Respondeo negando Assumptum, & ad pro
bationem dico admissa prædicta sententia, plures
consequenter esse Christi dispensationes admittendas circa dictum Sacramentum.
Prima circa
administrantium sacerdotium.
Secunda circa baptizatos, nondum enim baptizatis conferebatur.
Tertia, circa infirmos, cunctis enim sine discrimine administratum, & non tantum periculoso
morbo obnoxijs fuit.
Quarta, circa oleum ab Episcopo non benedictum &c. Vt autem tales admitti deberent, euidens aliquod debuisset argumentum suffragari, quod tamen in præsenti non
apparet, vnde non bene ad absolutam potentiam
Christi recurritur. Hac enim ratione etiam dici
poterit Apostolos nondum sacerdotes, cùm in
nocte Cœnæ tales facti sint, absoluisse à peccatis,
& nondum Episcopos confirmasse,
quia potuit qui
legem dedit, pro suo arbitrio lege vti, vt citatus loquitur scriptor. Hinc etiam docti scriptores pro
bant Apostolos baptizatos ante Christi Passionem,
quia in nocte dicta Sacramenta Eucharistiæ &
Ordinis susceperunt, quæ iuxta Christi præscriptionem solis possunt baptizatis ministrari. Nec
dici potest Christum sua esse vsum absoluta potestate, vt nonnulli censuerunt, qui verum Baptismi Sacramentum solùm post Christi passionem vim habuisse dixerunt, quos magnorum
Auctorum titulo dictus Pater inducit in
Ioan. 4.
circa principium §.
Quærunt quidam: & magis
in speciali refert
in Cap. 3.
v. 22.
n. 28. & penitus
improbat. Ex quo & in præsenti improbandus
venit circa dictam explicandi rationem. In qua
quod de Baptismo affertur ipso, non vrget, quia
& ille in Euangelio expressus habetur, & negari
fuisse verum Sacramentum iuxta aliquos sine nota nequit; & insuper eius minister non est solus
Sacerdos vt est de fide; & in necessitate administrari sine dispensatione & potest & debet, quæ &
tunc dici potest extitisse, quia alij non erant, ad
quos ratione Sacerdotij administratio pertineret.