*Vbi quæri potest, an si Litteræ apertæ
ab inepto fuerint, & actus fuerit nullus subsecutus, recurri cum illis ad alium possit, qui requisitas habeat qualitates. Et videtur id non posse nisi
executio illarum ei committitur, qui est easdem
aperturus, vnde cum ipsis ab vno apertis nequit
ad alium recursus haberi. Et hic modus rem istam
tractandi videtur quasi pro forma traditus, vnde
eo non seruato valor actus non subsistit, iuxta receptissimam doctrinam. Et in eo quidem ratio
peculiaris
conuenientięconuenientiæ esse potest, quam sacrum
illud Tribunal attenderit, quia cùm res agatur
secretò, vt frequentiùs accidit, licet iurisdictio
illius ad forum etiam externum se extendat, pro
quo Barbosa
Lib. 1.
de Iure Ecclesiastico Cap. 4.
n.
98. non oportet per multas transire manus, &
disrupto sigillo ad illas deuenire. Vnde negari
nequit quin res hæc sic pro parte contraria valde
dubia, & ita sunt qui affirment valore penitus destitutas, & ita præcipitandum non esse iudicium,
vt contra stylum dictum veniatur, si præsertim
malitiosè sit in apertione processum. Quia verò
in Indijs nimis videtur durum post longam &
molestam expectationem effectum impetratæ
gratiæ ex inconsideratione aliqua in eius vsu penitus impediri; dici potest non obstare in consideratam apertionem, neque accidens illud substantiam eius penitus demoliri; neque videri verosimilè in Tribunali illo, quod totum est Clementiæ ita rigidè cum beneficiatis ab eo agi, vt
penè sit de remedio desperandum, si ob contingentias similes iterùm atque iterùm sit ad illud
recurrendum, in quo plures annos fluere necessarium est, & vitam cum illis. Vbi opportunè quadrat id quod de effectibus distantiæ tradunt Doctores multi, præsertim quando est periculum in
mora, vt videri potest apud Dom. Solozanum
Tomo 2.
de Iure Indiarum Lib. 2.
Cap. 4.
n. 15.
& Lib.
3.
Cap. 5.
n. 7.
& Cap. 9.
n. 33. alibique, quia hîc
negotium maioris quàm aliàs momenti agitur,
conscientiæ inquam, vbi & moræ periculum
maiori constat præiudicio. Quod quidem ex
eo faciliùs admittendum, quia P. Thomas Sancius
Lib. 8.
de Matrimonio Disputat. citata. n.
18. & P. Pellizarius
suprà. n. 216. ita generaliter asseuerant, & Lezana tamquàm verius tenet.
n. 19. Naldus
verb. Litteræ. n. 8. &
alij.