CIRCA TITULUM XV. DE VISITATORIBUS EPISCOPORUM. De quibus & in Additionibus & Tomo 3. Auctarij. §. UNICUS Aliqua utiliter expediuntur.

1273
*CIrca procurationem versatur
primum & secundum Caput, ubi specialia nonnulla, quæ quidem non tetigit Dom. Quitensis in Itinerario Parochorum Indicorum Lib. 5. Tract. 2. qui est de Visitatoribus, & satis quidem doctus. Et circa pœnam dupli sine ulla limitatione procedit tenorem sacrorum Canonum & Decretorum, ut jacet, amplexus. Et Seßione 6. in fine concludit circa illam servandam esse consuetudinem. Quod quidem prudenter dictum, si rationabilis sit consuetudo: circa quod tamen dubitari posset propter id, quod habet n. 6. ubi ita scribit: Adviertase que el Derecho no señala los dias, que ha de estar el Visitador en cada pueblo, ni lo que podra llebar de procuracion por cada dia: però el Synodo de Lima del año de 1613. dize uno y otro, y cada Obispado avia de señalar ambas cosas, dando regla y orden à los Visitadores de lo que se debe hazer: que no se ha de dejar à la conciencia de ellos; que como unos la tienen mas ancha que otros, siempre abrà dudas, y para quitarlas era bien poner orden cierto. Sic ille. Atqui hoc relinqui consuetudini, est nihil certum haberi, nisi à Prælatis fuerit approbata; ex adducta ratione, quòd Visitatorum quorumdam laxiores conscientiæ sunt, & si juxta illos inducta fuerit consuetudo, rationabilis esse non poterit, quam tamen conscientiæ similis qui successerint proclamabunt: quidquid de alijs fuerit timoratioris, & ad æquitatem rationabiliùs conformatæ, qui non semper majores numero, licet ad consuetudinem stabiliendam potentiores. Circa consuetudinem ergo Prælatorum debet pia & justa providentia versari, & consuetudinis qualitates dignoscere, ne conscientiarum quarumdam laxitas in eorum, qui visitantur, pressuram convertatur. Pro quo & est doctrina ejusdem Antistitis Seßione 3. Ubi rogat, an si Visitator viginti aut triginta dies pro visitatione assignet, & eam duobus finiat, possit procurationem designatorum dierum exigere, & cùm efficaciter probet id non posse, Vers. Vltimo sibi objicit consuetudinem, quod refellit ita subdens: Porque à esta costumbre le
Consuetudo reprobata,.
faltan los requisitos necessarios para obligar en conciencia: juntamente no tienen derecho à pedirla los
Dom. Quitensis.
Visitadores: porque si se mira de la parte del Visita|dor, no la puede introducir, que como Superior està con la espada en la mano, con horca y cuchillo para poder hazer mucho mal: con este miedo no puede aver voluntario y libre. Y si se considera de parte del visitado, que la da, tambien se descubre fuerza, pues niugunoninguno da la procuracion de tantos dias de su voluntad, sino de mala gana; y si no replica, y lo contradice, es porque negociara con esto su perdicion: y aßi digo que està obligado el Visitador à restituir la procuracion, que llebò fuera de los dias, en que no visitò, como està probado.
Hæc ille. Juxta quæ id venit regulandum, quod juxta consuetudinem illam priorem ab eodem dicebatur, quæ quidem ab ijsdem introduci potuit, qui, ut ipse loquitur, furcam & gladium habent præ manibus.
1274
*Potest autem circa casum, de quo
nuper, breviatorum dierum visitationis id objici, quod & ab eodem, pro indebita scilicet diligentia posse pretium reportari. Ad quod quidem communi circa hoc doctrina recepta respondet in casu præsenti specialem obstare rationem, eo quòd Concilium Tridentinum
Concilium Trident.
Seßione 24. Cap. 3. de Reformat. quidquid dici de adhibita diligentia potest, suo decreto comprehendat illis verbis: Studeant quàm celerrimè visitationem ipsam absolvere: ubi quidem etiāetiam superlativo aliquid videtur adjectum, quod particula Quàm voluit designatum & penitus commendatum. Quod quidem prudentissima est cōsiderationeconsideratione deductum. Sed nihilominùs modus ille loquendi suam moderationem admittit; neq;neque per illum à Concilio quidquam intentum aliud, quàm ne affectatæ in Visitatione moræ sint, horis pro quiete, & somno, minimè denegatis. Sic Tullius eodem est modo loquendi usus ad Atticum lib. 16. Sed peto à te ut quàm celerrimè mihi librarius mittatur. Ubi mora tan
Tullius.
tùm affectata removetur. Si ergo Visitator in gratiam Visitati quietis horas negotio visitationis impendat, videtur equidem juxta communem doctrinam, recipere aliquid posse, secus si proprij commodi id præstat intuitu, quia scilicet illi est commoda accelleratio, ut aliò tendat, & est illud quidem in Jure perspicuum. Cap. Procurationes de Censibus, ibi: Ita quòd
numerus procurationum numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat. Et Cap. Felicis eod. tit. in 6. Pecuniam licitè recipere valeat pro sumptibus moderatis faciendis in victualibus, diebus, quibus visitationis officium personaliter exercebunt. Sic Bonifacius VIII.
1275
*Quia verò Indorum Parochiæ
multos solent habere populos parùm distantes, quorum aliqui eodem possint die visitari, erunt fortè qui velint procurationes geminandas, vel plus aliquid. Contra quod tamen stat decisio præfati Pontificis citato in Capite ita subdens: Adjicientes quòd non liceat visitanti, nisi unam procurationem recipere una die, sive unum locum
Cap. Felicis supra.
solum visitaverit, sive plura; etiamsi locus quilibet visitatus ab illo sufficeret ad procurationem integrè persolvendam: cùm eidem sufficere debeat ut temporalia metat à locis personaliter visitatis pro diebus, quibus eis spiritualia subministrat. Hæc ibi. Pro quo Dom. Barbosa in Collectaneis ad citatum Concilij Tridentini Caput n. 32. ubi ex Stephano Weyns ait quòd si Visitatores exigendo duas procurationes ab uno vel duobus locis eadem die visitatis, vel etiam procrastinando suam visitationem eo fine ut duplicatas procurationes lucrentur, malè versentur, & ad acceptorum restitutionem teneantur, ipsum Deum habituri victorem. Ubi Victorem pro Vl
torem positum. Habituri inquam ultorem etiamsi restituant. Quòd si restituentibus divina imminet ultio, quid de non restituentibus proferamus? Quod equidem in Visitatoribus Indicis specialius formidandum, qui ad spiritualem IndorũIndorum profectum, firmandam conversionem, stabiliendāstabiliendam fidem, & Christianam eruditionem promovendam destinantur? Pro diebus, quibus eis spiritualia subministrat. Ut à Bonifacio dictum. Ad hoc quidem visitatio tendit, & Indicorum præsertim Parochorum. Et inde lamentabile emerget absurdum, si maximè indigentibus spirituali pastu, id minimè peragatur, sed ad temporalia commoda, detonsis ovibus, Visitatorum anxietas divagatur.
1276
*Circa Visitatoris Officiales in casu
dicto ampliatæ procurationis potest esse difficultas, si ipsi ad illam non conferant auxilium vel consilium, sed Visitatori simpliciter obsequantur, an ex acceptione partiali procurationis grave crimen incurrant, & ad restitutionem, sicuti & Visitatores teneantur. In quo quidem si bona ducantur fide, cùm ad ipsos non spectet præcipua Visitationis dispositio, & ratione acceptionis non sint locupletiores redditi, doctrina est communis applicanda, juxta quam cessat restitutionis obligatio. Id quod circa victualia non erit admodùm difficile, quando ad pecuniam redacta non inveniuntur. Si verò in mala sint constituti fide, & pecuniam acceperint, non videtur quomodo eximi ab obligatione queant, cùm nullus respectu illorum labor accrescat, neque titulus licitæ acceptionis appareat, nisi qualis in ijs, qui socij furum. Si verò tantùm de Victualibus in specie agatur, accidere potest ut obligatio restitutionis absit, ex præsumpta visitati voluntate circa hæc, in quibus Parochi Indorum cum ijs, qui per illorum oppida iter facere solent, liberales esse consueverunt, eos ad mensam invitantes. Quòd quidem in unius aut duorum dierum detentione verosimile apparet, secus si diuturnior haberetur. Pro quo id facit quod dictum nu. 15. præsentis Tituli, ubi de remissione accepti, quæ potest accidere, etiamsi impartitio involuntaria acciderit, id est, invitè peracta, licet animus transferendi dominium cum eo compati possit, ut aliàs declaratum. In victualibus autem, quorum dominium usu statim amittitur, & si revera non sit comparatum, potest locus esse facilior remissioni, & quia horum vix est qui curet. Præterquam quòd apparatus mensæ intuitu Visitatoris instruitur, & quod pro illo fit, in Officiales redundat; unde ratione illorum parùm sumptus accrescit. Quod si illi ex conscientiæ remorsu abstinere vellent, non dubium quin Parochus, aut qui ejus loco Visitatori assistunt, eos ad mensam invitarent, vel Visitator ipse ad id compelleret, dicens supra se scrupulum jactari, | si forsitan aliquo pungerentur, satis facturus ex intègro, si satisfactioni aliquid obnoxium occurrere sibi persuaderent. Video Scriptores
aliquos ita delicatè in hac materia loqui, ut neq, fragmenta, quæ ex victualibus supersunt, dicant posse Visitatorem secum asportare, ut ea domi pauperibus eroget, sed debere ea pauperibus visitati populi distribuere, si videlicet notabilia sint, ut ex Genuensi habet D. Barbosa circa citatum Concilij Caput n. 26. Sed quidem cùm notabilia dicantur, circa non talia, sine scrupulo procedit assertio, & talia censeri possunt, quæ uno aut altero die Officiales absumunt: cùm aliàs circa Indicos versemur Parochos, liberaliùs agere solitos, & plus aliquid hoc in genere terræ opulentia patiatur. Et circa erogationem dictam fragmentorum notabilium esse difficultas potest, ut queat à Visitatore peragi populi pauperibus, cùm eorum non sit dominus. Ad quod quidem ex præsumpta videtur eorum, qui Victualia præstitere, id stare posse verosimiliter respondendum. Ex quo & habemus circa talia multùm posse verosimiles conjecturas operari, casui de quo agimus verosimiliter adaptandum.
1277
*Potest etiam circa Officiales dictos,
Circa Notariorum salarium.
Notarios præsertim, inquiri id, quod ad salariũsalarium spectat, an scilicet stare debeant præscriptæ quantitati à legitima potestate. Circa quod Dom. Quitensis Seßione 6. secutus plurium Doctorum sententiam, de quo & Nos alibi, asserentium ob adaucta rerum pretia mutatione temporum, non extare obligationem observandi taxātaxam, quæ manifestè improportionata labori est: in eo tamen non proprio innitendum judicio, quia nullus in caussa propria bonus judex; prudentis ergo aut Confessarij, aut docti alterius sinceriq́ue pariter consiliarij judicium exquirendum. Navarrus Consilio 1. de Censibus Titulo scilicet 39. Lib. 3. Consiliorum.
Navarrus.
Ubi quærit an Notarius in Visitatione possit quidquam accipere, cum videatur id generaliter, à Concilio prohiberi ibi: Neve ipsi aut quisquam suorum &c. Et sic concludit: Notarij non solent esse de familia Visitatoris, nec famuli eorum, & non tenentur servire gratis visitatis, nec visitatoribus. Quare videtur Notarium posse accipere justum salarium, si non est de familia Visitatoris, nec habet salarium ex publico, nec consuetudo, vel statutum rationabile prohibet illud sibi. Hæc ille, quem sequitur Zerola in Praxi Episcopali Verb. Visitatio Dubio 4 circa Sextum. Sed non ut ille distinguens, cum D. Antonino lo
Zerola.
cutus, qui ante Concilium Tridentinum scripsit. Ex eo autem quòd juxta Doctorem tantum Notarius, qui de familia non est, accipere aliquid potest, infertur circa accepta alia, si gratis dentur, non eum extare rigorem, qui circa Visitatorem. Hoc ergo stante, circa taxam dicendum debere omnino servari, quia ab eo tempore, quo stipendia stabilita sunt, non talis est rerũrerum mutatio invecta, ut debeant ampliari. Et majores quidem sumptus non ex eo proveniunt, quòd ea, quæ pro victu necessaria sunt, sint reddita cariora, sed quia homines plus satagunt servire vanitati, quàm necessati; nec illi sunt ministranda fomenta, cùm unus sit ex tribus animæ hostibus, mundi nomine designatus. Si autem neque salarium designatum
Notanda. doctrina.
sit, neque in speciali pretium pro actionibus singulis scripturarijs, id cavendum quod est bene à P. Pereira animadversum in SũmaSumma Theo
P. Pereira.
logiæ moralis n. 1525. ut rogatus de pretio, non respondeat roganti ut det quod voluerit. Ut enim ait ille, hæc est terribilis ars capiendi indebitum. Qui & ibidem pro augmento pretij id etiam statuit, quod diximus, ob status rerum mutationem, quæ quidem sæpè intervenit, sed non rarò etiam somniatur. Sed jam ad eos, qui maximè oportet esse vigiles, transeamus.
Loading...