CAPVT XX.

CAPVT XX.

De priuilegiis Indorum circa dispensationes in votis.
460
*IN Bullis recentiorum Pontificum di
spensandi facultas illa conceditur, quam Innocentius X. cujus modò concessio viget, in Breui, quod incipit, Animarum saluti, die 1. Martij An. 1649. his verbis expressit: postremò iisdẽiisdem Presbyteris à Præposito Generali, & dicta
Innocentius X.
Societate deputandis, vt in prædictis regionibus, prouinciis, & locis, in quibus similiter fideles cum infidelibus viuunt, & non adsunt Ordinarij, qui huiusmodi facultatẽfacultatem habeant, qui distent vltra duas diætas, cum Neophytis, aliisque ad fidem reductis, ex rationabili caussa, & legitimâ, super voto castitatis, non tamen solemni, quomodolibet, etiam per Ordinis sacri susceptionem, vel Profeßionis Regularis in Religione per Sedem Apostolicam approbatâ emißionem facto. Sic ille. Amplior autem concessio facta fuerat à Gregorio XIII. quæ habetur in Compendio Indico verb. Dispensatio §. 4. ad dispensandum scilicet in foro conscientiæ cum Neophytis, & aliis ibidem commoran
Greg. XIII.
tibus super voto castitatis non solemni. Non ergo ad Neophytos tantùm, sed omnes Indiarum incolas talis facultas protenditur, neque vlla est Ordinariorum distantia requisita. Additur autem hic in Adnotatione: Hac facultate vti poterunt
Adnotatio Compendij.
Prouinciales, & ij, quibus eam ipsi commiserint. Quibus videtur innui facultatem hujusmodi etiamnunc vigere, cùm tamen temporalis fuerit, & vsque ad Ann. 1589. tantùm extendi ibidem asseratur. Constat autem Compendium post annos plures editum à fine dictæ concessionis. Ex quo erunt qui firmare contendant Positionem
illam de duratione priuilegiorum etiam temporalium, de qua Cap. 3. Nam si priuilegium tale, sicut & alia similiter concessa, iam penitus ob lapsum concessionis tempus virtute omni carebant, ad quid illa in Compendio proposita, aut quomodo stat, quod illis vti Prouinciales per se, & eos, quibus ipsi cōmiserintcommiserint? Sed de hoc dictum aliàs quod videtur certum: si quis autem secus sentiat, in suo, quod non semel admonui, sensu poterit abundare. Non omittam autem id ex quo roborari sententia illa potest, & habetur in eodem Compendio verb. Indulgentia §. 2. vbi cùm quædam apponatur Indulgentia, sic ad marginem dicitur: Expirauit, ponitur tamen vt prorogetur. Sic ibi. Cùm ergo nihil tale in priuilegio dicto, sicut neque in aliis, dicatur, signum esse videtur durationis.
461
*Ad certa veniendo, priuilegium Inno
centij circa Neophytos clarum est. Quinam autem Neophytorum nomine veniant, satis est notum: pro quo videnda quæ diximus num. 443. Sed non ita quinam præter Neophytos dicantur ad fidem reducti: quicumque siquidem ad fidem reducti in Indiis videntur esse Neophyti. Ad quod dico Neophytorum nomine eos intelligi, qui ex Gentilitate conuersi sunt: præter quos cùm sint alij in Oceani Indiis, de quibus Pontifex loquitur Schismatici, & sub Christiano nomine graues circa fidem errores amplexi, ad eos priuilegium extenditur, cùm ad fidem reducuntur. Videtur autem sine priuilegio stare
posse hujusmodi dispensationem; eò quòd licet prædictum votum videatur totale & absolutum, semper tamen imperfectum manet ratione capacitatis eorum, qui ex Indis illud emiserunt. Sic enim multi Doctores affirmant Episcopum posse dispensare in voto castitatis ex animi perturbatione emisso, quando vouens est iuuenis, vel suspectus: vt videri potest apud P. Thomam SāciumSancium Lib. 8. de Matrimonio Disputat. 9. num. 24. Atqui Indi ob defectum capacitatis possunt dictis exæquari. Quod autem ad suspicionem attinet non seruandi votum, quod Doctores communiter dicunt periculum incontinentiæ, id pro certa regula statuit P. Sancius in Opere morali Lib. 4. Cap. 40. num. 32. & 34. & respectu Indorum est quàm verissimum, & pro aliis non inuerosimilia, juxta graues Scriptores asserentes Episcopum posse in votis reseruatis Pontifici dispensare, cùm ille adiri non potest; vt in Indiis accidit, vbi semper est periculum in mora. Sic illi, quos
Et ratione distantia.
adducit & sequitur Diana Parte 11. Tractatu 8. Resolut. 5. & 6. circa finem: vbi tamen contra Crousers & Pasqualigum affirmat id non licere virtute Cruciatæ. Sed illi certè non videntur improbabiliter locuti. Potestatem autem talem in Episcopis esse Ordinariam, tenent P. Suarez, P. Sancius, Felinus, Couarrubias, & Basilius Poncius, quos idem Auctor adducit Parte 8. Tract. 3. Resolut. 12. quia competit ratione officij, & est perpetua. Votum ergo castitatis imperfectum non est Pontifici reseruatum. Ex quo colligunt
non contemnendi Doctores posse à Religiosis in eo dispensari; cùm possint in omnibus, quæ non sunt Pontifici reseruata. Et ita P. Sancius numer. 34. citato. cum illis ait, iure optimo credi posse non esse Pontificis mentem velle in tali casu reseruare sibi hæc vota: neque esse verosimile, velle illum vt animæ laqueis irretitæ versentur in tanto periculo. Sic ille de castitatis voto locutus cum aliis, quos allegat, referens se ad ea, quæ cum pluribus docuerat Disput. 9. citatâ, num. 22. Religiosos autem virtute priuilegiorum posse dispensare in votis, quæ non sunt Sedi Apostolicæ reseruata, res est manifesta, vnde & circa votum prædictum, quod imperfectum est, & ratione distantiæ, poterunt cum Indis dictam facultatem exercere.
462
*Sed occurrit P. Sancius Cap. 43. citati
libri num. 7. dicens Religiosos quidem posse dispensare quando votum castitatis, sicut & alia reseruata, ob aliquam circumstantiam deficiunt à ratione veri voti reseruati, & materiâ eius, vt sunt conditionalia, partialia, temporalia etsi se|cus autem quando verè reseruata sunt, & materia est capax reseruationis: ratione autem solius necessitatis ius est Episcopo dispensandi. Et tale esse existimat votum castitatis, quando solùm ob periculum incontinentiæ ab Episcopo in illo dispensatur. Sed quidem doctrina hæc, quæ & aliorum est, nullo modo videtur sibi cohærere: in omnibus enim eadem ratio est, & ita vel in omnibus dispensatio licet, vel in nullo. Quòd eadem sit, constat ex iis, quæ habet citatus Pater
num. 7. vbi ex eo probat dispensationem licere in illis prioribus, quia Pontifex generaliter concedit facultatem dispensandi in votis Episcopo reseruatis; id est, in quibus iure ordinario id licet: atqui in illis casibus possunt iure Ordinario Episcopi, eo quòd reseruatio non intelligatur in ipsis: ergo & poterunt Religiosi. Prætereà, quia ratione solius reseruationis hæc vota indigent speciali mentione, vt concessa intelligantur, quod probat ipse Cap. 40. num. 16. Cùm ergo in his casibus non censeatur eorum dispensatio reseruata, non eâ indigebunt, sed claudentur in generali concessione, & indefinitâ. Sic ille arguit.
463
*Quis autem non videat fundamenta dicta pro casu, de quo loquimur, pariter milita
Pergit probatio.
re? Nam talia vota non esse reseruata affirmat idem Pater num. 34. citato, verbis illis: Iure optimo credi potest non esse Pontificis mentem velle in tali
P. Sancius.
casu reseruare sibi hæc vota. Sic ille. Si ergo non sunt reseruata, & quæ talia sunt, dispensari à Religiosis possunt, sub generali veniunt concessione. Cùm ergo reseruata non sint, non video quo pacto dici queat esse reseruata, vt asserit idem Pater numer. 7. citato. & sic non iure Ordinario dispensationem competere Episcopo, sed tantùm per accidens ratione necessitatis. Quod vrgeo ex eo quod addit numer. 34. & à nobis est
Idem.
numer. 461. iam datum: Non esse verisimile velle Pontificem vt animæ laqueis irretitæ versentur in tanto periculo. Tunc sic. Ex ea ratione talia vota reseruata non sunt: atqui Episcopo ex officio competit animas irretitas laqueis, quibus in damnationis versantur periculo, ab eisdem extricare, & ea facultas perpetua est: ergo & Ordinaria; sic enim facultas Ordinaria definiri solet. Quòd si dicas Pontificem potuisse dispensationem talem sibi reseruare, & ita non esse Episcoporum muneri cohærentem. Contra est: nam ex eo sequitur non licere absolutè, neque iure Ordinario, neque per accidens, in eisdem dispensare. Quibus addi potest beneficium Principis esse amplè interpretandum, & præsertim illud, per quod fa
cultas dispensandi conceditur, vt aliàs diximus, & probat post alios Diana Parte 8. Tract. 3. Resol. 42. cum P. Amico. Tomo 5. Disputat. 6. Sect. 2. num. 21. & seqq. Stunica de Voto Quæst. 6. num. 57. & aliis. Neque vllus in eo fusior ipso P. Sancio Lib. 8. de Matrimonio, Disputat. 2. Cùm ergo priuilegium concessum Religiosis pro votis non reseruatis sit, & vota, de quibus loquimur, reseruata non sint, etiamsi dicamus modum reseruationis esse diuersum, ad illa est talis extendenda facultas, quandoquidem hic nulla earum exceptionum currit, quas Auctores apponunt, dum dicunt facultatem dispensandi esse amplè interpretandam, vt videri apud citatos potest, & apud alios, qui in speciali de voto castitatis loquuntur, vt Crousers in Regulam S. Francisci Cap. 7. Sect. 29. quem adducit Diana suis verbis loquentem Parte 6. Tract. 6. Resolut. 50. licet sententiam contrariam vt communiorem præferat. Eligius Bassæus verb. Votum 7. num. 29. vbi ait sententiam P. Crousers satis sibi placere, quia Ann. 1629. in Consistorio sacræ Congregatio
nis Illustrissimorum Cardinalium visa & tolerata est. Pro quo & faciunt quæ adducit P. Quintanad Tomo 2. Tract. 6. Singul. 12. numer. 15. & seqq. quidquid dixerit Tomo 1. Tract. 9. Singul. 1. num. 6.
464
*In casu prætereà nostro specialiter ob
seruandum est votum non ideò tantùm debere non reseruatum censeri, quia difficilis est aditus Pontificis, & periculum in mora, manente integrâ voti substantiâ, & perfectâ in suo genere, sed quia reuera talis non est, sed imperfecta, ex speciali modo vouendi; ad eum modum, quo votum pœnale non est reseruatum, quod de voto castitatis loquentes tenent Doctores, quos adducit & sequitur Bassæus suprà numer. 22. eo quòd affectus non videatur directè ferri in castitatem, & ita ex eo capite imperfectum sit. Quod amplius explicat & confirmat Pater Palaus Tomo 3. Tract. 15. de voto, Disput. 2. Puncto 12. num. 13. vbi de votis etiam conditionalibus loquitur, quātumuisquantumuis impletâ conditione, ex quo etiam argui potest. Atqui vota Indorum imperfecta sunt quoad substantiam ipsam, vt constat, quia eorum discursus circa obligationem, quam subeunt, valde superficialis est, & circa præsentia occupati, de futuris euentibus tenuiter philosophantur: ergo non debent censeri reseruata. Pro quo est id, quod habet P. Bauny Tomo 1. Tract. 8. Quæst. 13. §. His ex caussis, vbi ita scribit: Enim vero habet votum ab inaduertentia, vt vim eius remittere
P. Bauny.
poßit Episcopus. At est animo insita leuitas, magnum & efficax argumentum animi malè compositi, nec satis aduertentis ad ea, quæ molitur: ergo cùm de ea constare poßit Episcopo, quin eum, qui sic imprudenter votorum vincula sibi iniecit, libertate donare poßit, non video. Sic ille. Quis autem non videat Indos leuitate huiusmodi laborare? Vnde in Religionem non admittuntur nisi Oblati; quo in statu perseuerant pauci. Iam ergo cùm fateantur Auctores in votis, quæ imperfecta sunt modis dictis, Episcopos dispensare posse, & consequenter Religiosos, quia verè reseruata non sunt, circa vota Indorum idem præstari posse, non licet in dubiũdubium reuocare. Immò quæ adducta sunt non solùm de Indis probant, sed etiam de aliis, quando in illis similes circumstantiæ concurrunt: Doctores enim, quos adduximus, non de Indis, sed generaliter sunt locuti.
465
*Ex quo fit non esse necessarium ad
prædictam dispensationem, vt Episcopus distet vltra duas diætas, sicut in priuilegio præscribitur: nam priuilegium generale talem limitationem non continet. Quod dicendum similiter etiamsi Episcopis sit aliqua specialis dispensandi facultas concessa, vt habetur in ijs, de quibus aliàs mentionem fecimus, quæ Episcopis Indiarum eas petentibus cum limitatione temporis conceduntur, ex quibus quarta sic habet: Dispensandi, &
Qualis ea, quæ refertur.
commutandi vota simplicia in alia pia opera, & dispensandi ex rationabili caußâ in votis simplicibus castitatis, | & Religionis. Circa quam, & alias facultates pariter concessas dubitari potest, an Religiosis debeant etiam concessæ reputari, quando per illas aliquid indulgetur, cuius dispensatio est Pontifici reseruata. Et iuxta ea, quæ dicta sunt, num. 463.
videtur id verosimile: quia priuilegium Religiosorum pro non reseruatis Pontifici suffragatur: atqui ea, quæ à Pontifice Episcopis conceduntur, iam reseruata non sunt: ergo dispensatio virtute priuilegiorum licet. Quòd si dicatur intelligi de non reseruatis, quæ Episcopis iure Ordinario licent, & ita ex vi officij, & perpetuò; in contrarium est priuilegium debere amplè interpretari, cùm præsertim de salute animarum agatur, & ij, qui ministerijs ad earum bonum spectantibus ordinariè attendunt, valde indigent vsu talium facultatum, nec semper facilis est ad Episcopum recursus: est ergo verosimilis ampliatio. Quæ quidem cum ea est restrictione intelligenda, vt Religiosi, qui intra diœcesim sunt Episcopi tales facultates habentis, illis vti possint in foro conscientiæ, non ita alij: quia vt §. 29. earumdem facultatum habetur, illarum vsus tantùm licet in ciuitate, & diœcesi, quibus Episcopus præsidet. Si ergo Episcopis intra diœcesim tantùm licet, idem de Religiosis potiori est ratione dicendum, quibus fit indirecta concessio.
Loading...