SECTIO V.

SECTIO V.

An Religiosi possint in Indijs Sacramentum Baptismi priuilegij alicuius vigore conferre.
151
*IN Thesauro Tit. 12. Cap. 8. Difficultate 1.
& 2. de hoc actum. Et quòd ad solemnem administrationem attinet, vbi iam sunt ParochięParochiæ constitutęconstitutæ, & Religiosi Parochi non sunt, quod ad praxim spectat, neutiquam illam conuenientem affirmaui, quidquid Priuilegiorum quorumdam generalitate concessum videatur. Sine solemnitate autem, cùm id ratione ne|cessitatis contingat, pro eo Priuilegium non esse necessarium ostendi, licet quoddam Pij V. &
Gregorij XIII. in Compendio extet, finitum tamen iam pridem, quia temporale verb. Baptismus. Quod allegatum à Ludouico, Miranda in Manuali Prælatorum Tomo 1. Quæst. 43. Arti. 3. cùm legisset Dom. Quitensis, ex eo insurgit in Itinerario Lib. 3. Tract. 1. Seßione 1. dicens quòd cùm non constet de noua prorogatione, non possunt Religiosi Societatis, neque alij sine sufficienti caussa dispensare, aut Ecclesiæ cæremonias omittere, cùm expediat potiùs vt cum omni solemnitate conferatur, quando permittit tempus, & specialiùs in terris Infidelium, quia illis venerationem & reuerentiam ingerit Baptismus, sicut est Regijs rescriptis dispositum, quibus iubetur, vt Baptismi cum omnibus auctoritatis demonstrationibus conferantur, cum superpelliceo videlicet, stola, & alijs ritibus Ecclesiæ.
152
*Vbi quidem id Religiosis concedit, quod
Circa necessitatem alia.
& Parochis præmiserat concedendum, & in fine comprobat, baptizandos scilicet ab eis paruulos à parentibus adductos sine cæremonijs consuetis, eo quòd in periculo versari testentur, quamuis mentiri eos possit non inuerosimiliter suspicari. Quod quidem liquet sufficientis necessitatis ratione contingere. Ergo cùm idem Religiosis possit accidere, vt scilicet paruuli ad eos deferantur, quod sæpiùs euenit iter agentibus, & ea sit sufficiens necessitas, timeri enim verosimiliter potest ad Parochos non adducendos, in eo pares eisdem inueniuntur. Ex quo & fit necessarium non esse priuilegium, sicut neque est Parochis necessarium. Neque pro casibus huiusmodi concessum illud est, vt ex tenore apparet: dicitur enim sic fieri posse propter paucitatem operariorum, & incommoditates. Quando autem infantes modo dicto baptizantur, neque ad operariorum paucitatem, neque ad incommoditates est illud referendum: vt contingeret, si non extante necessitate aliqua ex parte baptizandorum, periculo scilicet vitæ, operarij Religiosi iudicarent ad maius Dei obsequium fore, si Baptismus sine consuetis cæremonijs extra Ecclesiam, aut intra illam non habentem Baptismalem fontem conferretur. Quod quidem & ad titulum necessitatis referre posse dixi Difficult. 1. citata. Pro quo citatus Præsul Cap. 10.
153
*Et fatendum sanè prorogationem spe
Quid circa Priuilegia.
cialem priuilegij dicti non extare, vnde quod dictum initio Difficultatis primæ, circa hoc in Compendio Indico Vrbani VIII. concessionem haberi, sicut & extra illud in Bulla, quæ incipit, Sicut accepimus, nescio quomodo per errorem irrepsit, & quidem P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 6. Singul. 11. §. Baptismus, sic ait: Vrbanus VIII. baptizare indulget. Sed certè in tribus huius Pontificis Bullis, de quibus ille Singul. 2. 3. & 4. de Baptismo nihil. Nisi fortè ad Bullam aliam pro Iaponia fuerit habitus respectus, de qua ille Singul. 4. num. 2. quam tamen non esse ad rem ex dictis ab ipso, & à nobis contra illum num. 207. & 208. habetur manifestum. Ex hac ergo parte non immeritò dictum à citato Præsule prorogationem priuilegij dicti desiderari. Sed hunc non obstare defectum, ex adductis prædicto Thesauri loco priuilegijs alijs ibidem ostensum: quibus minimè Regia rescripta contradicunt, sed eorum Parochorum socordiam carpunt, qui nullo habito
necessitatis intuitu, Baptismum sine ea solemnitate ministrant, quæ eum venerabilem apud Neophytos reddit, exteriorum cæremoniarum singulares æstimatores. Et quidem præfatus Antistes contra administrationem Baptismi, si cum debitis cæremonijs intra Ecclesiam conferatur, non videtur militare, vt ex verborum eius tenore colligitur. Quod etiam ex priuilegio ipsius potest non ægrè deduci, in quo dum conceditur extra Ecclesias, & sine consuetis cæremonijs à Societatis Religiosis posse conferri, iuxta temporariam illam concessionem, quod specialiter conceditur est dispensatio circa prædicta, vnde supponitur illis adhibitis absolutè posse ministrari. Neque de solis Parochis est sermo, vt constat; vnde pro aliquo speciali casu, iunctis ijs, quæ citatis Difficultatibus dicta sunt, poterit deseruire, etiam si quoad alia viuæ vocis Oraculum sit, quod poterat etiam citatus Præsul obijcere.
Loading...