CAPVT VI.

CAPVT VI.

An Religiosi Prælatorum possint præcepto compelli ad Parochialem curam Indorum.
37
*NOn vna est circa hoc Auctorum
mens. Affirmant Ludouicus Lopez 1. p. Instructorij, Cap. 56. Col. 3. Emmanuel Rodericus Tomo 2. Summæ, Cap. 9. num. 6. Pro quo & P. Palaus citat P. Suarium Tomo 3. de Religione, Lib. 10. Cap. 10. in fine; qui tamen id absolutè non tenet, sed tantùm ait ex speciali titulo, quem exposuerat, illud quandoque fieri. Et hoc titulo interdum coguntur Religiosi
P. Suarez.
per præcepta suorum Prælatorum ad suscipiendum munus Parochorum apud Indos, quia iam illud ministerium ex dispensatione Pontificum talibus Religionibus appropriatum est. Verba illius sunt. Pro explicatione autem tituli sic præmiserat, probans Religiosum posse compelli ad acceptandum Beneficium Regulare: Quia illa Beneficia, & eorum ministeria pertinent propriè ad munera talis Religionis, & ideò cadunt sub materia obedientiæ Prælatorum eius. Argumento Cap. Quorumdum de Electione in Sexto, ibi: extra administrationes proprij Ordinis. Et Cap. Cùm singula, de Præbendis, in Sexto. Sic ille. Qui de illis videtur Beneficiis locutus, quæ Monasteriis adnexa sunt. Et quidem Cap. Quorumdam ne
que vnum, neque aliud probat, quia illud Proprij Ordinis, ad Prælaturas est proprij Ordinis referendum, ad quas quis sine speciali Prælati licentiâ potest Præbere consensum: neque decisio illa potest casui præsenti accommodari, vbi de licentiâ ad Prælaturas extra Religionem admittendas agitur, & negatur id fieri posse, etiam cum Prælati licentiâ, quando in discordiâ factæ sunt electiones. Quid hoc ad rem? Vnde Glossa verb. Ordinis, ait circa administrationes proprij Ordinis hîc nihil noui iuris statui. Caput autem Singula id probat, quod dicebamus, de Beneficiis quidem Monasteriis annexis P. Suarium locutum, sic enim ibi: Prohibemus insuper, ne Prioratus, vel Ec
clesiæ, aut administrationes, seu officia vnius Monasterij consueta per eiusdem Monachos gubernari, committantur deinceps absque auctoritate Sedis eiusdem alterius Monasterij Monachis gubernanda, &c.
38
*Quidquid de hoc sit id, quod præfati af
firmant, negat P. Thomas Sancius en Opere Morali, Lib. 6. Cap. 2. numer. 50. id probans, quia est præter Religionum institutum, & res periculis plena. Et licet Pius V. id concesserit, ex eo pro
P. Sancius.
batur licitum esse tali fungi ministerio, non autem Religiosos posse ad illud obligari. Addit autem num. 51. posse Religiosum cogi ad suscipiendum Beneficium consuetum regi per Religiosos Monasterij, quia talis gubernatio pertinet ad Monasterium, & ita ab eius Prælato posse tale onus imponi. Videtur autem hoc ad Indorum Parochias referendum, quando iunctæ sunt Monasteriis, & Religiosi conuentualiter viuunt, & non soli, quia de Parochiis Indorum agens ad ea se refert, quæ dicenda ab ipso numer. seq. & illum sequitur P. Palaus Tomo 3. Tractat. 16. Disputat. 4. Puncto 5. numer. 3. quoad Parochias Indorum; addit tamen sic: Quòd si Beneficium Regulare sit tui
P. Palaus.
Ordinis, ad illud subeundum compelli à tuo Prælato potes. Cùm enim à Religiosis illius administrari debeat, necessum erat vt Prælatus, apud quem est Ordinis administratio, potestatem haberet compellendi ad illius Beneficij administrationem. Sic ille. Cuius ratio videtur ad Parochias Indorum aduocanda, licèt ille pro ipsis ex eo arguat, quia Beneficia sæcularia sunt: Pontificia enim concessio non mutat Beneficij sæcularis naturam, & consequenter non præstat vt ad illud subeundum obligare Prælatus possit. Sed id non videtur satisfacere: quia semel susceptâ administratione talium Beneficiorum, cùm à Religiosis administrari debeant, necessarium est vt Prælatus, apud quem est Ordinis administratio, potestatem habeat compellendi ad talem administrationem: vnde parum interest, quòd Regulare ex naturâ suâ, aut sæculare sit, quia idem onus circa administrationem incumbit. Aut ergo ratio citati Doctoris pro Beneficijs Regularibus eneruis est, aut sæcularibus etiam debet applicari.
39
*Dico primò. Si Religiones aliquæ à
Pontifice compellantur Indorum Parochias administrare, poterunt Prælatieos, quos idoneos iudicauerint, ad curam talem constringere. Sic colligitur ex Auctoribus generaliter affirmantibus, & constat ex nuper adductâ ratione: quia cùm administrare teneantur, ad talem administrationem necessaria est potestas compulsiua, aliàs stare non posset administratio.
Dico secundò. Idem erit, si aliunde necessitas
oriatur, vt quia Rex vrget, cuius nequit sine grauibus inconuenientibus voluntati contrairi. Ratio est eadem.
Dico tertiò. Si Religiones omnino voluntariè curam prædictam assumant, nequeunt
Prælati Religiosos ad illam compellere pro iis locis, in quibus conuentualiter non viuunt. Id constat: quia tunc non vrget necessitas. Et prætereà ex communi doctrinâ scriptorum, iuxta quam Religiosi non possunt compelli ad ea, quæ sunt supra aut præter regulam, & proprium institutum: de quâ P. Suarius Lib. 10. citat. cap. 8. P. Sancius Cap. illo 2. præsertim n. 15. P. Palaus Disp. 4. cit. Puncto 4. & alij apud ipsos, quibus addendus Bassæus verb. Religio 4. n. 9. P. Busembaus in Medullâ Theologiæ Moralis, Lib. 4. Cap. 1. §. 1. Non tenetur. Talis autem est occupatio prædicta, cùm | ad sæculares spectet, & plena sit periculis, iuxta dicta.
40
*Dico quartò. Si Conuentus aliquis sit,
in quo Cura prædicta habeatur, possunt Prælati Religiosi subditos ad illam suscipiẽdamsuscipiendam compellere. Sic citati n. 38. & ratio est; quia licet BeneficiũBeneficium ex se sæculare sit, dum tamen Conuentui adnectitur, conditionem sortitur Regularis, cùm Ecclesia Regularis sit, & Regulari modo administretur, cessentque pericula, quæ in solitariè agentibus inueniuntur. Si qua autem sunt ex conditione officij, illa quidem ministeriis etiam sunt adnexa, quæ maximè propria Ordinum Mendicantium sunt, cùm debeant esse Ordinariorum Præsidum adiutores. Huius tamen oppositum non est im
Oppositum probabile.
probabile, si Cura in tali Conuentu omnino voluntariè suscipiatur: neque inconueniens erit vllum, si nullus, qui talem Curam velit assumere, reperiatur; poterit enim tale Beneficium dimitti, cuius dimissio libenter ab Ordinariis admittetur, cùm nihil magis exoptent, quàm vt Religiosi, quæ sua sunt tractent, & sæcularibus Sacerdotibus, quæ sæcularia sunt Beneficia, tractanda derelinquant. Si tamen ad bonum Conuentus
Notanda limitatio.
conseruatio Beneficij valde conferat, non debet administratio voluntaria omnino censeri, vnde alia militat ratio, de quâ dictum.
41
*Dico quintò. Religiosi Societatis Iesv
compelli possunt ad Parochialem curam Indorum quomodocumque illa à Superioribus suscipiatur. Probatur ex amplissimâ obedientiæ materia, quam eius institutum amplectitur. In Constitutionibus enim Parte 3. Cap. 1. §. 23. & Parte 6. Cap. 1. §. 1. dicitur obediendum esse in omnibus, in quibus manifestum peccatum non cernatur: vnde obligationem obediendi in Societate latiùs patere, quàm in aliis Ordinibus affirmat P. Lessius Lib. 2. Cap. 41. numer. 75. §. Alterum est: sicut & in Ordine Minorum, quia in illius Regulæ Cap. 10. dicitur obediendum in omnibus, quæ non sunt contra Regulam, vel animam: contra animam enim solum peccatum est. Pro quo &
Illustrissimus Caramuel in Theologiâ Morali numer. 1392. ita scribit: Vnde Patres Iesuitæ, quia promittunt obedientiam in omni materia, quæ non sit euidenter mala, posito Superioris præcepto, tenebuntur iuxta minùs probabilem sententiam operari, aut etiam actio
Caramuel.
nes probabiliter malas elicere. Sic ille. Licèt autem circa hoc limitationem aliquam esse admittendam doceant P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 10. Lib. 4. Cap. 12. num. 10. & seqq. P. Sancius suprà, num. 16. & P. Palaus Cap. 4. num. 7. §. Religiosi verò. Ea tamen in iis tantùm locum habere
potest, quæ conformia Instituto non sunt, quatenus conducere non possunt ad spirituale bonum proximorum, quorum saluti debet illa vacare: si autem ipsa aliquid ad prædictum finem expedire iudicauerit, non debet à materiâ obedientiæ, quam profitetur, excludi. Atqui assumptio Parochialis curæ Indorum potest conueniens ad spiritualem illorum profectum iudicari: ergo & obligari ad illam poterunt tale Institutum profitentes.
42
*Quod quidem roborari potest ex eo,
quòd Parte 9. Constitutionum, Cap. 3. §. 20. de Generali loquens D. Ignativs his verbis decernit: Generatim loquendo in rebus omnibus, quæ ad propositum Societati finem perfectionis, & auxilium proximorum ad Gloriam Dei faciunt, omnibus præcipere in obedientiæ virtute poßit. Sic ibi. Quis autem non videat ad auxilium proximorum conducere curam prædictam posse, idque ad Dei Gloriam, cùm Gloria eius ex hominum salute singulariter propagetur? & multò illud potiùs, quàm ex cælorum magnitudine, ornatu, splendore, de quibus Vates summus: Cæli enarrant Gloriam Dei. Psalm. 18. v. 1. Potest item roborari ampliùs ex eo quòd citato, Cap. 3. §. 9. habetur, dum dicitur in Generali esse potestatem admittendas quascumque personas Societatis ad quælibet loca ad quamuis actionem ex ijs, quibus vti
Alius pro eodem.
ad proximorum auxilium Societas solet, exercendam. Constat autem Societatem Indorum Parochialem curam exercere solitam, in Iaponiâ, Sinâ, Indiâ Orientali, Brasiliâ, Nouâ-Hispaniâ, Paraquariâ, Nouo-Regno Granatensi, Chilensi, & Peruuiano, atque vbicumque ad maiorem proximorum vtilitatem iudicat expedire. Licèt enim, vt diximus, num. 7. & 8. Societas doctrinas prudentissimè & cautissimè detrectet; vbi tamen expedire iudicat, tale onus non refugit sustinere: & ita quando tale accidit, id non sine speciali conuenientia fieri, debet ab eius filiis iudicari. Ex quo fit compelli illos ad curam Parochialem posse: neque sententiâ illâ grauium ex ipsa Societate Doctorum se tueri posse: quandoquidem pro Societate specialis ratio militat iam proposita & roborata. Quemadmodum sententia com
munis est, Religiosos non posse compelli vt in Indias se conferant conuersioni Gentilium vacaturi, vel ad alios infideles mitti: cùm tamen in Societate secus accidat, vt citati docent, & etiam Ludouicus Lopez & Emmanuel Rodericus, quos pro eo laudat P. Sancius num. 47.
Loading...