*Pergant ergo Audientiæ Indicæ in
spoliorum collectione, & rem istam sanctè peragant,
cùm sancta sit. Quod tamen aliquando an ita
contingat solet à multis dubitari. Pretiosa aliqua,
aut curiosa iudicem inuentario assistentem sibi
sumere, turpitudo est in viris tantis minimè toleranda. Quo id titulo? Laboris? Atqui pro illo
pingue stipendium accipiunt, sicut & pro aliis ad
eorum officium spectantibus. Alius autem prætereà non est. Sicut autem rapi quidquam nequit,
ita neque viliori emi pretio, vt est manifestum.
Illud non ita, an in subhastatione submittere ali
aliquem posset, qui suo nomine pretium offerat,
& quidem vile, agendo vt nullus illud augeat.
Vbi quidem si præsertim empturis constet rem
talem ab Auditore expeti, & eo circuitu pro illâ
habendâ vti, videtur certum iniustitiam committi,
& onus restitutionis incumbere. Tum quia ex
officio tenetur functionem illam in Ecclesiæ vtilitatem exequi, cuius est publicus minister, & ita
causa damni inde prouenientis: juxta dicta aliàs
de Principibus, & Magistratibus. Tum
etiāetiam specialiter: quia ibi interuenit vis, & metus, quibus
vtilitas illa Ecclesiæ impeditur. Quando enim
tale quid accedit, non licet emptores impedire,
qui pretium augeant, licèt aliàs probabile sit
posse id precibus obtineri. Pro quo sunt Conradus,
Arago, Vega, Emmanuel Rodriquez, Bonacina, Villalobos, & Nauarra, quos adducit,
& sequitur Diana
Parte 1.
Tractat. 8.
Resolut. 76.
dicens Nauarram ante omnes citatos id docuisse,
cùm tamen constet illorum aliquos esse illo antiquiores. Vis autem, & metus facilè ostenditur ex
eo, quòd nullus audebit Auditoris indignationem
oppositione huiusmodi prouocare; si autem pretium infra dimidium justi sit, inde manifestior
apparet iniustitia: res enim subhastâ venditioni expositas, medium saltem, & infimum habituras
pretium communis scriptorum sententia est; pro
quâ Nauarra
suprà; & Diana eiusdem verba proponens. Salon
Tom. 2.
Quæst. 77.
Artic. 1.
Conclusione 2.
Controuers. 5. P. Molina
Disp. 349.
num. 11.
& alii quamplures
: Licèt erga summum non sit
Vltra summum qui admittant.
vna omnium sententia, dicentibus non paucis
posse vendi excedenti summum, aliàs iustum,
si illud possit sine fraude ab emptoribus extorqueri. Videndus Bonacina de Contractibus
Disput. 2.
quæst. 2.
puncto 4.
num. 21. & P. Lessius
Lib. 2.
Cap. 21.
num. 35. Quod & videtur probare P. Gaspar Hurtadus
Disput. 2.
de Emptione, &
venditione difficult. 6. Diana
suprà Resolut. 55. &
alii apud ipsum. Nec dissentit Cardinalis Lugo
Disputat. 26.
num. 45. dum ait: non esse facilè
iniiciendum scrupulum circa prædictam venditionem, quòd cùm excessus est pretii, præsertim
intelligendum: ibi enim donatio præsumi potest ex ementis affectione. Scio quid nonnulli
secùs dicant; sed certè parùm verosimiliter.