SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Quid erga Sanctorum Reliquias faciendum, quorum ignorantur nomina.
146
*IGnorantiam nominum non obstare
communis & irrefragabilis totius Ecclesiæ sententia est, quæ & S. Adauctum, & Quatuor Coronatos, aliosque solita celebrare. Quod adeò certum existimat P. Guyetus Lib. 1. Cap. 5. Quæst. 12. vt etiam in Patronos Ecclesiarum conuenienter assumi posse fateatur. Illud etiam certum, peccaturum grauiter, qui
Sanctis huiusmodi ea imponat nomina, quæ propria aliquorum sunt, vt illorum esse credantur Reliquiæ, præsertim si ex illustrioribus sint: est | enim deceptio in re graui. Neque dici potest abesse occasionem errandi in substantia, cùm veneratio solam respiciat sanctitatem: id enim eatenus concedunt Doctores, quatenus post exactam diligentiam nequit veritas explorari, iuxta dicta Sect. præced. Cùm valde diuersum sit aperto vti mendacio, ex quo errores perniciosissimi pullularent. Vt si quis Capillos Sanctæ alicuius vti Deiparæ exponeret publicæ venerationi, vel etiam Christi esse diceret, & sic alia, cùm dicere posset ibi non errari circa substantiam sanctitatis, cuius formalis ratio omnibus est communis Sanctis. Et quidem si de publica expositione loquamur, pro illa certissimum est necessariò Episcopi debere approbationem præcedere, quam pro falsò adscriptis Sancto alicui Reliquijs minimè exhibiturus est, nisi falsa pro eo instrumenta præsententur; in quo euidenter apparet quàm grauiter delinquatur. Quòd etiam videtur habere locum, licet de publica expositione non agatur, sed quis Reliquiam apud se habens, eam voluntario nomine baptizatam, huic & illi adorandam exhibeat; in quo & præiudiciales esse errores possunt. Si autem alijs adorandam non offerat, sed apud se retinens dicat esse huius aut illius mentiti sancti, veniale erit tantùm peccatum.
147
*Hæc cùm ita se habeant, dubitari tamen
Quæ imponi posse videntur.
potest an liceat sanctis huiusmodi nomina imponere, quæ in deceptionem inducere nequeant, & sint pro officijs diuinis accommoda, & quæ possint de Sanctis, quibus imponuntur, verissimè pronuntiari, qualia sunt Iustus, Felix, Victor, Fortunatus, Candidus, Fulgentius, Valens, Clarus, Beatus, Amandus, Constans, Verus, Clemens, Charus, Amator, Patiens, Pudens, Prudentius, Commodus Pretiosus, Viator, Bonus, Theodorus, Theodosius, Theophanes, Eusebius, Vigilius, Victorius, Coronatus, Dioscorus, Dominator, Florens, Florentius, Florus, Crescens, CrescẽtiusCrescentius, Gaudens, Gaudentius, Mansuetus, Hilarus, Prouectus, Philotheus, Theophylus, & alia. Et idem est de nominibus SS. Feminarum cum propria terminatione. Et videtur quidem non licere, quia id solùm Pontifici competit, vt indicat Guilielmus Herincx adductus Sect. præced. nu. 140. di
Videtur Pontifici reseruatum.
cens ita ab eo solitum fieri: & ratio esse potest, quia ad eum, ad quem spectat suprema dispositio circa aliqua, spectat & nominum impositio, vnde à Deo imposita nomina diei ac nocti, cælo, terræ, & mari, vt ex Genesis 1. constat, & ab ipso facta Adamo imponendorum nominum potestas, Genes. 2. v. 20. vtpotè quem animalium omnium dominum constituerat. Habet autem Pontifex circa Sanctorum Reliquas supremam dispositionem, sine cuius facultate extrahi ex sacris locis nequeunt, vnde vel ab ipso, vel ab alio, cui ab ipso facta copia, sacra imponenda sunt nomina.
148
*Sed sunt qui alijs à Pontifice, & sine
illius facultate licere contendant, & ita P. Guyetus citata Quæst. 12. dum ita scribit: Itidem & in singulari, si fortè Sancto alicui, cuius nomen proprium ignoretur, aliud vulgo cognomen, putà Fortis, aut Patientis, aut Victoris, impositum fuerit. Hæc ille. Et ita factum in tribus Sanctis Martyribus, de quibus nu. 126. nominibus Secundi, Festi, & Quarti compellatis, quia nomen Primi habebat alius, qui & priùs alijs nominibus denotati, scilicet, Fortunati, Donati, & Firmi. Videturque ex
Vnde probari id possit.
eo probari posse, quia nominum impositio est quid ad placitum hominum contingens, neque pro sanctis quidquam habere in Iure Canonico, aut Pontificijs Decretis, quo id prohibeatur. Et quidem sublato errandi periculo, & admonitis Fidelibus Reliquiam talem esse sancti nullibi extra Ecclesiam talem existentis, & ab omnibus diuersum, qui eodem fortè nomine potiantur, quæ notitia ad posteros facile deriuabitur, deceptionis videtur periculum remoueri. Quòd autem aliquando in eo lapsus esse possit, inconueniens quidem est ab omnibus deuorandum: nam multæ habentur Reliquiæ Sanctorum, quorum nota sunt nomina, neque in illis singulares, quia in Martyrologio, & ipso Romano Kalendario Sancti occurrunt eisdem nominibus compellati, & plures profecto in Kalendario cognomines vt percurrenti constabit. Vnde hæc liccntia sine scrupulo à viris pijs, nec indoctis non semel vsurpata.
149
*P. Baldellus Tomo 2. Theologiæ moral. lib.
3. Disput. 16. num. 15. & 16. ea, quæ dicta sunt nu. 146. apertè confirmat, quem sequitur P. Ferrandus Lib. 1. Cap. 5. Arti. 1. vbi id ita videntur etiam Pontifici concedere, vt non nisi appellatiuis possit vti nominibus, si videlicet S. Felicem, S. Fortunatum, S. Deodatum, S. Theophilum, appellet: nam & Pontifices (immò illi maximè) cauere à mendacio & deceptione debent, immò & ab omni mendacij & deceptionis specie. Additque pro augenda securitate P. Ferrandus ibidem delicatam profectò admonitionem, aut verò etiam præceptionem, quam magni esse momenti affirmat, scilicet, quòd scriptio in eum finem à Pontifice summo, vel à singulis Episcopis in sua Diœcesi, alijsve ex Papæ venia sibi concessa, diplomate constet, quandonam, qua occasione, quamque ob caussam ea nomenclatura incertis illis Reliquijs imposita fuerit: ne (vt nimiùm frequenter vsu venisse querimur) temporum varietate, tam necessariæ rei notitia in obliuionem veniat, & ea sequantur inconuenientia, quæ recenset.
150
*Dico Primò. Impositio nominum re
spectu sacrarum Reliquiarum eorũeorum Sanctorum, quorum nomina ignorantur, ad Pontificem pertinet, & ad eos, quibus per eum licet, quales videntur Præfecti Sacrarij Apostolici, & qui eas valent suis in Diœcesibus approbare. Sic Pater Baldellus, P. Ferrandus, & Guilielmus Herincx, quamuis quod ad Præfectos Sanctuarij Apostolici attinet, apud eos non inueniatur expressum. Probatur fundamentis adductis pro prima sententia. Quod autem ad alios præter Pontificem spectat, ex eo quòd aliquibus præter illum facultas huiusmodi competit; nullis autem conuenientiùs quàm præfatis videtur adscribenda, quia nominis impositio aliquomodo ad approbationem conducit, quasi illius complementum.
151
*Dico Secundò. Non est necessarium vt
nomina, quæ sic imponuntur, sint appellatiua, licet aliquam conuenientiam videatur importare. Probatur, Quia illa ipsa nomina, quæ à præfatis Auctoribus afferuntur, propria sunt respectu | aliorum, scilicet, Felix, Fortunatus, Deodatus, Theophilus, & propria etiam eorum fiunt, quibus imponuntur, aliàs ad nihil deseruirent, cùm omnes sciant sanctos ijs esse prærogatiuis insignes, quæ dictis nominibus exprimuntur; neque roganti quo vocetur nomine sanctus aliquis, fiet satis appellatiua nominis significatione, pro esset inepta interrogatio. Licet ergo curandum sit vt nomen sancto, cuius est Reliquia, cum ipsius apta significatione imponatur, illa tamen in nominibus esse proprijs potest. Vt in nomine Christophorus, quod P. Ferrandus cum alijs adducit, sicut & Macarius, quæ nemo vt appellatiua profert, & significationem habent ad effectum, de quo tractamus, aptissimam, sicut & nonnulla alia ex propositis. n. 147. vt Fulgentius, Florentius, Florus, Crescentius, Gaudentius, Hilarus, quibus addi possunt, Victricius, Basillus, Clarentius, Albanus, Albinus, Cœlestinus, Fortunius, & alia.
152
*Dico Tertiò. Non est necessarium vt
impositio nominis diplomate constet. Probatur, Quia tale aliquid non videmus vsu comprobatum, neque ex aliquo Pontificio decreto tale aliquid potest verosimili illatione deduci. Neq;Neque inconuenientia, quæ proponuntur, adstringunt: supponimus enim Reliquias legaliter approbandas, & approbationum instrumenta diligenter custodienda. Earum ergo veritate constante, ex eo quòd impositio nominis in obliuionem veniat, quid inde? Malesanæ superstitionis occasio, ait citatus Auctor, quia videlicet vnus sanctus coletur pro alio. At qui hoc non potest penitus euitari, etiam diplomate tradito, quia non est illud diebus singulis, & omnibus incolis, aut aliunde aduenientibus ostentandum. Quòd si timeatur deceptio talis, semper illi poterit beneficio approbationis occurri. Diploma etiam, vt sæpè in ipsis approbationum instrumentis euenit, deperdi potest. Et quid tunc? Adduntur, maleferiatorum, sciolorum, & pugnacium ingeniorum tricæ, ridiculaque ac noxia cauillationum minùs religiosarum vis, qua tamquàm ex equo Troiano in Reliquiarum contemptum, ac Religionis discessionem proficiscantur. Sed verò, si de Catholicis agitur, quantumuis sciolorum ora obstrui legalibus instrumentis approbationis poterunt. Si autem de hæreticis, neque mille illi diplomatibus acquiescent, neque obstruetur os loquentium iniqua, & ponentium in cœlum os suum, nisi quando Deo ipsorum placuerit misereri, aut vindictam de linguis sacrilegis reportare.
153
*Dico Quartò. Licet vtcumque videa
tur probabile prædictam facultatem inferioribus conuenire Prælatis, conuenientius apparet eam neutiquàm ad actum reuocare. Inde factum, vt licet ijs, de quibus num. 148. nomina imposita cum varietate fuerint, de qua ibi, talis tamen sit vsus abrogatus, & sine nomine pariter celebrentur, ob rationem redditam n. 126. & ita videmus generaliter obseruari vbi Sanctarum Virginum & Martyrum ex vndecim millium Sodalitio Reliquiæ habentur insignes, illæ siquidem nullis expressis nominibus celebrantur, vt specialiter videre licet in Codice Matritensi, quem adducit P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 7. Singulari 30. n. 2. Tacito illius nomine, quod fit in S. Callisto, & alijs. Sic ibi.
154
*Dices ex P. Ferrando experientia con
stare Fideles multò minori affectu, studio, ac pietate affici & ferri erga Diuorum illorum exuuias, quorum nomina mortales latent: potentiùs enim nobis nota & certa, quàm obscura, ignota, & incerta solent mouere animos: ideôque maior diuinæ gloriæ, atque Cœlituum cultus ac venerationis plerumque decessio fit.
Respondeo ex Auctore eôdem §. metipso Re
Exactè diluitur.
liquias Sanctorum certis nominibus à legitimis Ecclesiæ Præsulibus donandas, ex quo habebitur prædictus effectus maioris erga sanctos affectionis. Deinde vbi magna est Reliquiarum copia, quòd vna aut alia sine sancti, cuius est, certo nomine colatur, nihil profectò maiori affectioni obstare poterit, cùm tot sint, erga quos possit illa protendi. Euenire quidem potest, vt in die ferialis Officij iuxta Romanum Breuiarium videat quis in Ecclesia rubra ornamenta, & quærat caussam: cui responderi poterit id esse propter insignem Reliquiam Martyris. Quod si insuper de nomine interroget, dici illi apertè veritas poterit, si doctus sit; si illitteratus, esse sanctum anonymum aut Romanum, vt frequentissimè sunt illi, quorum Reliquiæ habentur, vtpotè Romæ passi, aut Romæ sepulti, vel Romam translati, quod sufficit vt dici Romani possint, quidquid audiens hallucinauerit, cauendo ne sanctum Romanum sibi esse persuadeat, qui à Diuo est Laurentio conuersus, & eius in martyrio extitit antecessor. Et quidem licet ex hoc elici possit aliquod esse in carentia nominis inconueniens, maius profectò est in voluntaria illa nominum impositione. Et vt legitima sit, Vicarij Generalis ad id sufficiet auctoritas, cùm Ordinarij nomine veniat, iuxta communem sententiam, de qua sæpiùs, & constet Decretum S. Congregationis pro Reliquiarum celebratione Ordinarij requirere approbationem, cuius veluti sequela & complementum impositio nominis est, vt dictum. num. 150. Omitto alia, quæ apud P. Ferrandum videri poterunt, eo quòd ad eruditionem potiùs spectent, quàm ad Theologicam discussionem.
Loading...