Dico primò. Votum Castitatis ita obligat Pa
rochum Religiosum vt si quid reseruatum, quod
ad illud spectet, sit, non possit ab eo sine licentiâ
Prælati Regularis absolui. Id constat. Quia Parochus talis absolutè manet subiectus Religionis
Prælatis in omnibus, quæ ad mores pertinent,
cùm circa ea tantùm, quæ Parochialis officij sunt,
Ordinario debeant subiacere: ergo in ijs, quæ
ad votum castitatis spectant omnimodam retinet
subiectionem. Sicut de aliis Religionis obseruantijs Auctores dicunt, quæ cum officij administratione non pugnant: vt videri potest apud P. Pellizarium
Tractat. 8.
Cap. 4.
num. 115. & alios pro
Tertiâ Assertione citandos. Et quidem nulla est ratio laxamenti circa hoc, quando constringi possunt
habenęhabenae, debent, vt maioribus periculis maior
cautio adhibeatur. Quia verò contingere potest
vt
Parochus aliquis nullius Monasterij Prælato
subiectus sit, sed tantùm Prouinciali: circa hoc
à Prouincialibus prouidendum, & obseruandum
quod Religionum statuta præscribent. Si autem
nihil præscriptum inueniatur, videndum quid in
more sit. Quòd si nec de more constiterit, communes regulæ reseruationis seruandæ, quæ apud
Doctores occurrent. Vt si Prælato reseruatum
peccatum sit, absoluatur cum onere comparendi,
vel gerat se vti non habens copiam Confessarij,
iuxta diuersas opiniones, si autem nihil est in Religione reseruatum Prouinciali, sed Prælato Monasterij, qui nullius Monasterij Prælato subiectus
est, videtur posse cui voluerit confiteri, & hoc
est verosimile. Quamquàm inuerosimile non sit
reseruationem tunc ad Prouincialem transire,
quia immediatus Religiosi talis Prælatus est; nec
credibile reseruationis habenas tunc laxari, quando, vt dixi, cohibendæ potiùs sunt. Sed quia reseruatio odiosa est, erunt quibus hoc non placeat,
nec facilè fuerit eos à suâ sententiâ dimouere. Et
idem est pro reseruatis circa materias alias obseruandum. Possunt autem confiteri non approbato
|
ab Ordinario
: quod secus esset, si Ordinario
ipsi essent plenè subiecti, iuxta ea, quæ tradit
P.
Pellizarius
suprà num. 135. Amotis tamen ab officio, durat approbatio, quia non pro Indis tantùm
approbati sunt, sed etiam pro Hispanis, iuxta Regiam Schedulam, de quâ
numer. 13. & ita sine limitatione sexuum & personarum. Videatur citatus
num. 136. qui
num. 133. ait quando Parochi
sunt amobiles ad nutum, non posse eligi in Confessarios ex delegatione aliorum Parochorum:
cuius oppositum est probabile, & ita in
Parochis
Indicis sine scrupulo aliquo circa Indos practicandum: immò & valde expediens est, cùm etiam
Indi cuilibet approbato confiteri possint. Circa
Hispanos autem non esset ita certum, si
Parochi essent amobiles: sed certè non sunt, quia
& Religiosos non esse tales constat ex dictis
num.
18.
& seqq.