*
DEduci quidem probatum
Problem. 1.
Sectionis 5. Sed insurgit P. BonæSpei
Tract. 1.
Disputat. 8.
Dub. 1. sic arguens
:
Cognoscitivitas, intellectivitas, discursivitas &c.
neque ad rationem substantiæ præcisè sequitur, ut patet ex substantijs inanimatis & animatis non cognoscitivis, ut
v.verbi g.gratia plantis: neque
ad rationem spiritualis, ut patet in gratia habituali, charactere, &c. neque ex ratione substantiæ & spiritualitatis simul: quia quod neutra ratio seorsum habet inchoatè, inadæquatè
&c. neutra illud habere potest conjunctim
adæquatè: ut patet ex materia & forma accidentali gratiæ habitualis, characteris, si illi
supernaturaliter, ut possunt, uniantur.
Secundò
quia licet constet hominem esse intellectivum,
in ratione tamen naturali præcisè sistendo difficulter probatur habere animam spiritualem,
de quo ipse in
libris de Anima. Tertiò. Quia esse
substantiam spiritualem ex conceptu suo formali, aliud non est, quàm esse substantiam inextensam ut sit tota in toto loco, & tota in
qualibet parte ejusdem loci; quæ sicut in suo
conceptu formali non importat vivens, ita
multò minùs importat esse intellectivam, discursivam &c. ut patet in gratia, charactere &c.
sic extensis, & tamen non intellectivis, discursivis &c. à quibus ad talem substantiam possibilem bona est consequentia. Ad rationem
ergo D. Thomæ respondet negando consequentiam, & ad sequelam ex illa distinguit
Assumptum: Quo substantia est immaterialior,
si simul sit intellectiva, ut homo, Angelus &c.
eo magis est cognoscitiva, quantùm ab enumeratione substantiarum, quas defacto esse
spirituales intellectivas per fidem cognoscimus.
Concedit Assumptum. Si sit substantia spiritualis præcisè, quàm esse possibilem contendit,
negat Assumptum. Sic citatus Scriptor, sed parùm urgens.