SECTIO XXXI.

SECTIO XXXI.

Regij Officiales vt valeant, cum pecunia sibi credita negotiari. Ad dicta in Thesauro Tomo 1. Tit. 5. num. 14.

297
*QVidquid de peccato in contrectatione Regiæ pecuniæ sit, eorum contractus esse validos, & ita facere fructus suos citato dictum loco. Quod cùm in Diana reperisset D. Michael Ferro Manrique Parte 1. Tract. 8. Resol. 32. contra eum insurgit Parte 2. qq. moral. quæst. 87. & sic arguit: Thesaurarius (& idem est de alijs) non est bonæ fidei possessor, sed malæ: Atqui possessor malæ fidei non facit fructus suos. Ergo. Maiorem probat: Nam malæ fidei possessor dicitur, qui scit, vel credit, rem quam possidet, ad se non pertinere. Cap. final. de præscript. l. bonæ fidei emptor. de verb. significat. Cap. Si virgo, 34. q. 2. Cap. Vigilanti, de præscription. & tradit Spino in Speculo testament. Glossa 13. n. 42. vbi extendit ad eum, qui dubitat rem ad se pertinere: nam ad bonam fidem requiritur claritas, & animi securitas; quam non habet dubitans ex Couarrubia, Nauarro, & Menochio ab eo relatis. Atqui is, de quo agimus, scit rem non esse suam: Ergo est malæ fidei possessor. Minorem in speciali non probat, sed pro ea remittit se ad ea, quæ habet Spino suprà nu. 54. & quòd malæ fidei possessor fructus non faciat suos ex vtroque habetur Iure. l. si fundum, 17. C. de rei vindicat. Et alijs, quos adducit Glossa in Cap. Non liceat Papæ, 21. 1. 12. q. 2. Cap. Grauis, de restitutione Spoliatorum, vbi plures alios Sacri Iuris Textus congerit Glossa verb. Fructus, vnde circa hoc generaliter loquendo nequit esse dubitatio. Quòd autem fructus etiam industriales dictis sint Canonibus & legibus comprehensi, ex eo probat, quia absolutè dicuntur fructus, & ita ab Auctoribus, qui obligationem restitutionis negant, etiam compellantur. Neque pecunia adeò infecunda est, ex quo illi arguunt, vt non etiam fructus habere queat, vt patet in cambijs; & vsuris licitis, in quibus pecunia pecuniam parit.
298
*Sed hæc omnia parui momenti sunt, &
Contrarium statuitur.
fatemur quidem sic agentem malæ fidei esse quandôque possessorem, nec posse facere fructus suos, si de realibus loquamur, secus de industrialibus, de quibus neque ciuiles leges, neque Canones Sacri loquuntur. Quòd autem pecunia infecunda sit, Doctorum omnium sententia est, hac enim ratione sunt illicitæ vsuræ, quia illius vsus non est aliquid ab ea distinctum, seu quod seorsum debeat vt distinctum computari. Et in di
Vnde illicitæ vsuræ.
stractione seu expensione consistit, vt subtiliter philosophatur D. Thomas: cum Aristotele 2. 2. q. 78. arti. 1. quod est non esse fructiferam secundum primariam eius institutionem, quidquid de secundario vsu sit, vt cùm traditur ad ostentationem, aut loco pignoris, de quo S. Doctor ad 6. licet dictis terminis non vtatur, pro quibus tamen P. Rebellus de Obligationibus iustitiæ Lib. 11. Quæst. 10. n. 5. & alij communiter, inde pro illicito vsurarum contractu argumentantes. Neque quod de cambijs dicitur, vllo pacto vrget, nam & in illis industria præualet, & labor aliquis cambientium emitur. Neque Couarrubias quidquam contrarium tradidit locis ab Auctore citatis, scilicet Lib. 3. variorum Cap. 2. à nu. 5. & de mutatione monetæ Cap. 7. n. 4. qui tamen Cap. 1. citati libri, n. 5. vers. Superest modò, ita scribit: Quarta ratio, quæ probat vsuram esse contra ius naturale ea est: quia pecunia de se non fructificat, nec parit: vnde accipere aliquid vltrasortem pro vsu rei illicitum & iniquum est: cùm potiùs capiatur, ex industria aliena, quàm de pecunia, quæ non fructificat. Sic ille, qui inferiùs Aristotelem adducit Lib. 1. Politicor. Cap. 7. fœnus damnantem eo quòd in illo fructus | pecuniæ tribuatur ex se ad illum non destinatæ: Vituperandum, neque iniuria, non enim natura id genuit, sed rerum vltro citroque contrahendarum ratio, iureque optimo hominum odia incurrit, quoniam ipsa pecunia fructus eius est, nec ad permutandas res, cuius caussa comparata est, refertur. Hæc naturæ lumine lumen illud philosophiæ.
299
*Neque ex venditione pecuniæ argui po
test, quando vna pro alia diuersi metalli venditur, & reuera vt pecunia, vt affirmat Couarrubias citato Cap. 7. nam vt ille ait, talis pecuniæ vsus est improprius, ad eum modum, quo licet proprius vsus calcei sit ad tegendum pedem, alter tamen eius vsus improprius est, vt cum alia re permutetur. Non vocat autem ille permutationem huiusmodi venditionem, eo quòd non sit traditio mercis pro pecunia, vt communiter definitur, sed pecuniæ pro pecunia, in quo non est cur multùm hæreamus. Et verò licet permutatio pecuniæ pro pecunia vt tali sit, id non confert vt fructifera dici possit, quia totum id ex industria aliena capitur, vt ex citato Auctore dictum, & ostenditur in exemplo adducto calcei, qui potest pro calceo vt calceo permutari; nec tamen proptereà dicetur calceus calceum parere, & sic in alijs.
300
*Ex prædicto illo suo themate de malæ
fidei possessione infert contra Spinum citatus Auctor lucrum omne restituendum non deductis expensis. Licet enim nu. 14. ita concludat, Deductis tamen illis expensis necessarijs, si quæ sint. Videtur tamen ibi particula negatiua deficere, si consequenter locutus, ita enim statim num. 15. Eadem est doctrina & resolutio capienda in eo, qui triticum alienum vendit eo tempore, quo cariùs valet; nam talis inscio domino vendens, malæ fidei possessor est, & adhuc sine titulo, vnde non satisfacit emendo & restituendo tantumdem æqualis bonitatis, eo tempore, quo minùs valet; debet enim illud lucrum & fructum, quem habuit ex illa tritici venditione, quando cariùs valebat, domino restituere, & adhuc non deductis expensis, vtpotè malæ fidei possessor sine titulo. Nec attendi debet (sic nu. 16.) Si dominus erat seruaturus ad illud vsque tempus, quo minùs valet, nam licet fuisset seruaturus, per hoc tamen illa mala fides non tollitur in famulo, Thesaurario, vel Procuratore, vel alio, qui inscio domino triticum vendidit, ex qua mala fide debet lucrum & fructum omnem domino restituere, nec ipse seruatur indemnis cum tritico æqualis bonitatis; nam amittit illud lucrum & frúctum, quem famulus acquirere voluit &c. Videatur ergo quomodo resolutio huius quæstionis non rectè fuerit comprehensa per Dianam, nec per Beiam, Molinam, Reginaldum, nec Leßium, Rebellum, Salas, & Azorium ab ipso Diana relatos dicta quæst. 32. (corrige Resolutione) & ita dicendum est de tribus quæstionibus sequentibus. Hæc ille, qui dum sic locutus minùs profectò auctoritatis suis resolutionibus conciliauit; & erit nullus sanè sapiens, qui Doctores præfatos, & tot ac tantos, non censeat sic loquenti præferendos. Et licet videatur cum Spino sentire, vt n. 13. videre licet, contra illum tamen etiam stare dixi, quatenus id, quod num. 14. tradit, ad omnes extendit nu. 16.
301
*Et quidem quod ad expensas attinet contra sententiam est Glossæ, quam reuereri po
Deducenda affirmat Glossa.
tuit Iurista Theologis nimis quantùm infensus, sic enim illa citato verb. Fructus: Nota quod fructus dicuntur qui supersunt, deductis expensis quæ fiunt gratia quærendorum, colligendorum, & conseruandorum fructuum: quod locum habet tam in bonæ fidei possessoribus, quàm in malæ fidei, etiam prædonibus ff. de petit. heredit. l. si à domino §. Fructus & l. planè in fine & C. de fruct. & lit. expens. l. 1. nam nullus casus interuenire potest, qui hoc genus deductionis impediat ff. famil. ercis. l. fundus qui 1. respons. in fine & ff. soluto matrim. l. fructus. fructus enim intelliguntur deductis necessarijs impensis, &c. Cui apertissimæ resolutioni opponi nequit à Theologo aliquo proditam, qui falcem in messem misit alienam, quod sæpiùs à præfato Auctore repetitur, locis ab eodem collectis Parte 2. Quæst. 109. in sine, & posteà non semel.
302
*Et citata quidem Quæst. mirari iuuat
sanctam (quis enim aliter de viro tanto audeat suspicari) sapientis & zelantis iudicis, ac Iurisperiti iactantiam. Probat ille, & benè quidem Religiosum habentem liberam facultatem à Superiore ad expendendas pecunias, peccare contra votum paupertatis, si illas in rebus expendat illicitis, & eas accipientes ad restitutionem teneri; quia non est præsumendum licentiam Superioris ad hoc se extendere, futuram prorsus nullius effectus, si cum ea præstaretur extensione, cùm eius potestas sit ad ædificationem, & non ad destructionem 1. Cor. 13. Quibus præiactis adducit sententiam Villalobos Tomo 2. Tract. 28. Difficult. 5.
nu. 11. vt in Diana inuenit Parte 3. Tract. 2. Resol. 98. asserentis restitutionem posse fieri ipsi Religioso, quia ex iustitia non obligatur ad reponendam rem in meliori statu, qui eam lucro aut aliter acquisiuit, licet Religiosus non sit illius dominus: quamuis aliquando esse possit contra charitatem, si ex eo vlteriùs delinquendi illi occasio præberetur. Qui idem de filio asserit, sub patria potestate constituto. Contra quem sic ille: Cùm ergo filius aut Religiosus veri domini non sint,
& tu Villalobos hoc fatearis, cur ais ipsis sufficere, si res perdita restituatur? In hoc fateris illos esse dominos; non enim restitutio nisi vero domino facienda est, alioquin nulla est. Nec illa ratio bona est, nempe Porque no està obligado de Iusticia à poner la cosa ganada en mejor estado, O el que tenia: Nam iustitia, hoc est, regula restitutionis, ad nihil aliud obligat, quàm ad vero domino restituendum; hoc impleatur, licet res in meliori statu non reponatur: non enim sequitur: Non debeo rem in meliori statu reponere: ergo vero domino non debeo restituere. Quid namque commune habet illud antecedens cum illo consequenti? Si ergo nihil habent commune, & sunt diuersa illa duo: ergo de vno ad alterum arguendum non est, vt toties dictum extat. Cur ergo illa duo coniunxit Villalobos, & de vno ad alterum argumentatus fuit? Si enim Iurisperitus fuisset, magis iuridicè locutus fuisset. Ergo vnus Summista in arguendi methodo defecisse ab vno Iurisperito inuentus est, cùm illis arguendi defectus communiter imponantur. Et ne dum vnum Summistam, sed & alijs (corrige alios) in eumdem incidisse lapsum, in hoc Opusculo multoties ostenditur.
303
*Hæc ille doctus & formalissimus Iuris
peritus, cuius friuolam argumentationem mirari, | vt dixi, profectò iuuat, cum P. Villalobos discursus adeò formalis sit, vna, quæ subintelligitur, præmissa subsumpta, sic: Is, qui Religiosi pecunias lucratus est ludo, aut turpis caussæ donatione non tenetur eas in meliori statu reponere: ergo satisfaciet obligationi restitutionis eas ipsi reddendo. Antecedens admittitur, quia contra illud nihil opponitur, sed formalitas negatur illationis. Consequentia. Nam si eas alteri redderet, & sic domino, in meliori statu reponeret. Et hæc est subintellecta propositio, quæ ideò non expressa, quia de ipsa apertè constabat, scilicet rem domino redditam in meliori statu reponi, Regula ergo illa pro restitutione à Doctoribus communiter vsurpata, scilicet faciendam vero domino, iuxta sententiam dictam, eam patitur exceptionem, vt non sit necessarium fieri vero domino, quando quod acceptum est non fuit à vero domino acceptum, sed ab alio, pro quo nulla sit obligatio iustitiæ vt in meliori statu respectu domini reponatur. Neque illud, quod de vero domino dicitur, cum eo est rigore accipiendum: qui enim à Religioso Franciscano tale quid accepit, etiamsi restituat Prælato, vero domino non restituit, vt constat, quia illi verum dominium rerum non habent. Quidquid autem de sententia dicta sit, modus arguendi satis est formalis, dum sic dicitur: Is (de quo agitur) non tenetur rem acceptam in meliori statu reponere: Atqui eam restituens domino in meliori statu reponit: Ergo ad sic restituendum non tenetur. Simile est illud: Nullus tenetur ad statum perfectionis: Ergo neque ad Religionem. Consequentia est legitima, quia subintelligitur propositio alia, de qua non dubitatur, scilicet Religionem esse statum perfectionis, secundùm eam rationem, quæ à Doctoribus explicatur. Quid autem circa materiam dictam certius nobis videatur, dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 3. Cap. 4. §. 3.

Circa Difficultates quasdam in materia Restitutionis.

304
*TRes quæstiones, vt vidimus nu. 300. iuxta doctrinam à se propositam defructuum restitutione decidendas statim asse
ruit, quarum Prior, scilicet 88. est illa, An qui mulum surripuerat cuiusdam viri nobilissimi & prædiuitis, & per spatium multorum annorum locauerat, teneatur non solùm ad restitutionem eius, sed etiam ad pretium locationis, Secunda, scilicet 89. An fur, & quiuis alius iniquus possessor, teneatur restituere meliorem summam, ad quam excreuit res tempore detentionis, maximè si fur illam vendidit in illo optimo statu. Tertia 90. Vtrum iniquus possessor teneatur ad restitutionem iuxta Summum valorem & incrementum, quod res habuit tempore acceptionis vel detentionis; quando ignoratur, quo tempore verus dominus esset rem illam venditurus. Et præfato etiam ordine à Diana proponuntur Parte 2. Tract. 3. Miscellaneo Resol. 50. & duabus seqq.
305
*Et ad Primam affirmatiuè respondet
suo illo vsus principio de absoluta obligatione restitutionis respectu quorumcumque fructuum, & similiter statuit de torque aurea contra Nauarrum & Ludouicum Lopez. Neque excusari, qui diuitis mulum locauit, ex præsumpta domini voluntate, quia cùm sit res facti, non præsumitur, nisi probetur l. in bello §. factæ autem caussæ, ff. de Captiuis. Vnde non probat, quod à Diana factum ipso teste, & P. Lessium secuto, qui rusticum muli furem absoluit sine obligatione restitutionis lucri ex locatione comparati, eo quod sententiam dictam probabilem iudicarit. Sicut & cum Maldero illam, iuxta quam, si pecuniæ, vel aliæ res locentur ad ostentationem, non est obligatio restitutionis, quia sunt fructus extraordinariæ industriæ. Et habet ille pro se multos & graues Scriptores obligationem restitutionis adstruentes, eo quòd fructus dicti non sunt purè industriales, pretium enim non respondet soli industriæ, sed ipsi rei, vt videri apud Dianam potest. Quos tamen ille confutat ob rationem allatam, cùm debuerit esse vniuersalior, ex eo scilicet, quod sint fructus rerum mala fide possessarum, qualescumque illi sint.
306
*Circa quod negari nequit sententiam dictam esse probabilissimam, pro qua etiam stat P. Palaus Tractat. 31. de Iustitia Disputat. Vnica Puncto 24. §. 10. nu. 4. P. Fagundez Tomo 2. in
Decalogum Lib. 7. Cap. 20. num. 17. iunctis ijs, quæ habet n. 15. vers. Ciuiles fructus. Et alij plures. Sed negari etiam nequit oppositam esse non parùm probabilem, pro qua est ratio, quam citatus P. Fagundez vti valde fundamentalem exhibet nu. 25. vt id probet, de quo ibi sermo, ac de foro loquens conscientiæ, & ita habet: Quia forus internus solùm considerat rationem & æquali
P. Fagund.
tatem iustitiæ commutatiuæ in rebus: quæ æqualitas in eo consistit, vt solùm integrè domino illud damnum restituatur, quod illi obuenit ex eo, quòd rem suam non poßideret. Vnde si dominus aliquos fructus iustè & licitè esset ex ea percepturus, nisi ei res furto esset ablata, eos sine dubio tenetur restituere, malæ fidei possessor ratione lucri cessantis, & damni emergentis; non verò illos, qui absolutè percipi potuissent, sub quocumque alio domino fuisset. Sic ille, quod constat casui, de quo agimus, posse omnimodis applicari. Nec valet si dicatur rem domino fructificare, apud quemcumque illa sit. Nam id est verum de fructibus naturalibus, non verò de industrialibus, quales ij sunt, de quibus agimus: quia licet aliquid de naturalibus habeant, ad industriales reducuntur, iuxta communem opinionem, quia magis proueniunt ex hominum industria, quàm ex rebus naturalibus, vt docent Bartholus, Couarrubias, Pinellus, Menochius, Tuschus, & P. Sancius, quos adducit P. Fagundez citato vers. Ciuiles.
307
*Ad Secundam Quæstionem etiam respondet affirmatiuè, & restituendam rem ait non deductis expensis, ex eodem fundamento. Contra
P. Lessium asserentem teneri quidem quando valor rei excreuit ex illius intrinseca melioratione, etiam non deductis expensis: secus quando ab extrinseco, & tunc vendita est, quam tamen non erat Dominus venditurus. Et contra Bonacinam Tomo 2. Disput. 1. de Contractibus Quæst. 3. Puncto 11. nu. 9. docentem quomodocumque augmentum pretij excreuerit, si Dominus eam non erat venditurus, nisi eo tempore, quo pretium est diminutum, aut illam tunc consumpsisset, cùm | non creuisset in pretio, furem non teneri restituere, nisi iuxta pretium. quo dominus vendidisset, vel quatenus censetur damnum domino intulisse. Et hoc quidem ex dicto principio. Licet autem Ioannes Malderus 2. 2. Tract. 4. Cap. 1. Dub. 9. in fine vtramque præfatam sententiam absolutè decernat, in eo, quòd confutaret inuenit, scilicet rationem ab eodem redditam, ex eo quòd cùm res maneat domini, pretium etiam extrinsecum eius domino crescit, & industria furis non est versata circa augendum pretium, sed circa rei alienæ conseruationem, quæ secundum latitudinem pretij sui in fortunis domini est. Non placent Auctori istæ distinctiones, cùm dici planè & plenè debuerit, teneri, quia est malæ fidei possessor. Præstat autem quem nu. 302. loquentem excepimus, hoc etiam exhibuisse loco à spiritu meliori permotum; sic ergo ille Quæst. 89. nu. 8. Resultat ergo illas opiniones non esse sequendas in præ
Illius modesta protestatio.
senti & similibus dubijs, salua pace Doctorum illorum: aliquando namque, licet in stadio omnes curramus, vnus tamen accipit brauium, & sic oportet currere, vt veritatis punctus comprehendatur: non quòd audeam me illis magistris comparare, quorum minimus ego sum; sed quia gratia Dei potest aliquando minimus veritatis punctum & cardinem attingere. Hæc ille: iuxta quæ poterunt Theologi in caussis moralibus, licet cum magnis non sint Iurisperitis componendi, punctum & cardinem veritatis attingere, vnde non debent, vt toties Auctor dictus inculcat, ab huiusmodi tractatione repelli.
308
*Et Diana quidem Resolut. 51. Bonacinæ
sententiam singularem dicit & notandam, sed probabilem, & meritò; pro illa enim stat ratio à Nobis adducta nu. 306. nullum enim ex negata restitutione augmenti præfati damnum domino rei infertur, vnde æqualitas iustitiæ propria seruatur. Ad id autem quod dici potest, rem domino fructificare, non quidem ex industria adhibita faciendum satis, sed ex eo quòd Dominus de fructificatione huiusmodi non curauit, cùm eam non esset fructificationis tempore venditurus, si apud eum extaret. Potest autem id, quod de singularitate sententiæ huius à Diana est dictum vi
An singularis.
deri non consonum assertioni eiusdem: Nauarri enim sententiam proponit vers. sed hoc argumentum asserentis in Manuali Cap. 17. n. 27. iniquum possessorem, etiamsi non vendidisset rem ablatam, teneri ad restitutionem iuxta summam æstimationem, quam aliquando tempore detentionis habuit. Sed vers. Sed contraria ita scribit: Sed contraria opinio est verior, & probabilior, quam sequuntur omnes Recentiores, Leßius, Bonacina vbi suprà, Rebellius par. 2. lib. 2. q. 6. & nouißimè Turrianus in 2. 2. tom. 2. disput. 10. Dub. 2. nu. 2. & seqq. cum Megala in 2. 2. Lib. 2. Cap. 1. q. 8. n. 102. & tunc sententia Nauarri est amplectenda, quando dominus illam rem ablatam erat venditurus in optimo statu, vel summa æstimatione &c. Iuxta quæ Bonacinæ sententia non est singularis, quandoquidem eum citat cum alijs, & sequi eam asserit omnes Recentiores. Sed verò, licet modus loquendi ita videatur innuere, aliter res habet,
Sed explicatus.
nam Bonacinæ sententia ex ea tantùm parte à Recentioribus communiter defensatur, quatenus de pretio ab extrinseco proueniente procedit, quo pacto eam vidimus P. Lessium cum alijs citatum amplecti: pro qua est etiam P. Fagundez suprà Lib. 7. Cap. 15. nu. 9. & 14. Trullench Operis moralis Tomo 2. Lib. 7. Cap. 5. Dub. 11. licet P. Palaus suprà §. 9. nu. 9. oppositum tueatur. Non video autem quomodo id stare possit cum eo, quod apud eumdem extat nu. 5. vbi cum sententia Bonacinæ videtur penitus consentire: posito siquidem exemplo pulli equini, qui creuit, aut robustior est factus, quod constat ad intrinsecum incrementum pertinere, & tritici, cuius pretium auctum, quod ad extrinsecum spectat, statuit iuxta communem, vt ille loquitur, sententiam, si dominus erat rem seruaturus vsque ad tempus decrementi, vel consumpturus tempore, quo vili pretio vendebatur, non esse obligationem restituendi iuxta statum incrementi, secus si seruaturus non erat. Et rationem reddit in sequentibus, pro vtriusque generis incremento concludentem.
309
*Iam ad Tertiam difficultatem aut quæ
stionem, affirmatiuè etiam respondet Auctor contendens restitutionem à male fidei possessore faciendam secundùm summum valorem & incrementum, quod res habuit tempore acceptionis seu detentionis, contra Dianam Resol. 52. qui cum alijs censet restitutionem debere fieri iuxta pretium medium, sic enim constituitur æqualitas inter dominum & malæ fidei possessorem: dominus siquidem sicut poterat vendere pretio summo, poterat & minimo; dum ergo medium conceditur, prudens & iustum seruatur arbitrium. Quod non placet Auctori Quæst. 90. ex regula illa, de qua in prædictis, de malæ fidei possessore, quæ cùm omnino certa sit, non subiacet arbitrio, & ad forum etiam conscientiæ pertingit. Sed contra illum stat euidens ratio, quam P. Lessius exhibet Lib. 2. Cap. 12. nu. 109. Nam si certum esset dominum venditurum pretio summo, ad illud restituendum is, de quo agimus, teneretur: Atqui non est eadem ratio certi & incerti: Ergo non est de vtroque pariter asserendum. Et ita etiam tenet P. Turrianus suprà Dub. 2. n. 7. Trullench citato Dub. 11. n. 7. Quamuis P. Fagundez non penitus acquiescat citato Cap. 15. nu.
P. Fagund. vt obstet.
15. 16. & 17. licet sic concludat: Quamuis etiam non sit improbabile posse in foro conscientiæ iustè detrahi æstimationem incerti; cùm reuera id, quod est incertum, minuat æstimationem damni. Sic ille, parùm, vt apparet, consequenter locutus: si enim reuera quod est incertum, minuit æstimationem damni: Consequentia legitima esse debet: Ergo in casu præsenti, vbi incertum damnum est, incertitudo minuit damni æstimationem; & ita parùm ille concedit, dum ait non esse improbabile, cùm esse reuera probabile, immò certum, aut ferè tale, asserere debuisset.
310
*Gaspar Hurtadus Tractatu de Iustitia &
Iure Disp. 6. de Restitutione Difficultate 5. contra P. Vasquez de Restitutione Cap. 3. ex nu. 77. affirmat non esse obligationem restituendi iuxta summum valorem; iuxta quem autem futura sit restitutio magis in speciali declarans, ait neque secundùm maiorem, neque secundùm minorem, sed secundum valorem minorem maiore, & maiorem minore, ad arbitrium viri prudentis, attenta maioritate vel minoritate credulitatis pretij, quo alienanda erat à domino: quia si non magis credatur, | quòd alienanda erat maiori quàm minori pretio. restituenda est secundùm pretium medium inter maius & minus. V.Verbi g.gratia, si non magis credatur quòd alienanda erat triginta quàm viginti, restituenda est secundùm pretium vigintiquinque. Et si magis credatur quod alienanda erat triginta, quàm viginti, restituenda est secundùm pretium maius quàm viginti quinque, maioritate proportionata maioritati dictæ credulitatis: & si è contra magis credatur quòd alienanda erat viginti quàm triginta, restituenda est secundùm pretium minus quàm vigintiquinque minoritate proportionata minoritati dictæ credulitatis. Sic ille philosophatur, & quidem exactè & iuxta ri
Vt sit admittendus.
gorem obligationis, si moraliter sit possibilis huiusmodi calculatio: quod quidem regulariter loquendo non ita videtur accidere, vnde regula tradita de pretio medio poterit à Confessarijs, cùm quidquam tale obtigerit, applicari. Quòd si Mercator, à quo res ablata furto est, eo soleat prætio vendere, de quo constiterit, ea notitia pro certa regula habenda est, cùm habeatur moralis certitudo, quæ generaliter solet sufficere, & de re agatur, in qua expedit latrocinijs non fauere, vt benè admonet aliàs P. Fagundez suprà nu. 17. & pro istis hæc satis.
Loading...