SECTIO XXII.

SECTIO XXII.

Auctoris aduersi iudicium circa præsentem controuersiam, & vera demonstrata sententia.
188
*PAg. 320. Resolutionis titulo præmisso
DD. Caramuelem & Fagnanum in doctrinæ substantia conuenire, & solis verbis differre affirmat. Probat. Quia D. Caramuel verbis affirmat in materia fidei & morum sufficere ad securitatem conscientiæ opinionem probabilem præcisè, & sine addito: sed iam argumentis D. Fagnani conuictum reipsa subaudire, ex ignorantia inuincibili moraliter certificata. Quod in præmissis ad dubium præsens iam visum asserit, scilicet pag. 318. §. Contra id vbi ait suam resipiscentiam confirmare per hæc verba n. 255. & in his, quæ inuincibiliter ignorant, probabilibus argumentis ducuntur. Quibus appositis ita subdit: Si ita est, inquies, cur itaque non dicit clarè: Ecce doctrina D. Fagnani de probabilitate ex ignorantia inuincibili moraliter certificata, in ipsomet Empyreo apud Angelos gloriosos locum habet? Debet quidem, sed humanæ infirmitati parcendum: nam pudet extraiudicialiter in ipso actu Apologetico propriam turpitudinem clarè fateri &c. Pergit in Resolut. citata dicens maximè ex eo D. Caramuelis cum Fagnano consensum euinci, quòd continuò supponat, licet falsò, opinionem probabilem præcisè includere ignorantiam inuincibilem, cùm D. Fagnanus verbis neget in materia fidei & morum sufficere ad securitatem conscientiæ opinionem probabilem, præcisè & sine addito: sed à D. Caramuele tamen non conuictus, reipsa subaudiat: Nisi ex ignorantia inuincibili moraliter certificatum: vt patet ex præmissis ad Dub. 2. & 3. (scilicet nu. 3. 13. & 14.) ac summario totius doctrinæ D. Fagnani ad Thesim: Ad securitatem conscientiæ non sufficit (nota, ait Auctor) opinio probabilis: quæ æquiualet huic: In opinione probabili præcisè, siue præscindendo ab ignorantia inuincibili legis vel præcepti de alijs quàm necessarijs ad salutẽsalutem neceßitate medij, de quibus solum quæstio & thesis, non est conscientiæ securitas.
189
*Adhæc erunt qui rideant D. Caramue
lem argumentis D. Fagnani conuictum, cum eôdem tandem in præsenti controuersia sentire, ex eo scilicet quòd ignorantiam inuincibilem in opinionum probabilium sequela reperiri concedat; cùm constet ipsum multò ante concertationem istam, & opus D. Fagnani editum, ignorantiam huiusmodi agnouisse, & indubium affirmasse, scilicet in Theologia Regulari n. 64. Editionis 2. An. 1646. §. Quartam, & in Theologia fundamentali n. 1331. vbi post adducta Christi verba. Matth. 11. Iugum meum suaue est, & onus meum leue, de quibus nos suprà Sect. 14. pro benignarum opinionum defensione, ita scribit: Scio multa opponi contra ab huius æui hæreticis (Luthe
D. Caram.
ranis, Caluinianis, Iansenistis,) & inter alia illud Matth. 7. Arcta est via, quæ ducit ad vitam: vt vel hinc inferre liceat, tam esse arctam, vt peccet homo in ijs, quæ necessariò facit: tam esse angustam & strictam, vt non admittat opiniones probabiles: nam istæ hoc solo capite ab iniquitate excusantur, quòd qui probabilem sequitur opinionem, insuperabiliter veritatem ignoret, adeôque debeat non peccare: si enim insuperabilis ignorantia non excusaret à peccato, iuberet impoßibilia Deus &c. Ecce non solùm ignorantiam inuincibilem ante Fagnanum editum admittentem, sed rationem probabilium opinionum, vt sequi eas liceat vnicam esse iuxta communem scriptorum sensum affirmantem, vt non nisi per affectatam calumniandi libidinem affirmari queat doctrinam hanc à præfato didicisse Scriptore eius argumentis conuictum; cùm aliàs scriptor idem vix ignorantiæ talis meminerit, vt eam pro fundamento vnico suæ protulerit assertionis, ab Auctore ita sentire coactus, ob vnum vel aliud verbum perfunctoriè prolatum: quamquàm verosimile sit ignorantiam inuincibilem agnouisse, quam aliàs excusare à peccato asseruit, & à sequela opinionis falsæ, & non tutæ, vt vidimus n. 183. Quî ergo stet vt argumentorum illius pondere D. Caramuel eius sententiæ subscripserit, quando nec talia apud ipsum extant argumenta? Vnde quod de pudore in resipiscentia clarè fatenda dicitur, figmentum iniuriosum est cordato nemini placiturum.
190
*Veriùs posset ex dictis aliàs concordia
dicta fundari, ex eo scilicet quòd idem modus formandæ conscientiæ videtur ab vtroque, & ab alijs eius sententiæ asseclis obseruari: in Compendio quidem doctrinæ, quod Auctor exhibet pag. 230. sic ille scribit, nonnullis omissis: Si vis periculum euadere, hæc obserua. Primùm inuoca diuinum auxilium, ne te errare permittat, & mox aggredere opinionem, quæ negat actum esse licitum, & examina diligenter illius motiua: & si agnoueris eam non habere rationes suasibiles, vel auctoritates mouentes, tunc conuertas te ad opinionem oppositam, accuratôque studio expende vnam quamque rationem illi fauentem: & vbi cognoueris illas esse suasibiles seu probabiles, tunc illas omnes simul coniunge; & si illis vsque adeò acquiescat intellectus, vt concipiat, & (hîc addit Auctor, inuincibiliter) quòd tamen numquàm in sic discurrente occurrit) apprehendat rem ita esse, & iudicet sine vlla formidine opinionem illam esse veram, intrepidè eam sequaris: quia quamuis non sis certus de illius veritate per demonstrationem, tamen certus es moraliter (hic etiam addit Auctor, puta ob ignorantiam inuincibilem erroris, si fortè erret, cuius tamen ille non meminit) cùm ex illis probabilibus consurgat certitudo talis, quæ sufficiat ad rectè operandum. Hæc ille.
191
*Quæ quidem & D. Caramueli & alijs
eius sententiæ patronis non possunt non omnino probari. Cùm enim & rationis & auctoritatis momenta ad probabilis opinionis licitam sequelam requirant, & prudentem operandi modum omnem practicè formidinem excludentem, id equidem præstant, quod præfatus scriptor expendendum & præstandum affirmat. Et quidem illam motiuorum expensionem & coniunctionem proptereà necessariam iudicat, quia aliàs formido practica nequit excludi: cùm ergo posse excludi per iudicium practicum certum, de quo scriptores aduersi, (si tamen aduersi) ex dictis constet; non est in eorum modo philosophandi reipsa diuersitas. Cui non obstant sequentia: Sed si cog
Fagnanus.
noueris hanc partem habere pro se rationes non tanti ponderis, vt eis simul iunctis intellectus tuus omninò acquiescat, sed tantum assentiatur fluctuans, & cum formidine, adhibe diligentiam an poßis formidinem illam explodere, & si hoc assequi potueris, poteris tutò sequi eamdem opinionem, & iuxta illam consulere, quia iudicium tuum, quod manente formidine erat probabile, ea deposita desinit esse tale, & incipit esse certum ea certitudine, quam exigit moralis materia &c. Vbi nihil videtur quod possit obstare, quia solum iudicium fluctuans practicum remouetur, quod ex ijs, quæ inferiùs subdit videtur haberi compertum, dum ait: Aliôquin exponis te periculo, & lethaliter peccas, cùm in iudicio practico formido & scrupulus, nisi deponatur, sit mors conscientiæ. Atqui iuxta D. Caramuelem & alios, deponitur in iudicio practico formido & scrupulus: ergo dum sic procedit operatio, non est in ea mors conscientiæ, immò nec vulnus.
192
*Prætereà stante assensu cum formidine,
Promouetur probatio.
si facta diligentia inueniatur, quomodo possit sic opinans formidinem illam explodere, licitum est iuxta illam operari & consulere: Atqui accedente iudicio practico, de quo dictum, inuenitur quomodo formido possit explodi. Ergo &c. Maior est Auctoris doctrina, & Minor ostenditur: Nam per iudicium practicum de licita sequela opinionis probabilis formido ita se habet, ac si non adesset: ergo exploditur, cùm moraliter, virtualiter, aut æquiualenter non sit, quia quod non influit, non videtur adesse. Id quod ex concessis vrgetur apertè: nam cùm sublata formidine, vt dicitur, operatur quis, accidere frequenter potest, vt iudicium circa opinionem sit falsum; & tamen licita est operatio, quia falsitas ita se habet, vt non influat: neque enim iudicium vt falsum, est regula operationis: & ita perinde se habet ac si esset verum. Similiter cùm quis iudicans opinionem esse veram, ex leui motiuo ad operandum progreditur, veritas, quæ reuera potest opinioni competere, non influit, vnde non secus ac falsitas se habet in ordine ad operationem, quæ licita esse non potest: Ergo similiter est de formidine iudicandum.
193
*Deinde, Operans iuxta modum præfa
Robur additum eidem.
tum omnem excludentem formidinem, excusatur ratione ignorantiæ inuincibilis, vt contenditur: ergo similiter operans iuxta eum quem defendi|mus, poterit excusari. Illationem ostendo: Nam sicut in priori illo modo impossibile est explorare quæ opinio vera sit, quæ falsa, ita & in secundo: vnde & ignorantia est insuperabilis. Si dicatur in posteriori adesse dubium, quo stante non licet contra præceptum operari. Contra est, quia non est dubium propriè dictum, sed assensus firmus, quo aliquis iudicat rem ita esse, inter quæ diuersa est ratio, vt constat. Item. Operans cum formidine opinioni congenea potest inuincibiliter iudicare formidinem non obstare honestæ operationi, & eo modo ad operationem se aptare, quem D. Fagnanus adhibendum iudicat ex probabilibus iunctis certitudinem eliciendo, ex rationibus inquam, auctoritatibus Scriptorum, vsu sapientium, & probitate insignium, vniuersitatum approbatione, SS. Alexandri Decreto pro opinionibus à facultate Theologica Parisiensi damnatis. Quæ quidem, si de opinione aliqua ageretur, pro qua D. Fagnanus in deliberationem veniret, proculdubio sufficientia iudicaret, vt omni explosa formidine, illam & amplexaretur, & secundùm eam consulere minimè dubitaret; sicut & Auctor ignorantiam inuincibilem recognoscens, qua posita, vt ipse passim inculcat, salua sunt omnia. Atqui omnia illa concurrunt, vt quis, non obstante speculatiua formidine, possit similiter de opinione statuere, quæ licitam affirmat opinionis probabilis sequelam, vt videtur compertum: ergo iuxta illam potest similiter procedi, & ita stare doctrinæ reipsa Conformitas, licet verbis videatur discordare.
194
*Neque contra hoc facit, si dicatur iudi
cium prædictum certum esse non posse, quandoquidem contra illum citatus vterque Scriptor insurgit: cùm tamen certa videantur esse inconcussa & irrefragabilia. Hoc enim nullius roboris est, cùm in fundamento assertionis compugnantia nulla sit, stante scilicet certo iudicio de honestate operationis, quod quidem fatentur omnes. Et cùm Auctores citati certitudinem in suo formandæ conscientiæ modo recognoscant, quem alij pariter, ea nequit stante illorum explicandi ratione, in modo, qui videtur oppositus, cum fundamento negari. Præterquàm quòd dici potest hîc non agi de certitudine secundùm se, sed subiectiua, qualis esse & non esse in modo, quem Auctores citati sequuntur, frequenter potest. Nam iuxta illum certitudo sumitur ex rationibus suasibilibus simul iunctis: at potest accidere, vt rationes, quæ alicui videntur sufficere vt formidinem explodant, respectu alterius non tales videantur: & ita videmus homines diuersimodè sentire, cùm apud illos obuia sint pro assensu motiua; vnde & diuersitas circa opinionum amplexum. D. Fagnanus expensis alicuius opinionis motiuis, eam reijcit, quia fundatur in possessione libertatis, quam tamen Auctor amplectitur: & putat se certum iudicium circa licitam sequelam habere, & ignorantiam inuincibilem, quam tamen vincibilem D. Fagnanus arbitratur. Et hoc etiamsi oppositæ sententiæ probabilitatem aliquam concedamus: nam iuxta veritatem sententia asserens licitam esse opinionis probabilis sequelam secundùm se omnino certa reputanda est, pro qua non vnam, sed plures Prima Parte demonstrationes exhibui.
195
*Et vt hic euidens aliquid opponamus, sic
arguo. Datur opinio verè probabilis, iuxta quam aliquid est licitum, quod tamen opposita sententia negat: Ergo licitum est illam sequi. Assumptum est euidens. Et admittitur à citatis etiam Auctoribus, ex quibus nu. 190. illud: Aggredere opinionem, quæ negat actum esse licitum. Consequentiam probo: Quia opinio talis affirmat licitum esse illam sequi: ergo qui illam amplectitur, licitè operatur. Antecedens constat, & consequentia item: Quia talem opinionem amplexus habet iudicium hoc: Mihi est licitum hoc facere. Ergo faciens nihil committit illicitum. Consequentia est euidens: Nam aliàs cum iudicio præfato de licita operatione esset etiam aliud, quo affirmaret non esse licitam operationem, & ita esset manifesta contradictio. Nec dicas id, quod ex citatis positum nu. 191. licitum quidem esse iudicium probabile, sed explosa formidine, per quod desinit esse tale. Contra hoc enim est præcedens argumentum. Et vrgeo. Nam opinio manens in statu opinionis affirmat tale aliquid esse licitum, vnde & dicitur: Aggredere opinionem &c. & non Aggredere quod opinio non est. Et ita currit discursus noster, & est ille saltim moraliter euidens. Qui roboratur ex Decreto SS. Alexandri damnantis censuras Parisienses, quia versantur circa opiniones grauium Scriptorum vsu receptas. Atqui Auctores huiusmodi de opinionibus loquuntur vt opiniones sunt, & ita Pontifex sub eodem sensu illas censura dignas existimat: illas ergo vt tales sequi licet, & non tantùm sub ea sinistra intelligentia, iuxta quam opiniones esse desinunt. Bulla Decreti præfati extat apud Amadæum Editione 4. in principio.
196
*Neque contra Patrem Bonæ Spei plura,
qui suo illo labore, non eum est habiturus fructum, quem bonis promittit æterna Sapientia laboribus Sap. 3. v. 15. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus Litteraria enim Respublica adeò est veritate, quam ille demoliri conatur, imbuta, probabilium sententiarum licitam sequelam amplexa, vt quod ille pro suo placito congerit, pro nihilo sit habitura. Non ergo gloriosus laboris fructus, quem nec bonum erunt qui non trepidanter affirment. Et quidem dum suum Fagnanum defendere satagit, cum eo dolêre compellitur huius sæculi infelicitatem, dum probabilium opinionibus abortubus fidelium conscientijs detrimenta quam plurima ingenerari conspicimus. Atqui malum hoc bonis illorum laboribus non amouetur, sed fouetur, immò & crescit: Non ergo est eorum fructus gloriosus. Maior videtur certa, & Minor ostenditur: Nam quælibet opinio, quæ alicui videbitur hic & nunc certa licebit ipsi, & ad praxim eam poterit applicare: ad licitam enim sequelam id tantùm requiritur. Quòd si dicatur fundamenta debere esse grauia, id quidem non ex rebus ipsis multoties æstimandum, sed ex illorum apprehensione: quæ enim leuia videntur quibusdam, alijs grauia & solida peruidentur, vnde & opinionum diuersitas, vt nuper dicebamus. Ergo ex præfato dicendi modo non remouetur malum, sed fouetur, dum id, quod aliàs licitum non apparebat: licitum aut aliunde, aut pariter verbis mutatis demonstratur. Ex quo & fit malum huiusmodi crescere, quia & nouum à | ratione & auctoritate eidem nutrimentum exhibetur. Vide infra Sect. 33.
197
*Quæ postquàm scripta ad manus venit
eruditum opus, ingeniosum, solida subtilitate compactum, & solertissimè profectò elaboratum P. Antonij Terilli Angli èex Societate nostra, hoc titulo: Fundamentum totius Theologiæ moralis, seu Tractatus de conscientia probabili, in quo quà ratione, quà auctoritate irrefragabili vsus cuiusuis opinionis practicè probabilis demonstratur esse licitus. Vbi cùm demonstrationem audiemus, quam & nos non vno in loco præmisimus contra Scriptores illos rigidæ contentionis, gaudendum sanè, quia positionem dictam contra eos statuit, quibuscum & nos seriò & efficaciter decertauimus, Fagnanum inquam, Mercorum, Vincentium Baronum, & Franciscum Bonæ Spei. Scripsit autem ille in Anglia, vnde & facultas pro impressione Londini à P. Prouinciali Anglicanæ Prouinciæ concessa, vt videri apud eum potest. Ex quo id non parùm ad præsentem caussam opportunum eliciendum, doctrinam scilicet nostram talem esse, vt digna debeat Apostolico illo spiritu & zelo censeri, quo in regno illo Societatis nostræ Patres collaborant, Martyrij frequentissimi candidati; vnde & laxitatum Euangelicæ non congruentium doctrinæ minimè defensores. Licet autem opus præfatum omni sit acceptione dignissimum; nihilominus, quia nonnulla ijs, quæ à nobis tradita sunt videntur aduersari, ea hoc loco discutiamus oportet, & cum bona docti Patris venia ad verosimiliorem sensum, & communissimè receptum aduocemus. Et quia ad disceptationem cum P. Bonæ Spei hoc etiam videtur spectare, Sectionum seriem prosequimur. Et ita sit.
Loading...