem aut diverso tempore esse dicuntur: ita
de ipsis ut possibilibus dicendum est, ut præter
possibilitatem essentiæ sub mensura sint imaginarij temporis, ut distincti à possibilitate genere aliquo distinctionis.