*Video tamen his aliquos aduersari, exi
stimantes non esse simoniam, quando sola obligatio beneuolentiæ aut gratitudinis in pactum
deducitur; vt videri potest apud Dianam
Parte 2.
Tract. 2.
Miscellaneo. Resolut. 27. qui prædictam
sententiam probabilem censet. Sed certè, quidquid de illa sit, contra quem pugnat P. Fragosus
Tomo 2.
pag. 534.
num. 8.
& 10. Pharaonius
in
Append. Tractatus 2.
Seßione 12.
Casu 5. Et Diana ipse visus post hæc scripta
Parte 11.
Tract. 5.
Resolut. 31. §.
His suppositis, pro praxi reprobat
cum Rocafull. Pro quo
& Tract. 7.
Resolut. 23.
vbi de mutuo agit, & Ioannem Soriam adducit,
probabile existimantem illud licere ad procurandam amicitiam Collatoris, & vt gratiam sibi
præstet, etiamsi in pactum deducatur. Videatur
etiam
Parte 10.
Tractat. 15.
Resolut. 5. Quidquid
inquam de illa sit
: quam & in puncto metaphysico probabilem iudicat P. Oñate.
Disputat. 84.
num. 212. in casu nostro res ita se habet, vt nul
lus futurus sit sanè sapiens, qui pactum dictum
possit approbare. Solis enim verbis beneuolentia & gratitudo præfertur, cùm tamen re ipsa obligatio stricta contendatur induci. (vide Patrem
Lessium
suprà Casu 6.) Si enim gratitudinis debito se satisfacturum promittens, id non
præstet, nullus non mouebitur lapis, vt ab
illo extorqueatur: neque erit qui audeat promissis non stare, indignationem veritus expectatione sua defraudari. Exactio autem talis contra
rationem gratuitæ donationis est. Cap.
Episcopus
1.
quæst. 2. Ibi:
Si non ex pacto, neque exactus, aut
petitus &c. Prætereà, Omnino alienum à ratione
gratitudinis est, vt id, quod est labori debitum,
tamquam illius stipendium, ei, qui officium contulit, tribuatur. In quo quidem genus quoddam
crudelitatis interuenit, cum quo nequit stare, vt
debitum gratitudinis ad huiusmodi retributionem inducat: quia reuera beneficium non fuit,
quod ita onerosum redditur laboranti, & in quo,
qui officium tribuit, non eius, cui tribuit, attendit commodum, sed proprium: cùm beneficium
actus beneuolentiæ sit. Item Scriptores illi, qui
pactionem de re temporali pro spirituali licitam
esse in foro conscientiæ dicunt, eatenus sic asserunt, quatenus res spiritualis secundùm rationem
communem officij considerata meretur ex iustitiâ compensationem, tamquàm stipendium, vt
spirituale etiam officium meretur renumerationem gratuitam. Atqui hoc in casu nostro commodum locum habere nequit: quia officium Visitatoris ita confertur, vt secundùm communem
rationem Officij, non debeatur stipendium ei, qui
dedit; vnde etiamsi nihil spirituale in eo reperiatur, minimè esset debitum: Capitulo enim propter administrationem stipendium non debetur,
neque in communi, neque in particulari. Quòd
verò gratuitam mereatur remunerationem, omnino alienum ab obligatione stipendij est, vt res
ipsa clamat; non ergo illa doctrina quadrat.