*Dico ergo Ratione Reliquiarum Fe
stum prædictum ad primam classem prouehendum & Officium eo faciendum modo, quem pro
SS. decem mille Virginibus tradidimus
nu. 100.
gradu ritus excepto
: pro quo eadem militat ratio, licet singuli Sancti Martyres eius non sint
Classis, qua totus eorum potitur exercitus, sicut
nec singulæ Virgines sacerrimi illius chori. Non
est tamen per totam Octauam cultus huiusmodi
retinendus, quia id terminos concessionis excederet, quæ pro vnico tantummodò die est. Neque vllum in eo videtur absurdum, cùm ex Ecclesiæ dispositione procedat, aliquid solitæ pro
die Fecti concedere, & pro Octaua negantis, vt
in eôdem Festo videre licet, in cuius primo die
recitatur symbolum quod tamen pro Octaua negatur, quia concessio illa propter concurrentes
eueniebat Octauas, quibus transactis Festo quæ
sua tantùm relinquuntur, licet valde etiam in eo
singulare sit, quòd diei primo non respondeat
Octaua, propter mysteria, de quibus citati, &
alij apud ipsos. Et quod ad symbolum attinet,
minimè audiendus P. Guyetus
citato Lib. 3.
cap.
28. Vers.
Quintò, In Festis, vbi adducta Gauanti
doctrina de recitando Symbolo in Missis Sanctorum, quorum Reliquia insignis habetur, & ita
est Duplex Officium, ita subdit:
Addo ego nec
Duplex quodlibet, sed celebrioris apparatus, vt habet praxis communis Ecclesiarum. Sic ille: sed contra manifestam Ecclesiæ sanctionem in §. de
Symbolo, ibi:
vbi habetur Reliquia insignis Sancti, de quo agitur. Neque maior aliqua solemnitas, aut celebris exigitur apparatus. Quòd si in
Ecclesijs Galliæ dicta praxis inualuit, nos, vt
cum Apostolo loquar,
talem consuetudinem non
habemus, sed Romanæ Ecclesiæ concessionem vt
par est, immò & præceptum, libenter amplectimur,
& vnusquisque in suo sensu, secundùm eumdem,
abundet.