CIRCA TITULUM VII. De Indorum Commendatarijs. §. Unicus.

1043
*DIctum & de illis suprà nu. 906.
& quia de juramento dudum disseruimus, præmittendum circa simile Commendatiorum juramentum quod extat n. 16. ubi de violata lege circa habitationem in oppidis Indorum, in quo & juramenti violatio ab eisdem præstito circa Indorum defensionem, & sic à Nobis pronuntiatum: Videant ergo quomodo hoc præstent, qui servitijs addictos tenent. Si dicant se non ita cogitasse cùm jurarunt, non erunt quidem juramenti rei in foro animæ, secus in exteriori, quia lex ad hujusmodi defensionem, uti ad præcipuam vult dirigi juramentum, & poterunt ut violatores ejusdem puniri Commendæ privatione, ut in Rescripto citato (n. 5.) habetur expressum. Sic ibi: quod tamen non videtur prædictis nuper consonum, quòd scilicet stet juramenti obligatio, in Prætoribus, quidquid cogitaverint, cùm esse debeat juxta intentionem legis ad hoc præcipuè, Indorum scilicet protectionem directæ. Ad quod dicendum in primis non esse eamdem rationem de dubitante ac de expressè excludente: dubium enim juramenti possessionem non tollit, juxta dicta: qui autem apertè exclusit, in suæ est adhuc libertatis possessione. Et hoc modo est, quod diximus de non cogitante accipiendum, ut scilicet de tali obligatione putaverit ad juramentum minimè pertinere, hoc est enim de illa non cogitare, dum obligatio non cogitatur, aut putatur, juramenti esse materiam, sicut sunt alia in illius formula comprehensa. Qui ergo juravit, de habitatione nihil penitus cogitans, illam suo juramento est proculdubio complexus: nam ad summum potest aliqua suboriri dubitatio, quam tamen non sufficere remanet comprobatum.
1044
*Prætereà quod dictum Cap 3. circa
protectionem Indorum, non scilicet cessare hujusmodi obligationem ex eo quòd in oppidis Indorum prohibeantur habitare, ex eo ostenditur quod Generalis Protector Limæ existat, neque obligatio ulla ipsum urgeat, ut populos Indorum adeat, sicq́ue eorum necessitates pervideat, ut sic de procurando possit remedio agere cum sublimiori Magistratu. Ad eum ergo veniant Indi, licet Commendatarius non vadat ad ipsos. Quòd si quidquam offerant gratuiti animi significatione dubitari potest an liceat illud accipere. Ad quod dicendum non licere, si res considerabilis pretij sit, quia non videtur gratis oblata, sed quasi laboris pretium, ad quem est Commendatarius obligatus. Ex cujus acceptione is qui offert, conjicere non immeritò poterit, si deinceps opus sit futurum auxilij, neque simile aliquid allatum, non ita ut necessarium fuerit in negotio procedendum, cùm tamen onus importabile pro ipsis sit, quoties subsidio opus fuerit, illud pretiosis muneribus emereri. Si autem vilius aliquid fuerit, non videtur grave in eo futurum conscientiæ gravamen: cùm aliàs Indi ægrè ferre soleant, si munuscula ab ijs oblata repellantur. Erit autem generosi Commendatarij attentione dignum, si illa retributione benigna compenset; cùm & attentio talis sit ipsi admodum futura proficua, quandoquidem cùm Indorum negotium agit, proprium suum agere est manifestum, ex quo & evincitur pretiosum non posse munus accipere, sibi enim arat, & sibi occat, unde & fructus impensi laboris sperat. Quia verò solent esse Indi divites, ut Caciquij, & Provinciarum gubernatores, circa horum munera plus videtur posse aliquid indulgeri, dum & illi veniunt justis querimonijs auxilium contra Parochos, Prætores, eorum locum tenentes, pannificiorum dominos, aut quoscumque alios petituri, neque enim eorum sufficere solet potentia ad subditorum incommoda depellenda. Et circa munerum acceptionem nihil est lege dispositum, unde solùm est juxta naturæ certa principia discurrendum, circumstantijs attentis, juxta quas est à Nobis verosimilis omninò discursus efformatus, juxta quæ & Doctores discurrere in consimilibus materijs solent, ad quæ est etiam à Nobis respectus habitus in præmissa resolutione.
1045
*Est etiam dictum Cap. 5. in fine quòd
si ignoti sint Indi, quibus facienda restitutio, ea non possit prædicatione, qua indigere solent, fieri, quia bonum est alterius generis, quidquid Auctor ibi citatus fuerit arbitratus. Sed quidem id ita intelligendum, si nihil pecuniæ eo in ministerio pro bono Creditorum insumatur. Sic enim D. Thomas ibidem adductis restitutionem admittit verbis illis: Scilicet dando
D. Thomas.
in eleemosynas pro salute ipsius. Si ergo quis ut prædicaret sumptus competentes faceret, qui in eleemosynam cederent, aut Prædicatorem congrua pro labore compensatione conduceret, in creditorum spirituale commodum, non videtur cur non queat obligationi satisfecisse veraciter affirmari. Licet enim prædicatio in audientiũaudientium utilitatem penitus dirigatur, sumptus tamen circa eam facti in creditorũcreditorum possunt spiritualem utilitatẽutilitatem destinari. Et esset sanè modus restitutionis satis utilis, si debitum considerabilis esset quantitatis, Missionem à Religiosis quotannis faciendam dotare, sive in oppidis, ad quæ creditores spectabunt, sive in alijs, in quibus major necessitas videretur. Sic à quibusdāquibusdam factum, consilio equidem salutari: quamvis de Commendatario quopiam nihil tale sit mihi compertum; utinam dispositione hujusmodi opus ipsis no fuerit, sicut neque alia simili, Christiana conscientiæ libertate, mammonæ nescientis damnabiliter subservire. P. BonæSpei Tomo 5. Tract. 1. de Iure & Iust. Disput. 19.
affirmat tamquàm probabile debita incerta ex contractu retineri posse. Unde existimare quispiam forsan possit debita incerta Indorum posse retineri, quia ex contractu sunt ut in plurimum, dum eorum labori merces proportionata non solvitur, operas enim locant suas congruam mercedem accepturi, emunt etiam & vendunt, | licet circa pretium defraudati. Sed id neutiquàm accipiendum, quia revera debita ex delicto sunt, de quibus citatus Scriptor ibidem distribuenda esse pauperibus contestatur, secundùm eam quantitatem, in qua justitiæ violatio accidit, per exceilum aut defectum. Hac enim ratione Doctores omnes ad restitutionem esse obligatos censent rerum quotidiani usus venditores, qui in mensurarum complemento ementes defraudant, cùm tamen inter eos, uti inter contrahentes agatur. His addendum cir
Contra Indos non præscribi.
ca debita prædicta locum non habere præscriptionem, tum quia est possessio malæ fidei. Etsi demus esse bonæ aliquando, urget principium in materia præscriptionis certissimum, scilicet illam concurrere contra eum, qui ob impedimentum nequit quod est suum repetere, præter titulos alios, de quibus in Additionibus Tomi hujus nu. 141. & seqq.
Loading...