*
DIctum de illo
Tomo 2.
Thesauri Tit.
Circa monopolium pro illo.
16.
num. 92.
& seqq. de quo nuper
occurrit quæstio an liceret pro illo
monopolium publica auctoritate concedi, fuit
etenim qui egit, & nescio an etiam modò agat,
annua pro eo oblata certa pecuniæ quantitate.
Sed ab Assessore Consulatus, laudato aliàs insigni Aduocato Doctore D. Gregorio de Rosas y
Azeuedo Cæsarij iuris in Limana Academia Primario Professore, illa est depulsa prætensio, concludenti allegatione, quam suo patrio, sed eleganti stylo mandatam typis ad calcem huius voluminis inueniet lector; habet enim prudentes
& satis vtiles considerationes ad alia Indiarum
bona cum felicitate trahendas. Neque me ad hoc
Tabachi impellit affectus, cuius experientia sensibus meis prorsus ignota, quam & esse talem
multis optarem, in vitium versa innocenti natura, vt pluribus exitio, quàm commodo fuerit.
Et vtinam non corporis tantùm, dum subitis
mortibus toties abusus iste mulctatur. Vnde datus dubitationi locus an excessus in illo esse possit
culpa mortalis. Circa quod tot erunt patroni liciti
vsus, viri aliàs pij, docti, & Religiosi, vt velle
probare oppositum, labor sit futurus inutilis; vn
de vniuscuiusque id est conscientiæ relinquendum. Circa quod Excellentissimus Dom. D. Baltassar de la Cueua, Henriquez y Vlloa Comes de
Castellar & Marchio de Malagan Peruuianus
Prorex, nuper munus istud feliciter auspicatus,
(qui & vtinam feliciter pergat, duobus antecessoribus felicior, eo munere cum morte defunctis
) Auditoribus Regijs cum ipso concurrentibus prohibuit pulueris illius vsum, quia consessus
huiusmodi dedecet grauitatem in Ecelesijs maximè, pro quo, vt citato dixi loco, non solùm Episcopales, sed & Pontificiæ cautiones prodie
runt. Sed relinquamus huius noxialis sectæ asseclas, & fumarios ante alios, vt fumo pereant, qui
fumos non
vendunt, sed emunt: quos eleganter
describit Auctor vitæ S. Rosæ Peruuianæ, occasione miraculi, quod erga vnum ex istis ipsius
precibus, rarum sanè, Dei benignitas
perpatrauitperpetrauit.
Et vt credo, vix sperari potest futurum aliud, quia
nullus erit, qui petat, omnes enim sua sunt infirmitate contenti. Vnde non sine mysterio obser
uant aliqui dictum à Christo paralytico
Ioan. 5.
v. 6.
Vis sanus fieri? Ad quæ sic Oleaster in Cap.
Genes. 21. vbi Christum loquentem introducit
:
Noui, sed interrogaui, ne posteà diceres me inuitum
illum sanasse. Sic ille. Ne inuitus inquam sanaretur; quod stare non posset, nisi ex eo quòd suo
esset prolixo languore contentus. Quod equidem
licet in præfato infirmo non ita acciderit, voluit
tamen cælestis medicus vniuersali vti magisterio, vt & nos inde veritatem præfatam disceremus.