*Dico tertiò. Assertio præfata non habet
locum, quando negotiatio fit interuentu filiorum, aut famulorum. Id probo. Quia tunc Pro
rex ipse est causa principalis, & eo modo negotiantur magni quique mercatores, vnde occulta
esse negotiatio nequit, & id est juxta distinctionem, quam loquentes de Clericis adhibent Renatus & Syluius à Dianâ adducti. Licèt in Clericis alia sit specialis ratio, de quâ nuper
: scilicet
à cura diuinorum eâ solicitudine diuelli
: quæ
ratio vrget, etiamsi ponamus occultam esse negotiationem, dummodò in eâ ipsi sint causa principalis. Quod secùs accideret in Proregibus, si
stare posset, vt per filios & famulos negotiantes,
occulta esse posset negotiatio; tunc enim id sine
mortali peccato contingeret. Non posse autent
ita contingere manifestum est, quia omnibus
cōstatconstat filiis & famulis non esse adeò ingentes pecuniæ quantitates, quibus emere possint id, quod
posteà exponunt venditioni.