*
GEneralis esse quæstio potest, sed pro
Indicis instituitur, quia in illis specialis ratio potest occurrere, ob pietatem erga Indorum animas exercendam, quibus
ob paupertatem Missarum suffragium parciùs
applicatur. Circa quod extat sententia P. Fr. Ludouici de Conceptione in
Examine veritatis Theologiæ moralis, Parte 2.
Tract. 1. §. 4.
Lit. C. verb. Consuetudo. Vbi asserit consuetudinem in regnis
Aragoniæ, Cataloniæ, Valentiæ, & in parte Nauarræ introductam, vt quilibet Presbyter possit
in die Commemorationis omnium Defunctorum
tres Missas dicere, posse ab alijs Hispaniæ Prouincijs, Regnis, Ciuitatibus, villis & oppidis participari, & de loco ad locum, ac de persona ad personam extendi, licet consuetudo prædicta ex
Pontificia concessione descendat, de quo dubitat,
sed probabile existimat. Et probat ex probabili
sententia circa extensionem consuetudinis cum
amplitudine dicta, quando est præter ius, iuxta
Cap.
Olim de consuetudine in 6. & tenent Card.
Tuschus
Lit. C. Conclus. 821. & Barbosa
in Collectaneis ad dictum Caput, de Constitutionibus n. 14.
vbi plures pro ea refert Doctores. Propter quam
à se allatam
Parte 1.
pag. 351.
n. 1.
& 2. notabilem
profert illationem
num. 11. quòd scilicet si in
aliqua ciuitate adsit consuetudo de sufficientia
minoris numeri testium, quàm septem, ad testamentum condendum, possit extendi ad alium locum, quia talis consuetudo non est propriè &
omninò contra Ius: nam testamentum coràm
duobus testibus & Parocho sustinetur. Cap.
Cùm
esses, & Cap.
Relatum, de Testamentis; idque non
solùm de testamento ad pias caussas. Non esse
autem contra Ius consuetudinem trium Missarum
ex eo contendit, quia nullum adducitur Pontificium decretum contra pluralitatem, quod aliquatenus vrgeat, & quod commodam non habeat
solutionem.