*Quod verò ad negotium fidei spectat,
est pariter manifestum: est enim illud omnium
grauissimum, & ita incessantem prouidentiam
exigit
: nec potest dici diligenter prouidere, qui
Annus est ingens spatium.
per annum cessat, cùm sit ingens spatium. Hinc
Concilium Tridentinum
sess. 23.
cap. 1.
de Reformatione, de residentiâ Prælatorum agens, sic ait
:
Intereà meminerint discessuri, ita ouibus suis prouiden
dum, vt quantum fieri poterit ex ipsorum absentia nullum damnum accipiant. Sic cùm præmisisset, quia
damna ex absentia videntur futura, si diutina illa
sit, jubet, quando vltra causas ibidem assignatas
futura est,
nullo pacto debere duos, aut ad summum,
tres menses excedere, & haberi rationem, vt id æquâ ex
causâ fiat, quod an ita sit, abscedentium conscientiæ relinquit, quam sperat religiosam & timoratam forè, cùm
Deo corda pateant, cuius opus non fraudulenter agere
suo periculo teneantur. Verba Concilii sunt
: quod
quidem vlteriùs spatium non breue judicauit, ad
breue siquidem licentiam indulget;
Quoniam qui
aliquantisper tantùm absunt, ex veterum Canonum
sententia, non videntur abesse, quia statim reuersuri
sunt. Quæ etiam sunt illius verba. Quod autem
residentia in Episcopo facit, in Rege nostro supereminens prouidentia requirit, vt illa non ita
cesset, quòd intra annum illius effectus aliquis
non deprehendatur; sin minùs damna non leuia
subsequentur.