*
SUnt illa multa & magna, sola Episcopali celsitudine, quæ
EpiscoporũEpiscoporum periculosa onera.
illis est cum alijs communis, expensa; vt exclamare
idemtidem cum magno animi sensu B. Thomas de VillaNoua, Episcoporum illustrissimum exemplar, cogeretur.
Domine, ne excludar numero B
eatorum, quia fui de numero
Prælatorum. Quo in timore confortatus à Christo, vt refert P. Balinghem in Kalendario Virginis,
die 28.
Septembris. Vtinam multi, vtinam omnes sic mereantur consortari. Sed nescio an omnes capiant verbum istud. Multi non per ostium, sed aliunde in ouile ascendunt, qui neque ingredientes, neque egredientes pascua cœlestia
reperient.
Qui pro se rogat, jam judicatus est, ait D. Bernardus
Lib. 2.
de considera
tione, cap. 5. & quotusquisque est, qui non roget, & rogari potiùs expectet, vt dicat
inuitator:
Amice ascende superiùs: sunt sanè aliqui, non negabo, sed quod illi, qui
non rogantes rogentur: dum qui rogant, vix locum non rogantibus esse permit
tant. Non ergo vanus Beati illius timor Antistitis, qui apud Thomam Cantipratensem legerat
Lib. 1.
Cap. 20. dixisse quemdam viuis exemptum, qui Episcopatui
pertinaciter fuerat reluctatus:
Quod in vitâ semper timui, nunc scio:
scilicet, quod si
Episcopatus Cathedram ascendissem, in damnationis perpetuæ periculũpericulum incidissem. Quàm
autem sit talium horrenda damnatio ex narratione constare potest, quæ apud
P. Hieremiam Drexellium extat in Tribunali Christi
Lib. 2.
Cap. 8.
Pagina mihi
485. vbi ita scribit:
Non absimile quod bonæ fidei scriptor commemorans:
vir nobilis,
inquit Gualterus de Mere, vnus aliquis èex Caroli V. Cæsaris aulico famulitio, ad partes B
oreales Islandiam versus nauigans, ex aduerso nauim magno impetu ferri, &
in puppi tetrum monstrum, Æthiopem nigerrimum, pro nauarcho considere vidit, Gualteri nauta pro more acclamans, quid mercium vectarent, quoúe tenderent, quæsiuit.
Cui Nauarchus ater respondit;
Archiepiscopum vehimus (
nomini parcitur)
& ad mon
tem Heclam tendimus. Mons est assiduis incendijs, perinde vt Æthna, terribilis. Hoc
vbi Gualterus audijt, totus contremuit, & vitæ rationes secum subducere orsus, quàm
primùm Leidam appulit, in Religiosam D. Francisci familiam se dicauit, vt rerum
humanarum curâ solutus, Deo liberius operaretur;
magistrum sui tyrocinij habuit Guilielmum Delphensem, qui hæc domi meæ, inquit scriptor, multis honestißimis viris præsentibus exactè narrauit. Hæc ille, & quis ad ea cum Gualtero non etiam totus
contremiscat? Damnari Archiepiscopos non est metaphysicè tantùm, sed etiam moraliter possibile: quidquid de multis probatissimæ virtutis sit, qui
velut luminaria Ecclesiæ antiquiorum temporum memoranda exemplaria repræsentant.