*Jam quod ad Canticum attinet, & ad
nostrũnostrum speciatim spectat institutum, Gavantus
Sectione 5.
citata, Cap. 9. affirmat Canticum
esse vocem harmonicam ore, & non cum instrumento prolatam, & ex Durando gratiarum
actionem significare. Circa primum plura habet lector,
nu. 953. Quod verò de gratiarum
actione dicitur, non est à Cantico nostro penitus alienum, cùm sic ejus habeat finis
: Me
mores erunt nominis tui in omni generatione &
generationem. Proptereà populi confitebuntur tibi
in æternum, & in sæculum sæculi. Ubi quidem
& beneficij memoria, quæ pro gratitudine
prior exigitur, & gratiarum resonant actiones. Ubi dicet forsan aliquis in Cantico ipso
nihil pro gratiarum actione contineri, sed futuros tantummodò qui eas referant, nuntiari.
Sed nullius est momenti illud, nam ut Canticum sit, gratiarum actiones prænuntiari satis
superq́ue est: quis enim legem illam de præsentibus adeò inviolabilem tulit, ut ei stare penitus debeamus? & quidem plus se gratum
ostendit, qui alios ad nobile gratitudinis officium invitat, quandoquidem non est suometipsius obsequio contentus, sed pro eo plures
expetit & convocat adjutores. Hinc Vates Rex
Psal. 94. v. 1.
Venite, exultemus Domino &c. Ubi
quidem de laudando Deo agitur, & agendis
gratijs: sequitur enim:
Præoccupemus faciem
ejus in confeßione. Confessio enim ad recognitionem beneficiorum spectat, de quibus & sequitur v. 7.
Quia ipse est Dominus Deus noster:
nos autem populus ejus, & oves pascuæ ejus. Sic
in Ecclesiæ usu, cùm tamen Vulgata habeat,
Nos autem populus pascuæ ejus, & oves manus
ejus. Ubi quòd Oves manus Domini dicantur
ij, quibuscum Vates loquitur, singulare valde
beneficium illius pietatis est,
quia Deus quasi
manu propria eas regit, ut ex communi
InterpretũInterpretum sensu deducit Cardinalis Bellarminus. Vult
ergo ille pro gratiarum agnitione comites habere omnes, qui ovium nomine possunt in
|
divino conspectu percenseri. Sed perpendendus Titulus,
Laus Cantici ipsi David. Est ergo
Canticum laudatorium? & ipsi quidem David, ut sciamus id, de quo ibi, ad ipsum specialiter pertinere. Audiatur ergo alibi sic locutus:
Erravi sicut ovis, quæ perijt &c. Psal. 118.
v. ult. Petit à bono se Pastore quæri.
Quære servum tuum. Et exauditus est.
Perierat, & inven
tus est. Lucæ 15. v. ult. Cùm ergo pro beneficio tanto, quia scilicet ovis manus Domini,
manu inquam propriæ, singulari videlicet providentia, directa, fideles omnes & qui tunc
erant, & qui noscerentur ab illis, carnalis aut
spiritalis progeniens, gratiarum agendarum
vult habere consortes. Omnes enim invitat,
unde Ecclesia ejus utitur vocibus ad fidelis populi affectum in Dei laudes, & gratiarum
actionem excitandum. Unde & illa Cardinalis
Bellarmini animadversio observatione dignissima, dum circa oves manus sic ait:
Ex quo intelligimus debere populum Dei in Deo summo Pastore fiduciam ponere, atque ad illum per orationem
recurrere;
quando pastor minus idoneus illis contingit:
ipse enim per Ezechielem Cap. 34.
dicit:
Ego
pascam oves meas. Sic ille.