SECTIO V.

SECTIO V.

Cur DD. Inquisitores tradentes reos brachio sæculari extremo supplicio afficiendos, non contrahant irregularitatem. Vbi casus in Indijs peculiaris, circa quem doctrina vtilis.

338
*REs est quoad praxim non multùm
implexa, cùm extent Pontificiæ declarationes ad omne periculum in hoc genere submouendum, Pauli Quarti & Pij Quinti, circa Inquisitores, Consultores, Commissarios, & officiales alios S. Tribunalis, de quibus post alios Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 51. apud quem etiam inter Litteras Apostolicas ad Officium dictum spectantes habetur Pauli Decretum cum Pij extensione, de quo & nos in Thesauro Tomo 2. in Additionibus ad Tit. 20. illud hîc obseruantes, præfatos omnes ideò irregularitatis vinculo immunes haberi, quatenus intra limites Officij se continent, vt ex tenore Pontifi
Non iurant si excedant illi.
ciæ declarationis elicitur: vnde si excedant, more aliorum iudicandi, iuxta id, quod in hac materia Canones Sacri, & Doctores eorumdem interpretes comperiuntur tradidisse, & ita in Litteris Pauli Quarti sic dicitur: Ac quoad præterita, si ali
Paulus Quartus.
quam forsan irregularitatem incurrissent, cum omnibus prædictis dispensamus: Ex votis inquam coràm Romano Pontifice in caussis fidei prolatis irregularitatem non incurrisse omninò certum reputari debebat, quando iudex ipse supremus, & iuris Canoni ci auctor, sic eos in consilium adhibebat: sed quia fortè aliquis in eo fuerat excessus,
scrupulum censuit eximendum. Et idem de Inquisitoribus quibuscumque, Consultoribus, Commissarijs, & Officialibus alijs certum etiam de|buit iudicari. Cùm enim auctoritate Pontificia institutum fuerit Sacrum Tribunal, & consequenter Officiales futuri designati, omne debebat irregularitatis abesse periculum, vt ritè suum obire possent officium, aliàs non esset ab Apostolica Sede prouidè in materia adeò graui consultum. Extensio tamen à Pio V. pro eisdem facta, ad scrupulos submouendos, etiamsi aliquis non adeò grauis admisceatur excessus, qui ex zelo solet non semper secundùm sententiam obuenire.
339
*Hinc est vt Inquisitores Curiæ sæculari
Non egent protestatione.
tradentes reum vltimo supplicio afficiendum, non egeant protestatione, de qua in Cap. Nouimus de
Cap. Nouimus.
verborum significat. quia scilicet ad omnia, quæ sui muneris sunt, sine irregularitatis obstaculo expeditam habent facultatem. Et ita etiam instare
possunt vt sæculares iudices sententiam exequantur. Quod quidem est contra Couarrubiam In Clementina 1. parte 2. n. 6. & alios. Sed defenditur à Barbosa, Medina, Tabiena, PP. Henriquez & Auila, Cenedo, Sayro, PP. Filliucio, & Reginaldo, Penna, quos adducit & sequitur Diana suprà, idem de Officialibus affirmantes cum P. Auila, P. Molina, Vgolino, Sayro, & alijs ex citatis, & ita etiam tenet Dom. Arauxo in Decisionibus moralibus ad statum Ecclesiasticum pertinenti
bus Tract. 1. Quæst. 5. nu. 1. qui progreditur ad inuestigandum quid sit de iure communi dicendum, & statuit Primò in ordine ad vitandam irregularitatem, cùm reus Curiæ sæcularis relaxatur, nihil referre vti verbo tradendi, aut relinquendi, in quo Couarrubias multùm censuit discriminis interesse, sed non firmo ductus fundamento. Secundò necessariam esse intercessionem pro reo interponendam, de qua in citato Cap. Nouimus. Vt citra mortis periculum sententia moderetur, vt ibidem habetur. Quod tamen in Inquisitoribus negauit Roffensis Arti. 33. contra Lutherum circa fi
Roffensis.
nem, ea ratione: Nam intercessio talis, aut vera est, aut ficta? Primum dici nequit, quia iniquum est pro hæretico rogare, quem iudex, si non capite plectat, peccabit grauissimè, & contra eum, vti de hæresi suspectum, ij, qui eum condemnauere procedent. Neque secundum, quia fictiones tales valde sunt Ecclesiæ tribunalibus indecentes. Ad quam quidem vt respondeat, congruos conatur intellectus adhibere, circa quos non vacat immorari.
340
*Et mihi quidem inclyti Martyris Roffensis sententia non potest non placere, quam ex citato Cap. Nouimus videor mihi non obscurè comprobare, dum in eo sic dicitur: & sic intelligitur tradi Curiæ sæculari: pro quo tamen debet Ecclesia efficaciter intercedere, vt citra mortis periculum &c. Sic Innocentius Tertius. Intercessio ergo, si ad
Innocentius 3.
hibenda est, non qualiscumque, sed efficax est futura; id est talis, quæ quantùm est ex se, id quod contendit, valeat obtinere. Atqui Inquisito
res efficaciter intercedere nequeunt, quandoquidem pro executione instare debent, & non exequentem grauissimarum pœnarum ad illāillam interminatione compellere: ergo intercessio, de qua Pontifex, ad eos nequit pertinere. Est autem in illis & alijs Ecclesiasticis iudicibus nota diuersitas: nam alij, si sæcularis Curia mortis supplicium non infligat, pro inflictione non instabit Ecclesiasticus, quod tamen Inquisitores nequeunt nisi grauissimè delinquendo præstare. Id quod ratione Officij eisdem competit: nam aliàs enormissimum peccatum hæresis posset manere impunitum satisfactione condigna, cùm tamen Ecclesia eo infectos de superficie terræ tollere corditus adnitatur. Pro quo Lucius Tertius in Cap. Ad abolendam, de hæreticis, vbi dignam sa
Cap. Ad abolenda.
tisfactionem in sola pœna à iudice sæculari cum effectu imponenda recognoscit, ibi: Sæculario relinquatur arbitrio potestatis animaduersione debita puniendus, & inferius Iudicis arbitrio relinquetur, debitam recepturus pro qualitate facinoris vltionem.
341
*De alijs autem loquendo iudicibus, vi
Quid de alijs iudicibus.
dendum quam obligationem dispositio præfata Pontificis inducat, dum verbum Debet apponit: nam citatus Scriptor contra P. Suarium insurgit,
qui Tomo 5. in 3. p. Disput. 47. Sect. 1. nu. 12. iudicat non inducere præceptum rigorosum, quia id tantùm accidit quando materia vel aliæ circumstantiæ litteræ ad hoc cogunt, quod in illo textu non habet locum. Maximè cum non dirigantur verba ad iudicis personam, sed in genere dicatur: Debet autem Ecclesia efficaciter cedere. Quod qui
Cap. Nouimus.
dem minùs verè dictum ait, & ex eo impugnat, quia & ex grauitate materiæ & circumstantijs videtur præceptum indicari, & si non obligans ad culpam lethalem, sed venialem, quæ sufficit vt
irregularitas ex defectu lenitatis incurratur, non tam ratione delicti (quamuis illud adsit) quam ratione signi, seu Sacramenti significatione, quam habere debent sacris Ordinibus initiati. Quæ doctrina seipsam destruit: nam si grauitas materiæ, & circumstantiæ præceptum arguunt, illud quidem non veniale, sed lethale futurum, dum ex mente legislatoris, aut communi intellectu aliud non habetur. Deinde, inest necessaria intercessio iuxta Auctorem dictum, vt ea non extante irregularitas incurratur, & euitetur adstante: vnde ad illius positionem aut defectum totum hoc negotium reuocatur: & aliàs est obligatio illam adhibendi, & conseruandi in Sacro statu lenitatis. Ergo ea deficiente irregularitas incurritur ratione delicti. Vlteriùs. Ergo si in aliquo euentu sine culpa omitteretur intercessio, nihilominus irregularitas incurreretur. Illatio est clara. Atqui illa non consonat doctrinæ eiusdem nu. 8. dum ait ex traditione Clerici aut laici brachio sæculari non haberi concursum aliquem iudicis Ecclesiastici, & ita neque Inquisitorem (de quibus præsertim agebatur) in ordine ad mortem relaxati, per se, proximè, & moraliter talem, quia non tribuit illi iurisdictionem, si iudex sæcularis sit, cùm ipse eam habeat: neque etiam si Clericus, quia est priuatus priuilegio Clericali: nec profert sententiam sanguinis: Tantùm ergo remotè & per accidens concurrit, permittendo vt à iudice sæculari capiatur & iudicetur. Sic ergo deficiente intercessione non incurretur irregularitas: quæ videtur euidens consequentia.
342
*Sed addit, quòd licet ratio fortis illo sit,
conditio tamen in iure requisita ad maiorem securitatem, & tollendum omnem irregularitatis scrupulum, est dicta intercessio; debita quidem tum propter ius Commune, tum propter receptam consuetudinem, quæ ferè iam obtinuit vim præcepti. Tum quia præ se fert pietatem & leni|tatem, quam Ecclesia per suos iudices debet repræsentare, ne propter eius defectum inepti significationi Sacerdotij reddantur.
Verùm hæc illationis præfatæ robur non labe
factant, quia stante proximi concursus defectu, quidquid prætereà additur rationem quidem poterit habere præcepti, sed non talem, vt ex eius omissione irregularitas incurratur, siue præceptum ex vi iuris, siue ex vi consuetudinis sit. Neque significationi sacerdotij aliquid est quod obstet, dum concursus proximus non interuenit, & ita prædictus Auctor in sententiam P. Suarij tandem recidit, ex quo ferè omnia prædicta transscripsit, dum in fine Sectionis docet, quòd in rigore propria ratio cur irregularitas non incurratur, ex defectu concursus petenda sit; neque proptereà omittendam intercessionem, prædictis allatis rationibus.
343
*Illud autem quod pro excludendo præ
cepto iam vidimus addidisse, verba scilicet Pontificis non ad personam iudicis relata, sed ad Ecclesiam, sic Auctor idem refellit: quia id non obstat quo minùs ad iudices Ecclesiasticos referantur, in quibus Ecclesia repræsentatur, & per quos operatur: quinimmò illa actio intercedendi non ab Ecclesia in abstracto, sed à iudicibus Ecclesiasticis potest ac debet particulariter exerceri, cùm operationes non naturarum, neque Communitatum, sed suppositorum sint ac singularium. Sed impugnatio non videtur vrgere, & perstat P. Suarij subtilis obseruatio, quòd scilicet ad iudices
P. Suarez defensus.
verbum Debet non dirigatur, quod consequenter videbatur dicendum, cùm de illis Pontifex loqueretur: Vt Clericus per Ecclesiasticum iudicem degra
Cap. Nouimus.
datus, sæculari tradatur Curiæ puniendus. Atqui non ita factum, & ita respectu eorum non ita videtur præceptum vrgere. Nec dubitari potest quin id, quod de Ecclesia dicitur per singulares sit personas faciendum, & ita P. Suarium indicasse: sed non ideò habetur quod intenditur: quia licet iudices id non faciant intercessione iuridica, potest precibus nomine communi propositis exorare, pro quo est debitum condecentiæ, & eius valde consonum pietati. Potest etiam deprecari iudex, sed non ex præcepto, nisi vt pars Communitatis, ac si iudex non esset. Quod quidem nullo modo tenetur agere, quando à sæculari iudice in suo tribunali peracta caussa damnantur, licet quandoque valde expediat: quia obligatio dicta qualiscumque illa sit ex eo imponitur quod reus in Ecclesiastico iudicatus tribunali tradatur sæculari, in quo aliqualis concursus, remotus licet, ad mortem inuenitur. Addo P. Sancium id
P. Sancius.
quod pro excludendo debito docuit, non omnino asserendo posuisse, cùm ibidem dicat fortè esse probabilius intercessionem necessariam esse ad euitandam irregularitatem, & n. 13. Roffensis expositionem tanquàm nouam & singularem non admittat. Quod ergo ex eodem dedimus, tamquàm probabile dictum est accipiendum; quamquàm negari non possim Roffensis sententiam mihi ante alias arridere. Iam ad casum, de quo in Titulo sectionis.

Circa peculiarem casum vtilia documenta.

344
*DAmnatus Iudæus quidam in Actu fi
dei conuictus & confessus, flammis tamen dignissimus, licet conuersus, ob caussas in sententia prolatas, cùm alligatus stipiti faucifragium subijsset, recedente carnifice, qui mortuum existimauerat, viuus à Sacerdote, qui ei in illo adstabat articulo animaduersus est. Quid tunc is faciat? Nam admoneri iustitiæ ministri sine irregularitatis periculo fieri non posse videbatur: quod etiam imminebat, si ad eumdem accederet, vt agonizantem extremo in discrimine constitutum adiuuaret: certum siquidem erat iustitiæ ministros id esse conspecturos, & ita ad mortem penitus infligendam accursuros. Accessit ille, nihil allocutus satellites, & morientem opportunis monitionibus illius articuli proprijs animauit: quo obseruato, reuersus carnifex faucifragium consummauit. Et sine periculo id irregularitatis fieri potuisse ex eo ostenditur, quia nullum circa mortem directum concursum præstitit, sicut nuper de iudice tradente reum Curiæ sæculari dicebamus, & de eo, qui circa patibulum Confessionem suspendendi aut decollandi excipit, & absolutione impertita, eo ipso talem in manu carnificis derelinquit, suo statim officio functuri. Quid enim? an simulando Confessionis prolixitatem, executionem iustitiæ sine vllo termino retardabit.
345
*Et præfata quidem resolutio in difficilioribus terminis apud Dianam extat Parte 8. Tract.
Diana.
7. Resolut. 61. vbi quærit an cùm carnifex super patibulum existimasset reum expirasse, & vnus
Vrgentior alius.
clamauit: Viuit, viuit: vnde carnifex denuò pedibus collum calcauit, & sic mortuus ille, sic clamans irregularitatem contraxerit? & negatiuè respondet ex alio fundamento, de quo Parte 3. Tract. 3. Resolut. 79. & in Additionibus Resolut. 15. quia scilicet irregularitas non incurritur, nisi sit expressa in iure, ex celebri Textu ex Cap. Is qui, de sent. excommunicat. in 6. Sed iura imponentia irregu
laritatem ex defectu lenitatis loquuntur tùm de ministris iustitiæ, & ijs, qui concurrunt ad caussæ probationem, vel pœnæ executionem, vt patet ex lectura Canonum hanc irregularitatem inducentium, vnde ad alios non debet extendi. Quod præter P. Vasquez, P. Luisium Turrianum, quos citata Resolut. 79. adduxerat, tenent P. Gaspar Hurtadus, P. Baunij, Machadus, & Cælestinus apud eumdem citata Resolut. 61. Licet ex aduerso
Bussembaum.
stet P. Bussembaum in Medulla Theologiæ moralis Lib. 7. Cap. 5. Dub. 5. §. Dicitur IV. vbi & casum, de quo Diana, adducit, sicut & ipsius fundamentum, quod non censet admittendum. Sed est illud probabile, vnde in casus contingentia poterit esse subsidio. In nostro autem minor est difficultas, si fortè vlla, iuxta receptissimam scribentium doctrinam.
346
*Pergit autem Diana, & supposito iuxta
Qui dispensare in ea possit.
aliorum sententiam irregularitatis incursu, posse in illo dispensare Episcopum affirmat iuxta id, quod à se traditum Parte 4. Tract. 2. Resolut. 6. vbi pro eo allegat Barbosam de potestate Episcopi. Parte 2. Allegat. 39. apud quem Emmanuel Rodericus, Couarrubias, Campanilis, Viualdus, & Me|dina, ijs addens Nauarium, Plazam, P. Sa, & Hieronymum Rodriguez. Licet autem respectu Episcoporum id minùs probabile reputet, secus de Prælatis Religionum censet: nam iuxta P. Auilam, Caietanum, Mercerum, & alios, qui habet priuilegium dispensandi in omnibus irregularitatibus, exceptis bigamia & homicidio voluntario, potest dispensare in irregularitate ex defectu lenitatis. Tale autem habent Prælati dicti, & ita in terminis hanc sententiāsententiam tenent Villalobos & Lezana apud eumdem, sicut & Commissarius Cruciatæ, pro quo & in posteriori loco Machadum adducit. Quod autem ad Episcopos attinet
De Episcopis difficultas.
negat Dom. Arauxo supra Tractat. 2. Quæst. 11. cum alijs præter citatos nonnullos, addens contrarium esse valde probabile, & in materia fauorabili, qualis est ista de dispensatione in irregularitate, non requiri intrinsecam probabilitatem, sed sufficere extrinsecam virorum non infimęinfimæ notæ, ob quorum auctoritatem non potest euidenter conuinci contrarium. Quis enim (inquit)
Dom. Arauxo.
dicere audeat opinionem relatam, quæ pro se habet tot tantosque Auctores Iuris & Theologiæ strenuè peritos, vt Caietanum, Nauarrum, Suarium, Couarrubias, Leßium, & alios recensitos, (in quibus & Trullenck ac Ludouicus à Cruce) non esse probabilem saltem extrinseca probabilitate, & sufficienti excusare à culpa Episcopos, qui ei conformentur? Sic ille. Circa quod duo addiderim. Primum, ex auctoritate prædicta non solùm probabilitatem extrinsecam, sed intrinsecam esse deducendam, similiter arguendo, Quis enim credat viros tantos sententiam aliquam sine magnis fundamentis docuisse? Secundum, talem philosophandi modum debere sententijs alijs consimilibus auctoritatis præsidijs roboratis penitus applicari. Quod quidem si obseruatum à præfato Auctore fuisset, non ita improbalitatis censuram sententijs aliquibus, de quibus actum in superioribus, impegisset.
347
*De PręlatisPrælatis autem Religionum nihil ille
De Prælatis Religionum.
iuxta eorum priuilegia, de quibus tamen Barbosa in Remißionibus ad Cap. 7. Sessionis 14. Concilij Tridentini, vbi aliquos Auctores adducit de casuali homicidio pariter affirmantes. Et in Societate nostra extat illud, de quo in Compendio Verb. Dispensatio §. 2. à Paulo Tertio concessum, vt in Bullario pag. 48. iuncto per communicationem quod in Monumentis Minorum habetur fol. 144.
Priuilegium Societatis.
Concess. 352. Sic enim ibi: Præpositus Generalis, & de eius licentia Prouinciales, ac eorum Vicarij & loca tenentes, possunt cum Religiosis Societatis defectum natalium quouis modo patientibus, & quauis ex caussa irregularibus, præterquàm homicidij voluntarij, bigamiæ, & mutilationis membrorum, postquàm in Societatis Ordine vota emiserint, dispensare, vt ad Sacros Ordines, & corum vsum, & vt prædictum defectum natalium patientes ad quamlibet administrationem Societatis, eligi, recipi, & assumi, licitèque eam exercere possint. Sic ibi, addita iuxta vsum huiusmodi facultatis statim explicatione ita se habente: Hæc facultas conceditur Prouincialibus. Si quis verò
Explicatio illius.
post ingressum in Societate inciderit in irregularitatem, quæ dicitur ex defectu lenitatis, conceditur etiam reliquis Superioribus & Confessarijs facultas cum eo dispensandi. Vbi dubitari potest an cum Nouitio, qui talem post ingressum Religionis defectum incurrit, possint præfati dispensare? quia Nouitius vere dicitur ingredi Religionem, & hoc solùm videtur exigere declaratio, dum dicitur, Si quis verò post ingressum in Societatem. Aliunde autem non videtur admittendum, quia declaratio regulanda venit per tenorem priuilegij, supra quod cadit: in illo autem dicitur: Postquàm in Societatis Ordine vota emiserint. Quod quidem distinctione videtur componendum, vt qui in eo, qui in Nouitiatu ante biennium vota emisit dispensent omnes prædicti, sed non cum alijs: quia tenor priuilegij de votis post biennium minimè cum ea præcisione proponitur, neque Paulus Tertius id in sua apposuit concessione, sed verbis eisdem vsus: & cùm res fauorabilis sit extendenda, est iuxta nuper exhibitum Dom. Arauxo doctrinam. Quòd si circa hoc quisquam hæserit, & rem scrupulis obnoxiam reputauerit, habet in Bulla Cruciata perfugium, cuius circa hoc vsus non est in Societate prohibitus, quidquid circa reseruata cum Nouitijs sit, de quo in Thesauro à nobis dictum Tomo 1. Tit. 5. nu. 285. & 340. & seqq.
348
*Si quæras quid nomine homicidij volun
Circa homicidium voluntarium.
tarij intelligatur, Respondeo in Societate suas esse speciales leges sibi notas, pro quibus & specialis declaratio prodijt auctoritate Congregationis Generalis vndecimæ, recognoscenda Superioribus cùm casus occurrerit circa admittendos. Circa admissos autem, si quidquam (quod Deus auertat) generis huiusce contigerit, communis doctrina est homicidij voluntarij nomine illud intelligi, quod est iniustum. Et ita intelligendum Concilium Tridentinum Sessione 24. Cap. 6. de
Concilium Trident.
Reformat. Nec solùm iniustum, sed intentum & volitum in se, pro quo Doctores complures congerit Barbosa in Collectaneis ad Concilium idem n.
Barbosa.
30. Licet de casu in eodem Capite contento sint plures aliter sentientes, quibus videtur non posse Episcopum in homicidio dicto dispensare, quos recenset num. 31. §. Contra. Licet autem Dom.
D. Arauxo.
Arauxo existimet quodlibet homicidium etiam iustum propriè dici tale, & ex ea parte posse in citato Capite Concilij ptohibitum reputari; nihilominùs id negat, & prohibitionem circa homicidium iustum aliunde existimat deducendam, quia scilicet non est irregularitas ex delicto. Sic Quæst. citata n. 8. & 1. 2. Tomo 1. Quæst. 76. Arti 4. Dubit. 4. n. 13. vnde casus omnes, quos stante prędictaprædicta intelligentia homicidij voluntarij Doctores asserunt esse ab Episcopo dispensabiles, possunt etiam à Prælatis Religionum virtute priuilegij dispensari, de quibus citatus Barbosa nu. 32. & seqq. Dispensari inquam siue ad Ordines Sacros, siue ad eorum vsum in Ordinatis.
349
*Sed quia Concilium limitationem addit
satis notam Ex delicto occulto, dubitari meritò potest an si delictum homicidij in Religiosis occultum non fuerit, tale tamen vt nomine homicidij voluntarij non veniat, quod etiam secundùm aliquos debet esse per industriam, aut ex proposito, vel per insidias, possit nihilominus dispensatio supra illud cadere, cùm non videatur excepta, & priuilegium debeat amplè interpretari; quod quidem in casu præsenti retenta proprietate significationis secundùm receptam Doctorum acceptionem, pro qua Barbosa supra nu. 35. & apud eum Nicolaus Garcia | & Bossius: etiam sine ampliatione videtur locum habere: neque enim ampliatur quod iuxta proprietatem significationis accipitur, neque fauor aliquis pro eo est necessarius, & ita quidem videtur. Pro quo circa dispensationem Episcopi iuxta
facultatem Concilij stat Diana Parte 7. Tractat. 2. Resol. 31. pro eodem adducens PP. Henriquez & Auilam, Carpensem, Suarium, & Marchinum loquentes de homi cidio casuali. Et tale etiam esse cùm est volitum in se, sed ex repentina rixa exortum, tenent apud ipsum Resolut. 32. Caspensis, & Mazuchellus. Sed Parte 12. Tract. 1. Resol. 104. §. Nota tamen, vbi pro sententia à se tradita citat Verricellum in Quæstionib. moral. Tract. 8. Quæst.
Diana.
60. nu. 3. sic scribit: Tamen re meliùs considerata nunc talem sententiāsententiam non approbo, & ideò dico quòd in irregularitate ex homicidio, si homicidiũhomicidum sit publicum, Episcopus non potest dispensare nisi ad Ordines minores, & ad beneficium simplex. Ratio est, quia iure antiquo hoc tantùm poterat, & Concilium circa hoc nihil innouauit: & ita tenet Leßius in 3. p. D. Tho
mæ. Cap. 5. de irregularitate Dub. 4. nu. 36. & alij, & obseruat stylus Curiæ Romanæ. Sic ille: qui licet ita à se dicta retractet, non tamen prioris sententiæ probabilitatem inficiatur, quæ præter auctoritatem Doctorum eumdem propugnantium magnum habet Tridentino in Concilio funda
Concilium Trident.
mentum Sessione 14. Cap. 7. Sic enim ibi. Cùm etiam qui per industriam occiderit proximum suum, & per insidias, ab altari auelli debeat, qui sua voluntate homicidium perpetrauerit &c. Si verò homicidium non ex proposito, sed casu, vel vim vi repellendo, vt quis se à morte defenderet &c. committatur loci Ordinario, aut ex caussa Metropolitano, seu viciniori Episcopo, qui non nisi caussa cognita, & probatis precibus ac narratis, nec aliter, dispensare possit. Sic Concilium: vbi vltima verba satis indicant non agi de homicidio occulto, cùm & caussæ cognitio, & probatio precum ac narratorum debeant præcedere, vt sit locus dispensationi. Et illa quidem tunc iure quodammodò debita asseritur, quando homicidium neque per insidias, neque per iudustriam factum deprehenditur: quibus additur, Non ex proposito, vt sit præcedentium explicatio: vnde homicidium ex repentina rixa subsecutum fauorabili dispensationi substernitur.
350
*Licet ergo verba illa, Qui sua voluntate
homicidium perpetrauerit, omne illud videantur comprehendere, in quo absolutè occidendi voluntas directa fuit, non ita tamen accipienda, sed quasi explicatio præcedentium: vnde non addita particula &, aut alia similis, sed homicidij qualitas explicata, de quo in Sacro textu, scilicet Exodi 21. v. 14. ita habetur: Si quis per industriam occi
Exodi 21. v. 14.
derit proximum suum, & per insidias: ab altari meo auelles eum, vt moriatur. Esse autem diuersam rationem habendam de occidente aliter, ex ibidem dispositis patet, dum sic dicitur vers. 12. & 13. Qui percusserit hominem volens occidere, morte mo
Vers. 12. & 13.
riatur. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, inquem fugere debeat. Non ergo decreti rigor super aliud cadit homicidium ab eo, quod sacra lex, cui inniti placuit, indicauit. Et idem quod in illa occisionis discrimen appositum, pro regula est dispositionis acceptum; aliàs non aptè diuinæ legis ordinatio pro fundamento fuisset collocata.
351
*Quidquid autem de hoc sit, etiamsi de
mus homicidium, circa quod est controuersia, à dispensatione Episcopali Concilij fuisse auctoritate reiectum: in Religiosis tamen alia videtur esse ratio, quia priuilegium eisdem concessum non habet illam differentiam à Concilio appositam, publici & occulti, sed est absoluta concessio, non limitanda, cùm à Pontificibus non fuerit limitata. Neque incredibile videri debet plus illis quàm Episcopis fuisse concessum, cùm in hoc genere id exploratum habeamus: quilibet siquidem Confessarius Societatis potest cum eiusdem Societatis alumno circa irregularitatem ob defectum lenitatis incursam dispensare, vt vidimus n. 347. quod tamen, vt etiam vidimus, negant Episcopis plures grauesque Scriptores. Quod & in dispensatione circa gradus prohibitas pro matrimonio contrahendo in priuilegijs Indicis est cernere, quod alibi dedimus, eius imparitatis reddita ratione. Quia verò Religiones omnes circa delictum hoc peculiares habent leges (quamuis in Societate nulla hucusque posita reperiatur) rarissimè eueniet vt ad dispensationem publicam veniatur. Vnde non est cur ex prædicta ampliatione scandalum, aut graue aliud inconueniens possit timeri.
352
*Et quidem casu notæ maioris id graues
non causantur Scriptores, dum dicunt posse Episcopum dispensare, quamuis delictum sit deductum ad forum contentiosum, si iam fuit finito iudicio punitum, & ita circa maximè notorium, sic accipientes quod est à Concilio Tridentino dispositum citato Cap. 6. prohibente absolutionem quando delictum est ad forum contentiosum deductum. Sic enim Patres Henriquez, Auila, Reginaldus, Sancius, Santarellus, Gaspar Hurtadus, Diana, & Marchinus apud Barbosam ibi nu. 4. Id quod etiam est cernere in eiusdem Concilij dispositione citato Cap. 7. de quo nu. 349. dum enim caussæ cognitio ijs committitur, de quibus ibidem, res aut supponitur, aut redditur notoria. Et quamuis Barbosa ibi n. 17. dicat huiusmodi caussæ cognitionem posse ab Ordinario fieri sine ordine ac figura iudicij, & testibus non receptis in forma iudicij & non iurantibus, quod multis firmare ait P. Thomam Sancium Lib. 3. de Matrimonio Disput. 8. nu. 4. vbi tamen nec verbum circa præsentem dispositionem, sed generalis alia circa casus, in quibus aliquorum conscientiæ, aut iudicio prudenti remittitur, an quidquam fieri aut non fieri oporteat, quod in negotio præsenti aliter se habet. Quamuis inquam ita sit quod dictus Auctor affirmat, id quidem necessitatem iudiciariæ probationis in Ordinario remouet, sed non potestatem: vnde potest vt sibi bene visum fuerit in cognitione caussæ procedere. Et etiam si non ita procedat, talis esse potest cognitionis necessitas, vt multi in ea interuenire testes debeant, ex quo dubitari nequit quin publica sit reddenda. Non ergo debet publicitas effectui dispensationis in casibus summo consilio & animaduersione à Sede Apostolica concessis, obstare.
Loading...