Dico quartò non posse dubitari. Vbi &
obligatio esse potest grauissima, si Indi ad prædicta
compulsi, in regionibus illis moriantur, & vxores,
ac filios, atque aliquando parentes etiam relinquant
miserabiliter indigentes. Qui enim horum
caussæ sunt, obligationes homicidarum subeunt,
de quibus passim Doctores, & valdè accuratè
post alios Cardinalis Lugo
Tomo 1.
de Iustitiâ, disp.
11.
Sect. 4. De quibus etiam post illum P. Busenbaum
in Medullâ Theolog. moral. lib. 3.
Tractat. 5.
de Septimo Præcepto, cap. 2.
Artic. 3. & Portel
Tomo
2.
Casu 54. Certè vt cum omni rigore non debeat iste homicida censeri; æquiualenter tamen
talis est in ordine ad prædictum effectum. Sicut
enim, vt arguit P. Vasquez
Tractat. de Restitut.
§. 3.
Dub. 7. qui per vim, vel fraudem impedit
volentem mihi legatum relinquere, vel aliud beneficium conferre, ex iustitiâ tenetur totum illud damnum compensare, vt communiter Doctores affirmant: ita & homicida, cùm per violentam actionem impediat ne alij habeant, quod
ex debito aut liberalitate occisi erant habituri,
debet ex iustitiâ damnum integrè compensare.
Quam rationem ille iudicat euidentem; sicut &
P. Mæratius
Tractatu de Iustitiâ, Disput. 26.
Sect. 3.
& 4. Thomas Hurtadus
Tractat. num. 232. &
P. Turrianus 2. 2.
Tomo 2.
Disput. 28.
Dub. 3.
n. 15.
& manifestum est in omnibus locum habere, qui
iniustæ mortis causa sunt. Licèt enim illa non plenè probetur Card. Lugo quoad omnes ab occiso pendentes; sicut nec P. Becano
Tractatu de
Iure & Iustitiâ, Quæst. 14.
de Restitutione num. 6.
in ordine tamen ad prædictos eamdem complectitur, ex quo, & etiam Trullench idem tenet P.
Busenbaum
suprà num. 11. & ita iuxta illum &
alios, obligationem restitutionis, qui caussa est
mortis, incurrit
: non quia specialis caussa circa
modum, sed ex damnificatione; vnde quomocumque accidat, tale onus incumbit. Pro quo P.
Molina
Disp. 83. & alij adducti à citato Cardinali
n. 29. Iam circa quintum