SECTIO XXII.

SECTIO XXII.

De Indulgentijs pro sacrarum Reliquiarum visitatione concessis.
Section
326
*SIc vsu venit vt Pontifices & Episco
pi illas liberali largitione concedant. Sic vidimus n. 136. Vrbanum VIII. pro Corpore S. Amantij præstitisse, sed ad septennium tantùm duraturas, cùm vellet, sicut & alij Pontifices faciunt, pro earum prorogatione ad Sedem Apostolicam haberi recursum, sic enim obedientiam, & dependentiam ab ipsa oportet fideles Ecclesiæ filios profiteri. Pro Sanctuario etiam nostro Illustrissimus D. P. Petrus de Villagomez Archiepiscopus Limanus quadraginta dierum solitam largitionem impendit. Et
videtur quidem satis id congrua ratione disponi: sic enim ex thesauro Ecclesiæ, quem Sanctorum, quorum Reliquiæ in locis sacris asseruantur, merita repleuerunt, spirituales congestæ di|uitiæ eliciuntur, vt fidelium sic possit statui in ordine ad æternam salutem prouideri. Quidquid ante gloriosam passionem satisfactorium in Martyribus fuit, in Sanctorum mensura supereffluens fuit, neque necessarium ipsis, quibus sola passio pœnalem omnem reatum profligauit. Quod & de Sanctis Confessoribus alibi ostendi; nullus enim eorum cum reatu dicto è viuis emigrauit, sed rectè ascendêre omnes beatis sedibus fruituri. Immensum ergo illum satisfactionum cumulum, quem in vacuum ire non expedit, nec à diuina prouidentia contemni, cælestis ille dispensator iuxta Vicarij sui dispensationem, quam vt fidelis seruus & prudens, quem constituit super familiam suam, exequitur, ratam habet, legitima remissione pœnarum, quibus se reddunt obnoxij peccatores, neque remissa semper culpa, vt est irrefragabile fidei dogma, relaxantur.
327
*Et videtur quidem satis antiqua id pos
se, nec sine prodigio inchoata, consuetudine comprobari. In notabili illo testimoniali instrumento, de quo nu. 321. post alia ad Reliquiarum exquisitores spectantia cum licentia Sixti V. sic habetur: In Ecclesia eiusdem Monasterij S. Sebastiani, in qua quidem Ecclesia, in loco infimo, aliter nominato Cœmeterium S. Callisti, in initio cryptæ sunt duo altaria contigua eiusdem ferè structuræ, sub quibus iacet ipsius gloriosi Martyris S. Sebastiani Corpus; altare videlicet paruum situm versus portam Ecclesiæ præfatæ à S. Cornelio Papa duodecima Nouembris dedicatum, super quo S. Gregorius Papa Missam celebrans Angelum Dei vidit, qui in Missarum solemnijs sibi deseruiens dixit. Hic est locus sanctißimus, in quo est vera promißio, & peccatorum omnium remißio, splendor & lux perpetua, & sine fine lætitia, quas Christi Martyr Seba
stianus promeruit. Ita quòd quilibet Christi Fidelis caussa Deuotionis Ecclesiam eamdem quocumque anni tempore visitauerit, Indulgentias veraciter consequetur, quæ ab Angelo prolatæ, & à dicto S. Gregorio confirmatæ fuerunt. Hæc ibi. Circa quæ illud videtur difficile, quod de Diuo Cornelio asseritur, cuius martyrium S. Sebastiani præiuit multorum annorum antelatione martyrium, vnde consecrare Ecclesiam & altare pro D. Sebastiani honorando corpore non potuit. Ad quod dici potuit S. Cornelium dedicasse quidem altare, vt in eo Missæ Sacrificium offerret turbulentis illis persecutionis diræ temporibus, in quibus id fieri manifestè non poterat: idque diuina prouidentia sic disponente dispositum, vt D. Sebastiani honorando corpori deseruiret.
328
*Quod sequitur difficilius, sic enim
ibidem: Similiter S. Clemens Papa, cui in visione apparuit S. Petrus Apostolus in manu sua duas claues habens (in Bulla Iubilæi appellat locum istum sanctißimum) narrat in Chronica Romana legisse, quod in eodem loco est diuina promißio, & vera peccatorum remißio ac claritas perpetua eiusdem Martyris S. Sebastiani meritis: quodque quicumque Missam super dicto altari celebrauerit, aut celebrari fecerit, à pœnis Purgatorij vnam animam liberabit & ea intentione singulis diebus celebratur iuxta dictum altare. Sic ibi. Et quidem quod ad apparitionem Diui Petri spectat factam S. Clementi ex aliqua videtur àntiqua traditione descendere, de quo tamen apud Scriptores aliam non inuenimus mentionem. Quòd autem dicatur Diuus Petrus legisse in Chronica Romana, quod ibi asseritur, nullam præ se fert speciem veritatis. Aut enim Chronicam legit, dum in viuis ageret, aut iam cœlestis habitator: quorum neutrum dici potest. Dum enim viueret, nullum erat Chronicum, neque vt id sciret, quod ad illius loci sanctitatem pertinet, Chronicis indigebat, qui omnium maximè ea, quæ huiusmodi in Ecclesia erant, vt illius caput percallebat. Est prætereà rididulum, immò & iniuriosum Apostolo iam glorificato in cælis, & omnimoda sapientia pleno, notitiam ex lectione Chronicæ Romanæ attribui, quod & de Beato quolibet nimis temerè proferretur. Et hoc quidem quatenus narratio ista videtur D. Petro attributa. Si autem non ipsi, sed Diuo Clementi conuenit, & solùm asseratur à D. Petro locum illum appellatum esse sanctissimum; neque id stare vllo pacto potest. Narratio siquidem de sanctitate loci procedit ob Sancti Martyris Sebastiani merita: Atqui Diuus Clemens ante S. Sebastianum martyrio est celeberrimo consummatus, in quo & Diuum Cornelium, de quo nuper, antecessit. Qui ergo stare possit dictæ veritas narrationis? Videtur quidem (vt verosi
Vt queat expediri.
mile aliquid in perplexo adeò negotio proferamus) circa S. Pontificis nomen erratum, & alium sanè Diuo Sebastiano posteriorem, eam habuisse visionem, & narrasse in historia id se legisse Romana dum viueret, quod iam cælestis incola clariùs percepisset: si & id per reuelationem aliam S. Pontificis habeatur. Sin minùs Chronica erit aliqua nobis ignota, illis autem, qui testimonium perhiberent neutiquam ignorata. Hoc modò occurrit pro nodi huiusce solutione. Videant alij an fiat satis, & conferant meliora.
329
*Est etiam quod sequitur ampliore no
Notanda alia, & legi digna.
titia dignissimum, dum sic dicitur: Iuxta dictum etiam altare, in loco vbi est Crux ferrea, requiescit corpus S. Lucinæ nobilißimæ Romanæ Fundatricis eiusdem loci, quæ eiusdem S. Sebastiani corpus ibidem sepeliuit. Item intra Ecclesiam est Cœmeterium S. Callisti Papæ & Martyris, terræ suppositum, in quo centum septuaginta quatuor millium Sanctorum Martyrum corpora vnà cum quadraginta sex Summis Pontificibus sepulta sunt (de quorum Reliquijs non paucæ extractæ traditæque sunt eidem P. Alfonso Sanchez, vt infra videre est) Post Cancellum etiam est locus Catacumbæ nuncupatus, in quo septem Dormientes, vt fertur, quieuerunt: in cuius medio est puteus, in quo Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli corpora per ducentos quinquaginta duos annos abscondita fuerunt, & per Beatum Cornelium Papam ad instantiam ipsius B. Lucinæ Virginis extracta fuerunt. Ob quorum reuerentiam omni die est Indulgentia eadem à S. Syluestro concessa, quæ est in Ecclesia S. Petri Principis Apostolorum de Vrbe &c. Habemus ergo ex dictis à veteri venire consuetudine, vt visitantibus loca, in quibus Sanctorum habentur Reliquiæ, Indulgentiæ conferantur.
330
*Neque circa illas prolixa est instituenda
disquisitio, loco minimè opportuno; pro illa autem quæ Sanctuario nostro concessa est, de qua | nu. 326. inquiri potest an & quomodo sit perpetua, & nonnulla alia deinceps. Et quòd perpetua non sit, videtur colligi ex facto Vrbani VIII. de quo citato nu. 136. cum enim pro septennio tantùm fuerit ab illo concessa, videtur innuere facultatem ad perpetuas concedendas inferioribus non competere; sic enim limitatio illa & similes, inutiles redderentur: multiplicatione enim visitationum idem posset effectus obtineri. Deinde facultas pro Indulgentia dierum 40. Episcopis concessa est in Concilio Lateranensi, & habetur in Cap. Cùm ex eo de pœnit. & remis. §. Ad
hæc vbi sic Innocentius Tertius: Decernimus vt cùm dedicatur Basilica, non extendatur Indulgentia vltra annum, siue ab vno solo, siue à pluribus Episcopis dedicetur: ac deinde in Anniuersario Dedicationis tẽporetempore quadraginta dies de indultis pœnitentijs indulta remißio non excedat. Hunc quoquè dierum numerum Indulgentiarum litteris præcipimus moderari, quæ pro quibuslibet casibus aliquotiens conceduntur: cùm Romanus PontifoxPontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueuerit obseruare. Hæc ibi Pontifex, vbi summum quod Episcopis conceditur, annus est in Dedicatione Ecclesiæ, & dies 40. in illius anniuersario, in quo quidem perpetuitas est, sed pro tempore anniuersariæ festiuitatis. Cùm ergo additur in alijs casibus dictum numerum 40. semper retinendum, cum eo moderamine intelligendum venit, vt priori concessioni debeat respondere, & sic ad summum pro die aliquo determinato inanno quolibet; aliàs decem dierum visitatione maior obtinebitur Indulgentia, quàm sit illa, quæ in Dedicationis Festo potest à Dedicante concedi, anni, inquam, in quo non admittitur extensio, etiamsi plures in Dedicatione concurrant. Et sunt quidem Doctores, qui perpetuitatem admittant, vt videri potest apud P. Henriquez
P. Henriq.
Lib. 7. de Indulgentijs. Cap. 32. §. 1. vbi sic ait: si Episcopus conceßit 40. dies in perpetuum, nihil ampliùs potest successor eius pro eadem caussa concedere, quia reputantur vnus Prælatus: Sed superueniens Archiepiscopus ex commißione Pontificis potest, dum visitat Diœcesim suffraganei concedere alios 80. dies: totidem enim potest Archiepiscopus in sua Diœcesi. Sic ille: pro quo & Dom. Barbosa de potest. Episcopi Allegat. 88. nu. 16. Sed id intelligendum venit de perpetua concessione iuxta dicta, vt scilicet vnus designetur dies obtinendæ per annum Indulgentiæ, in quo pro Archiepiscopis videndum an locum habeat intra & extra Diœcesim dicta ampliatio, quam dicunt aliqui à Concilio Tridentino reuocatam, vt videri potest apud citatum Barbosam nu. 15. & hæc quidem non ita videntur leuia, vt circa præsentem caussam non possit saltem rationabiliter dubitari.
331
*Nihilominùs oppositum est verosimi
liùs sustinendum, pro quo ipsa concedentis vrget auctoritas, cui praxis concessionum huiusmodi non potuit non esse penitus explorata, quam & eius non fuisse solius concessiones aliæ manifestant. Fundamentum iam est nuper ostensum, concessio siquidem in Citata Decretali contenta, quæ sic vsu recepta est, & quam doctrina & probitate insignes Antistites amplectuntur. Prætereà quoties illi sacris officijs diebus solemnibus intersunt, solemniter populo benedicunt, id quod Concionatoribus iniungitur in Ceremoniali Episcoporum, vt scilicet Indulgentias post acceptam benedictionem petant, pro quibus Cap. 22. & 25. Atqui hoc est frequentissimũfrequentissimum, ex quo & habetur vt eiusmodi concessionibus id possit, quod per plenarias Indulgentias conceditur, comparari; vnde & quod in Ecclesiæ Dedicatione confertur. Non ergo ex effectu multiplicationis argui potest: sicut neque Pontificum vsus adduci in temporalibus concessionibus, quia illæ maiorum Indulgentiarum sunt, & volunt quidem reuera esse perpetuas, sed sub conditione recursus in earum concessionibus declarata; numquàm enim petentibus continuatio denegatur. Et hoc quidem etiam possent obseruare Episcopi, & esset fortè conueniens ad Indulgentiarum æstimationem promouendam.
332
*Deinde quæri potest an Indulgentiam
An Religiosis prosit.
dictam lucrari Religiosi possint præsertim in ea degentes domo, in qua pretiosissimus Reliquiarum thesaurus asseruatur. Et vt non possit, occurrit Cap. Quod autem, de pœnit. & remis. Vbi Alexander Tertius declarat Indulgentias non subditis concessas, ipsis non prodesse, & ita tenent aliqui apud Barbosam suprà nu. 27. qui & plures apud eumdem de Iure Pontificio in citatum Caput loquuntur generaliter de exemptis; sicut & Leander Tomo 1. Tract. 5. Disput. 14. Quæst. 18. & Nicolaus de Lyra, ac Felinus apud P. Suarium Tomo 4. in 3. p. Disput. 52. Sect. 1. nu. 13. vbi ait de Religiosis quando Indulgentia non est Pontificia, videri rem dubiam. Nihilominus affirmatiuè respondet, quem sequuntur P. Palaus Tomo
5. Tract. 24. Disput. vnica Puncto 3. nu. 14. P. Layman Lib. 5. Tract. 7. Cap. 1. n. 5. Barbosa suprà n. 27 alios adducens. Et quidem P. Suarez, qui rem dubiam dixerat, omne videtur dubium excludere, dum ait quòd quando verba sunt generalia pro omnibus visitantibus talem Ecclesiam, sine dubio comprehendunt etiam Clericos ac Religiosos, quia non sunt deterioris conditionis, & optime comprehenduntur sub illis generalibus verbis, quæ amplè interpretanda sunt, cùm fauorabilia sint. Quod rectè notauit Corduba Quæst. 31. Dixerat antem priùs opinionem Nicolai de Lyra, & Felini non videri probabilem, nisi quando verba priuilegij satis limitata sunt. Quæ quidem de Indulgentia Pontificia videntur accipienda, cùm pro eo ex generalitate verborum arguatur, optimè possunt Religiosos comprehendere, vbi supponitur potestas in concedente ad comprehendendos & excludendos; quod quidem ad solum potest referri Pontificem. Si autem loquamur de Episcopo, licet comprehendere velit, responsio est obuia, illam scilicet comprehendendi voluntatem nullius esse momenti, quia vltra propriam facultatem extenditur, scilicet in exemptos, vnde opposita sententia non videtur vt improbabilis reijcienda. Et cùm habeat illa pro se citatam Alexandri Decretalem, non video cur ad illarum non curent citati Scriptores respondere. Potest autem responsio ex ipsis Pontificis verbis sine violentia colligi, dum sic concludit: Prodesse illis tantummodò arbitramur, quibus vt prosint, proprij iudices specialiter indulserunt. Si ergo proprij iudices specialiter indulgeant, si videlicet Religiosi Prælati, quoad hoc velint suos subditos | Episcopis subijci, prodesse illis poterunt Indulgentiæ. Vt colligitur ex P. Suario suprà Disput. 55. Sect. 3. nu. 3. Hæc autem voluntas semper in PręlatisPrælatis viget quia spirituali subditorum comcommodo aliàs viderentur inuidere. Vbi & alia potest adhiberi responsio, scilicet Pontificem de Religiosis non locutum, vt videtur ex contextu deduci, & quia tunc temporis non ita vigebat exemptio, quam ipse Pontifex Cisterciensibus concessit. Vide Barbosam Allegat. 105. nu. 12. ea autem posita, cùm in fauorem Religiosorum fuerit, id non est amissum, quod adeò erat fauorabile, posse videlicet vti Indulgentijs Prælatorum, cùm alias Religiosi Prælati eas concedere nequeant, vt est Scriptorum receptissima sententia.
333
*Potest vlteriùs inquiri, an Indulgentiæ
dictæ possint esse in praxi vtiles: quod quidem hoc loco discutiendum duxi propter sententiam recentioris scriptoris apud Barbosam citata Allegat. n. 14. quam & ipse videtur admittere, pro qua supponitur id, quod vidimus. n. 330. ex Innocentio Tertio, scilicet Indulgentias, quas Episcopi possunt concedere, esse tantùm de iniunctis pœnitentijs, de iniunctis inquam à Confessarijs, & non impletis. Hoc ergo stante, cum his temporibus pœnitentiæ per Confessarios impositæ, vt plurimum, valde leues sint, propter prauas delicatorum hominum consuetudines, atque mollitiem, graues illas pœnitentias peccatis debitas, quæ olim solebant infligi, refugientium; ex eo efficitur, vt rarò esse vtiles queant: quia leues pœnitentiæ facilè implentur, vnde nihil restat, quod ex iniunctis veniat remittendum.
334
*Sed quidem ex ipsa forma, qua senten
Inuerosimilis ostenditur.
tia talis proponitur, parùm verosimilis apparet, dum dicitur tales Indulgentias rarò esse vtiles, est enim contra communem Fidelium sensum, & ea posita persuasione, poterit de diligentijs pro ijs obtinendis parùm curari, immò & quandôque contemni. Vbi supponitur communissima Theologorum sententia, per pœnitentias scilicet illas leues non remitti totam pœnam peccatis debitam; immò nec aliquam illius partem asseruerunt quidam communiter reiecti, vt videri specialiter potest apud scriptores nostros, quos adducunt Cardinalis Lugo Disput. 25. de Pœnitentia, Sect. 2. & P. Arriaga Tomo 8. Disput. 47. Sect. 2. Sic ergo illi, quibus pœnitentiæ leues iniunguntur, vix fructum aliquem ratione illarum assequuntur. Sed quidem magnum esse posse, magno & eximio Magistro sic docente tenendum, sic enim scribit P. Suarez citata Sect. 3.
n. 5. Aduertendum est autem in dicto Capite, cùm conceditur facultas dandi annum Indulgentiæ in Dedicatione Ecclesiæ, non addi particulam de iniunctis pœnitentijs, quæ posteà additur in Indulgentijs quadragenarijs: vnde videtur prior facultas amplior quoad hanc partem. Existimo tamen ex vi illius textus particulam illam cum tota illa conceßione coniungi: nam est illa clausula veluti suspensa vsque ad finem eius. Deinde iuxta superiùs dicta illa particula non limitat pœnam remittendam, sed declarat quales dies vel anni pœnæ remittantur. Et ideò existimo quadraginta dies Indulgentiæ absolutè posse concedi ab Episcopis, & valere ad remißionem tantæ pœnæ, & peccatis nondum confeßis; & ita, vt opinor, est in vsu illa conceßio. Hæc Doctor Eximius. Ex quibus manifestè nostrum habetur intentum. Si enim dicta concessio ad remissionem pœnæ pro peccatis non confessis extenditur, quia scilicet ante illam per contritionem sunt iam dimissa, multò id est certius de confessis.
335
*Et quidem iuxta priores clausulas op
positum inferendum videbatur. Cùm enim dicatur particulam de iniunctis pœnitentijs ad totam concessionem pertinere, ex eo videtur fieri limitationem generaliter adhibendam, & præsertim respectu eius, pro quo illa habetur expressa. Sed notandum quod sequitur, particulam non limitare pœnam, sed declarare dies, pro quibus remissio conceditur, vbi se refert ad superiùs dicta, scilicet Disput. 50. Sect. 3. n. 14. & seqq. Vbi probat particulam dictam non esse restrictiuam, sed ampliatiuam, & Indulgentiam sic concessam etiam extendi ad remissionem pœnæ debitæ peccatis, pro quibus pœnitentiæ nullæ iniunctæ sunt. Et §. Vltimo de concessione prædicta agit, & cum Canonistarum communi sententia concludit circa illam, quod fuerat generali doctrina, satis solidè & eruditè roborata conclusum. Pro qua & Sect. 5. nu. 19. Idem tenet P. Palaus suprà.
Qui eum sequantur.
Puncto 3. n. 7. & 8. Cardinalis Lugo Tomo de Pœnitentia Disput. 27. n. 14. & seqq. Licet aliqualiter à P. Suario in modo explicandi dissentiat. P. Laymam Lib. 5. Tract. 7. Cap. 3. vers. At verò P. Coninck de Sacramentis Disput. 12. num. 20. P. Fragosus Tomo 2. Lib. 2. Disput. 4. n. 24. & alij, ex quibus aliqui ex eo arguunt, quia aliôqui non magnam vtilitatem hodie Indulgentiæ haberent, ex quo assertio illa scriptoris moderni conuellitur, qui eas rarò vtiles protestatur, ex quo & nos arguebamus.
336
*P. Henriquez Lib. 7. de Indulgentijs
P. Henriq. non aduersari.
Cap. 6. §. 3. ita scribit: Si Papa aut Episcopus exprimat de iniunctis, videtur excludere eas, quæ nullo modo sunt iniunctæ, quia Indulgentiæ tantùm valent, quantùm sonant, & ita Iuris interpretes exponunt Iura, quibus tamquàm in sua facultate peritis credendum est. Sic ille. Qui tamen non est putandus penitus aduersari: nam in primis ex eo habetur quòd si Episcopus non exprimat, eius concessio non est ad iniunctas pœnitentias coarctanda. Atqui Episcopi frequentissimè ita concedunt, vt affirmat P. Suarez illo §. Vltimo, vbi sic
P. Suarez.
ait: & Consuetudo ita etiam interpretata est, quia nunc absolutè concedunt Episcopi illud tempus Indulgentiæ. Sic ibi. Deinde ita subdit P. Henriquez:
P. Henriq.
sed per generalem clausulam, quam addit Confessarius, Quidquid boni feceris, & mali sustinueris; cen
Idem.
sentur opera, quæ toto vitæ tempore faciet, iniuncta. Hæc ille. Iuxta quæ, quod ad praxim attinet, rigor ille prioris asserti ita temperatur, vt perinde sit, ac si affirmantem partem penitus tueatur. Sed quid si Confessarius non addat, vt in breuioribus & quotidianis de venialibus leuibus, Confessionibus? Nihil profectò id obstabit, quia semper clausula præfata subauditur, siquidem Confessarius modum absolutionis intendit, qui est pœnitenti futurus vtilior, quem aliàs non vult longioris absolutionis clausulis detinere. Pergit citatus Pater, & ita concludit: Quidam putant semper intelligi de pœnitentijs, iniungendis, licet | Papa explicet de iniunctis: quasi Indulgentia dicatur iniuncta, quia taxata à Deo. Sed hæc extensio est falsa. Sic doctus Pater. Et sententiam quidem de taxata pœnitentia, quæ eo pacto dici possit iniuncta, approbat Cardinalis Lugo, quem vti fautorem veræ sententiæ dedimus, & diuersus explicandi modus in eo stat, quòd pœnitentiæ censeri possint iniunctæ, quatenus ab Ecclesia olim taxatæ sunt, & propter hominum infirmitatem, quasi per accidens, à Confessarijs non imponuntur, vnde ad illas concessio Pontificia & Episcopalis extenditur. In quo quidem quantum ad Indulgentiæ effectum discrimen est nullum, quidquid pro speculatiua assertione certetur. Nec P. Henriquez falsam dicere absolutè extensionem potuit, cùm approbet, vt vidimus, clausulam illam: Quidquid boni feceris &c. minimè negans taxatam esse â Deo pœnam peccatorum. Cùm ergo Confessarius sic absoluit, iuxta eum procedit modum, vt pœnitentiam sic taxatam quantum est ex se iniungat, licet per accidens aliam exprimat leuiorem. Imposita autem illa, etiam dici potest imponenda, accedente Sacramentali satisfactione, quæ eo ipso dicitur iniuncta. Non est considerabile ea in concessione dissidium. Quæ quidem à me, licet generalia videantur, proptereà hoc loco discussa, vt erga Sanctuarium nostrum deuotio fidelium excitetur, dum sibi persuadere possunt in huiusmodi Archiepiscopali concessione multùm esse momenti, & eximiam sanè vtilitatem: cùm id in promptu habeant, quo expiare quotidianas culpas possint, & præteritas relaxare.
337
*Circa quod tandem dubitari potest quo
modo Dom. Archiepiscopus in loco exempto Indulgentias potuerit concedere: talis enim concessio est actus iurisdictionis, vt scriptores obseruant, & iurisdictio in proprio territorio potest tantùm exerceri. Ad quod non est difficile respondere. In primis enim dici potest de consensu Prælati exercitium huiusmodi stare posse. Deinde actus iurisdictionis voluntariæ, prout
contentiosæ opponitur, exerceri in alieno territorio erga proprios subditos possunt, vt est receptissimus Doctorum sensus, & tales sunt Indulgentiarum concessiones. Prætereà in con
cessionibus huiusmodi Prælatus in alieno territorio non est, quia extra Ecclesiam existens potest Indulgentias concedere pro visitantibus ipsas, in quo tantùm abest, vt quidquam immunitati contrarium efficiat, vt potiùs fauore eximio exemptas Ecclesias prosequatur. Pro quo & facit id, quod tradit Mauritius de Alzedo in Praxi Episcopali. Parte 2. Cap. 3. num. 47. scilicet Episcopum extra Diœcesim posse concedere Indulgentias subditis pro opere, quod extra Diœcesim sit faciendum, sine licentia Ordinarij illius loci. Quod priùs docuerat P. Suarez Disp. 55. Sect. 3. n. 17. & post ipsos Cardin. Lugo suprà n. 135. & approbare videtur Barbosa suprà cit. n. 27. & alij.
338
*Pro quo & succurrit doctrina alia, quam
statuit P. Fragosus supra Lib. 8. Disput. 19. num. 9. scilicet quòd si Episcopus per statutum aut Edictum Episcopale, ferat censuram ipso iure, vel ipso facto, contra adeuntes Monasteria Monialium, & cum illis colloquentes, complectitur omnes, etiam accedentes ad Monasteria exempta, quia ratione loci, vbi delinquitur, est iudex delinquentis, & illud ire, est committere delictum in loco non exempto, quamuis consummatio delicti perficiatur in loco exempto, qui prætereà est in Diœcesi, & de Diœcesi. Cap. Cùm Episcopus, de Offic. Ordin. in 6. Iuxta hæc ergo proposita superiùs resolutio efficaciter roboratur, & ampliùs declaratur: quia in materia odiosa ita se potest iurisdictio Episcopalis extendere; quia ipsum ire delinquere est, licet delictum in loco exempto consummetur: ergo etiam Indulgentia concedi potest euntibus ad visitandam Ecclesiam, licet visitatio in loco sit exempto perficienda.
339
*Id autem quod de loco exempto dice
batur, esse scilicet in Diœcesi, & de Diœcesi, quod ad præsentem casum attinet, meliùs potest ex Clementina de Priuilegijs comprobari Cap. Archiepiscopus, sic enim ibi: Simili modo concedimus Episcopo, vt in locis eisdem suæ Diœcesis, poßit populo benedicere, audire diuina Officia, & ea etiam celebrare, & in sua præsentia facere celebrari. Sic
tamen quòd prætextu conceßionis huiusmodi, in locis ipsis exemptis, vel circa hoc priuilegiatis nullam aliam iurisdictionem, idem Archiepiscopus, vel Episcopus exerceat, nec personis exemptis, vel priuilegiatis, molestiam inferat vel grauamen, nullumque exemptioni, vel priuilegijs eorumdem aliud præiudicium generetur, nec ipsis Archiepiscopo, vel Episcopo ius aliud quomodolibet acquiratur. Sic Pontifex in Concilio Viennensi, vbi pro Archiepiscopis ampla etiam concessio præcesserat pro locis totius Prouinciæ, addito circa celebrationem, Etiam in Pontificalibus. Quod licet de Episcopis non dicatur, intelligendum tamen venit, sic enim innuitur verbis illis: Simili modo concedimus. Ea autem circa Archiepiscopos oportuit exprimi, quia de locis Prouinciæ erat sermo, & dubitari poterat an in illis, quæ extra Diœcesim sunt, id ipsis competeret. Additum est etiam illud: Quouis
Eadem.
priuilegio contrario non obstante, Sacro approbante Concilio præsentis Constitutionis serie duximus concedendum. Circa quam Constitutionem alia Canonistæ disquirunt.
340
*Quod ad negotium præsens spectat, ex
Idipsum amplius declaratur.
illa habemus loca exempta esse Diœcesis Ordinariorum, vnde & videtur etiam dicendum esse de Diœcesi: quod tamen negat Glossa sic dicens §. Præsupponendum est, post alia: Item Quòd licet loca exempta non sint de sua Diœcesi, sunt tamen in sua Diœcesi. Sic illa. Iuxta quæ cùm in Textu dicitur: In locis eisdem suæ Diœcesis, sensus erit, In locis, quæ sunt in sua Diœcesi. Quod videtur doctrinæ illi consonum, quam tradit Cardinalis Tuschus Tomo 8. Lit. T. Conclus. 48. dicens locum exemptum, licet vulgo dicatur esse in territorio, propriè tamen non esse territorium eius, qui in eo non exercet iurisdictionem, sed eius, qui in eo illam exercet. Vbi quidem stante iure exemptionis, & praxi circa illam, reliqua ad modum loquendi spectant, & quæstio videtur esse de nomine. Decretalis quidem locum exemptum vocat locum Diœcesis, ex quo & videtur posse etiam dici de Diœcesi. Primum enim dicitur, quia est illius pars, sicut cùm dicitur locus ciuitatis: Id ipsum autem posterius indicat; nisi dicatur eo modo loquendi non designari solùm ma|terialem continentiam, sed formalem ratione iurisdictionis, & ad id significandum talem locutionis formam adaptari. Circa quod non oportet multùm digladiari.
341
*Ex eo ergo quod socus exemptus sit
Ex quo & firmatur intentum.
Episcopalis Diœcesis, & quod in illo possit Episcopus ea præstare, quæ vidimus, sequitur & posse Indulgentias eidem concedere, cùm suæ Diœcesis sit, & in huiusmodi concessione nullam molestiam inferat, vel grauamen, nec possit ex eo præiudicium aliquod exemptioni generari. Licet autem iubeat Concilium, ne præter concessa, vllam aliam iurisdictionem Archiepiscopus, vel Episcopus exerceat, & Indulgentiarum concessio actus iurisdictionis sit, vt diximus, id iuxta nuper dicta exponendum venit, de iurisdictione scilicet, ex qua possit præiudicium aliquod exemptioni generari. Item concessione solemni concessa, & Missa in Pontificalibus, ibi quod ad Indulgentiarum concessionem attinet, constat contineri, iuxta dicta suprà nu. 331.

Nonnulla alia pro Indulgentijs expetita.

342
*VT deuotio ergo Sanctuarium, de quo agimus, promoueri possit, & generalis etiam possit doctrina ampliùs sua in probabilitate firmari, quæ ad Indulgentias spectat, iuuat hoc loco Assertiones aliquot adiecisse. Sit ergo
Loading...