*Dico quartò. Proreges Indici grauiter
peccant, si à suis sententijs recursum ad Regales
Audientias per viam appellationis impediunt.
Constat ex Regiis rescriptis, quæ pro eo habentur, de quibus Dom. Solorzanus
Lib. 4.
Cap.
3.
num. 39.
& seqq. & Cap. 10.
num. 54.
& seqq.
qui
n. 56. ait illos sic impedientes malè facere, vt
est compertum, cùm rescripta talia justam & lege
statutāstatutam conferant defensionem. Videndus item in
Politicâ
pag. 768. §.
De todo & pag. 881. §.
De mas.
Et quidem percuntari eos juuat, quid sit, cur appellationis beneficium sic impedire conentur? Si
enim ex eo quòd superiores se in iis, quæ ad eos
spectant, haberi volunt, neque in eorum executione ab inferioribus hominibus dependere
:
est illud sanè ingenuitate virorum tantorum indignum. Rex, qui eos honore isto condecorat,
sic jubet, & est hoc honoris talis appendix. A
quo ergo honorem tantum accipiunt, & emolumenta pariter plura & eximia, cur ingrati honoris appendicem renuant, & Regiam voluntatem amplecti sibi reputent indecorum? Item, illius sententiæ ab vnius litterati hominis, qui sæpiùs ex Togatis non est, consultatione dependent
: ergo dependentia indecens non est. Ex
quo fit neque indecentem futuram, si caussæ
cōclusioconclusio à multis, & sapientiâ & dignitate præcellentioribus viris debeat expectari. Si autem timere se dicant, ne quod ab eis est dispositum, ab appellationis judicibus dirimatur
:
argumento id planè est rem non esse justitiæ
omnino conformem: quæ enim conformia sunt, quis dubitet à dictis judicibus confirmanda? Ad quod præter caussæ merita, eorum
adigit reuerentia. Quis enim gratis velit infensum habere Proregem? Deferant ergo appellationi
: hoc enim est Regi ipsi deferre, sic jubenti
:
& gloriosum ducant hoc esse quod sunt; minores
inquam Principe, à cujus tantùm sententiâ non
est licitum appellare. In ijs autem, circa quæ opiniones sunt, sequantur ipsi quod volent, vnde
superuacaneum est quid nobis videatur verosimilius in talibus propalare. Ergo ad alia.